Livius – Ab Urbe Condita L. XLV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11. <Cum> haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis uiribus simulabat, ut uictorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius uoluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuuante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi ualidum relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum uellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut uictor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec prudenter animaduersa <a> maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuuit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem aduersante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subuehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari Antiochum conueniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae ciuitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque aduersus duos, quam ante aduersus unum pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit; ipse primo uere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur et diceret potius, quid fieri uellet, quam hostis ex socio factus ui atque armis ageret, respondit non aliter neque classem reuocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.

12. Postquam dies data indutiis praeteriit, nauigantibus ostio Nili ad Pelusium <praefectis ipse> per deserta Arabiae <est profectus receptusque et ab iis, qui> ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim uoluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. quos cum aduenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius <senatus consultum> scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet. quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi uirga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac ‘priusquam hoc circulo excedas’ inquit ‘redde responsum, senatui quod referam.’ obstupefactus tam uiolento imperio parumper cum haesitasset, ‘faciam’ inquit ‘quod censet senatus.’ tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos uixdum conuenerat pax, Cyprum nauigant et inde, quae iam uicerat proelio Aegyptias naues, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni uictoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conueniendum <diem> edixit, non auspicato templum intrauit. uitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreuerunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum statiua habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod uitio dies exercitui ad conueniendum dicta erat, Romae manserant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia euenerat, in prouincias iere. eum ius dicere Romae—nam eam quoque sortem habebat—inter ciues et peregrinos patres censuerant.

13. Et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controuersias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati uenerunt: Antiochi legati referentes omni uictoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, uisam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de uictoria sunt, quam ope s<ua>, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum <recepissent. responsum> ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique euenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde <e> Macedonia allatae, quae uictoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis uenisse. dimissis legatis <regiis> disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque uiros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naeuium Balbum, C. Apuleium Saturninum.

Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de uictoria gratulatum uenit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis naue egresso praesto fuit obuiam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. aduenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora uerbis faceret. commemorauit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse <se> regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi proueniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui deuictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam uenire uelit Iouique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.

14. Responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod uirum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum fauente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. uictoria uero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro uictoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum * <exigeretur, responsum est haud aequum uideri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae> exigere. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naues conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deueherentur; et comitibus omnibus, liberis seruisque, uestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post deuictum Persea in Africam cum equitibus suis; nauigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus nauibus aegrum delatum. <ad> eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus <iussus>que curare, ut aedes hospi<tio> * * * * *

15. In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset,—eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt—et eos, qui praedium praediaue rustica pluris sestertium triginta milium haberent, * * * censendi ius factum est. hoc cum ita seruatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini uniuerso adimere posse. neque enim, si tribu mouere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emouere posse, id esse ciuitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiauit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseuerasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos uendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, <ab> altero leuata ignominia. petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum intercessit.

Eodem anno C. Cicereius aedem Monetae <in monte> Albano dedicauit quinquennio post, quam uouit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.