Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

39. At hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, <sed> castra munita, prouisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus | | | . maiores uestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque ualido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie uicisset, pro uicto haberetur. castra sunt uictori receptaculum, uicto perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra uallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta uictorem hostem pepulerunt? patria altera militaris est haec sedes, uallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede uagi dimicassemus, ut quo <uicti, quo> uictores nos reciperemus? his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in ceruicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo <potest? quid au>tem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, uallo insuper saepta crebris<que> turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem uia erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis nouom iter aperui, neque prius, quam debellauero, absistam.’

40. Post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim uerentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum reuocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi <pugnare placebat, regi,> quod nec fessos, ut pridie, ex uia neque trepidantis in acie instruenda et uixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in nouis castris non ligna, non pabulum conuectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum uolente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris statiuom erat praesidium sub C. Cluuio legato, tres cohortes, Firmana, Uestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alueo in suam ripam trahentes <caperent, hos persecuti illi> altero eorum occiso receptoque eo. iumento ad stationem suorum <se> recipiebant. octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluuium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio | | | | .

41. | | proelium ducit. mouebat imperii maiestas, gloria uiri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuuenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. interuallum, quod inter caetratos et phalanges erat, inpleuit legio atque aciem hostium interrupit. a tergo caetrati erant, frontem aduersus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus consularis ducere aduersus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. in dextrum cornu, unde circa fluuium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. nam sicut pleraque noua conmenta mortalium in uerbis uim habent, experiendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri oportet, sine ullo effectu euanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt. elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laeuom cornu. in medio secunda legio inmissa dissipauit phalangem. neque ulla euidentior causa uictoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles uires sunt; si carptim adgrediendo circumagere inmobilem longitudine et grauitate hastam cogas, confusa strue inplicantur; si uero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum aduersus cateruatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obuiam ire cogebantur; et Romani, quacumque data interualla essent, insinuabant ordines suos. qui si uniuersa acie in frontem aduersus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis aduersus caetratos euenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.

42. Ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. princeps fugae rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes uictores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter uitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab nauibus cernerent, ad excipiendos sese uenire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter <e> scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. facile conuenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim ad uiginti milia hominum sunt; ad sex <milia>, qui Pydnam ex acie perfugerant, uiui in potestatem peruenerunt, et uagi ex fuga quinque milia hominum capta. ex uictoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; uolnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei uictoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.

43. Perseus ad Pieriam siluam uia militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in siluam uentum est, ubi plures diuersae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis uia deuertit. equites sine duce relicti alii alia in ciuitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta <et> expedita uia ierant, peruenerunt. rex ad mediam ferme noctem errore et uariis difficultatibus uiae est uexatus; in regia Perseo, qui Pellae praeerant, Euctus <Eulaeus>que <et> regii pueri praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu seruati ex proelio Pellam uenerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum uenit. tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotus et Archidamus Aetolus. cum iis iam metuens, ne, qui uenire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta uigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.

44. Consulem, cum se in castra uictor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, uictoriae tantae gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnae peruenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon uocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa uexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium aduersus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul eleuat famam aduersae pugnae: quae si uera foret, alium super alium recentes ex fuga uenturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem uidit, portas clausit.

45. Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim uenit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul nuntiis uictoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra mouit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaci, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, <quae> ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum ciuitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant. missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine uellet, de templo descendit. multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaueratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare ‘abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter uos pereamus.’ horum ferocia uocem Euandri clausit. rex in<de> domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces nauibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et quoniam in diuidendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum naues conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine grauatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perueniunt; ad duo milia talentum peruecta eo dicuntur.

46. Paulus per omnes deditas ciuitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in noua pace uictis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen euastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter haec Meliboea a Cn. Octauio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam peruenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi statiua habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam <anim>aduertit. sita est in tumulo uergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt <amnes. arx> Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, uelut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul uidetur; diuisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inuentum est. per quos dies ad Pellam statiua fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum conuenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim peruenit. effusa omnis obuiam turba cuiuis indicio erat non bono ac iusto rege orba | | .