Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. His magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subuectio erat, diuideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum, belli quae in dies fortuna nouaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excitauit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac uastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. fluit ex ualle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluuiis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare euoluendo terram praealtas uoragines cauatoque medio alueo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.

Inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.

9. Popilius priusquam armatos muris admoueret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam uim experiri mallent. nihil ea consilia mouerunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique–et classis adpulsa ab litore stabat–simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuuenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli uerso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, uaria spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso uix unius horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter cetera sexageni ferme iuuenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris exercitus. quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum euasissent, nunc uelut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis <humil>limae parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promouit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam praeparans uias commeatibus subuehundis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deuersari portantes commeatus possent.

10. Perseus tandem <a> pauore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae naualia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat <ad> Phacum; sed in re emendabili uisus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pauoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late uastauit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non uagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in nauibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. reuocatis igitur in naues militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, aduersus Pydnam posita, fertilis agro. peruastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perueniunt. ibi egressi in terram primo et uastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naues. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naues prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritauit. redintegrata in litore pugna est; adiuuere, qui in nauibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praeteruecti fuerant. ibi Eumenes rex uiginti tectis nauibus ab Elaea profectus obuius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naues.

11. Hac uirium accessione animus creuit praetori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta m<ari>. eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam ~inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. diuisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, munimenta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum subire Romani summa ui niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.

12. Hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor uellet. postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum ualida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant conuocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, uolnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam uis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naues conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius noui praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumuecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi ualida defendi manu animaduerterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis uidissent, praeteruecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro uastato Demetriadem quoque adgressuri.

13. Inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam uergit, opportune inminens super Demetriadem. primus aduentus hostium perculit incolas loci; collectis deinde <ab> necopinato pauore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. obsidio igitur parabatur, et opera <ad> oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, <ut> inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. eidem imperatum, ut, si a Meliboea summouisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra mouerent Romani. et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt <ignisque> iniectus. ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia <intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia> modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in uagos populatores non sine uolneribus hostium factae sunt. circumuecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut ui possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem nauigat; gratulatus<que>, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis nauibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent. de Eumene rege longe diuersa tradunt. si Ualerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.

14. Dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum–Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur–Romam uenerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex uiginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iouis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigneque amicitiam renouare uolentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus. tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem <re> longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati uenissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia reconciliatae pacis ponerent. haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis <meritis suis> erga populum Romanum et paene uictoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se uindicata, adiecerunt: cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se inuitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis uisum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus, colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, aduersus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. <ne> nunc quidem haec sine indignatione legi audiriue posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.