Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

21. M’. Iuuentius Talna praetor, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, populum aduersus Rhodios incitabat rogationemque promulgauerat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis aduersabantur. sed et praetor nouo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, uellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde <ex auctoritate> patrum ad populum latum, et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam priuatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe euenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animaduersis uitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum uenissent, desisterent uicti auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestiue agendi certamen erat: tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo * * * in aduentum im<peratoris> * *

22. ‘ * * est. peccauerimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus uictis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam uenissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum uobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos uestros dona ferentes <escendebamus;> nunc ex sordido deuersorio, uix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore uenimus in curiam Romanam Rhodii, quos prouinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum seruierint, antequam uobiscum bellarent—nec cuiusquam fortunae inuidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —: Rhodios, qui nihil aliud quam quieuerunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem uos estis Romani, qui ideo felicia bella uestra esse, quia iusta sint, prae uobis fertis, nec tam exitu eorum, quod uincatis, quam principiis, quod num<quam> sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in seruitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus uestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii uos deicere <est> conatus. cum Perseo socii uestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli uobis fuere. quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego ciuitatis causam a Polyarato et Dinone, ciuibus nostris, et iis, quos ut traderemus uobis, adduximus. si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus fauimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro uobis aduersus reges, sic nunc pro rege aduersus uos stetimus. quemadmodum soleamus socios iuuare et quam inpigre capessere bella, C. Liuium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus uestris in Asia praefuerunt. numquam uestrae naues pugnauere sine nobis. <nos> nostra classe pugnauimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia aduersus Hannibalem inperatorem; quae uictoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem nauium aduersa pugna et egregiam iuuentutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi <sumus> regiae classi ex Syria uenienti obuiam ire. haec non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra est fortuna—, sed ut admonerem, quemadmodum adiuuare socios solerent Rhodii.’

23. ‘Praemia et <Philippo et> Antiocho deuictis amplissima accepimus a uobis. si, quae uestra nunc est fortuna deum benignitate et uirtute uestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad uictorem regem uenissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an naualibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus <aut> per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi nauis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud uictorem, quem ad modum apud uos dicimus. hoc enim legatos utroque <de> pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quamquam Perseus uere obiceret, id quod uos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad uos legatos, qui pollicerentur uobis, quae ad bellum opus essent; nauibus, armis, iuuentute <nos> nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, per uos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tam<quam> hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a uobis prohibiti praestare fuimus. “quid igitur? nihilne factum neque dictum est in ciuitate uestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?” hinc iam non, quod factum est, <sum> defensurus—non adeo insanio—, sed publicam causam a priuatorum culpa segregaturus. nulla est ciuitas, quae non et improbos ciues aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud uos fuisse audiui, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a uobis plebem nec in potestate uestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata ciuitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis deprauarent? qui tamen nihil ultra ualuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo id, quod grauissimum est in hoc bello crimen ciuitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad uos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audiuimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summouendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea siue superbia, siue stultitia appellanda est, eadem, quae apud uos, et apud Persea fuit. tam ciuitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in uinum, in Uenerem proniores aliae sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra uires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et uix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negauerim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas ciuitates uideamur, et id ipsum non tam uiribus nostris quam uestris honoribus ac iudiciis. satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso uestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. superbiam, uerborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris aduersus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicauit. id enimuero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui uerbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.’

24. ‘Quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, <et> uerba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem ciuitatis meruerunt? uoluntatis nostrae tacitae uelut litem aestimari uestris inter uos sermonibus audio, patres conscripti: fauisse nos regi et illum uincere maluisse. ideo bello persequendos esse credunt alii; <alii> uestrum uoluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius ciuitatis ita conparatum esse, ut, si qui uelit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes uoluimus, quod arguimur—non distinguimus uoluntatem a facto—, omnes plectamur: si alii principum nostrorum uobis, alii regi fauerunt, non postulo, ut propter nos, qui partium uestrarum fuimus, regis fautores salui sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis uos illis infestiores, quam ciuitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciuerunt; alii damnati a nobis in potestate uestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessauimus, quam quod duobus bellis pro uobis pugnauimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absoluunt, una dubia est; ut grauior sit, illi de nobis <si> iudicarent, damnati essemus; uos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma aduersus uos <sit> laturus. si perseuerabitis in ira, tempus a uobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum uirorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naues conscendemus ac relictis penatibus publicis priuatisque Romam ueniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quid<quid> priuati est, in comitio, in uestibulo curiae uestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum uestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani iudicare <possunt, facere non> possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos uestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.’

25. Secundum talem orationem uniuersi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresue aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuuit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum ueri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, <qui,> quae agerentur, scirent certioresque suos facerent. in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali leuatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium uerterunt. itaque extemplo coronam uiginti milium aureorum decreuerunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita uolebant peti, ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset. praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. tunc utique petenda societas uidebatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret—nec enim timebant quemquam praeter Romanos—, sed quae ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere tempus et Caunii desciuere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. non ita fracti animi ciuitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se insulae paruae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. missa igitur iuuentute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciuerant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassenis Alabandensisque, qui Euromensium prouinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu uenerant, circa Orthosiam acie uicerunt.