Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7. Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum. quam apud Romanos militare, responsum est, si Cretenses bene ac nauiter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum reuocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses uocati, quorum legatio ipso introitu mouit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; ultimae necessitatis extemplo uisa res, in qua ita adfecto excusatio ualetudinis aut ne ipsi quidem petenda uisa foret aut data petenti non esset. Cum sibi nihil uiui relicum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit ciuitatis primum suae benefacta et uetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, auare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium nauibus Antium deuexisse; libera corpora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate naualis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; uersari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.

8. Accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. Ceterum multo plura praesens audiuit, quam in absentem iacta erant; et grauiores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M’. Iuuentius Talna et Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. Senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire uera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. Quae facta a. C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri uoluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in seruitutem liberi uenissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum naualium neminem praeter magistros, in hospitia deduci aequum censere. Haec Hortensio iussu senatus scripta. Munera binum milium aeris legatis missa et uehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perueherent. C. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, uenit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. Comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.

9. In Liguribus eo anno. nihil memorabile gestum. Nam nec hostes mouerunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in prouinciam uenit, dimisit. Sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae prouinciae pleraque oppida adit. Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. Suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. Itaque et octo nauis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium nauium insulae praeerat— duo milia militum in eas naues sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit—, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum. quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. Qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex. uario genere armauit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.

10. Haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia ciuium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium. Inde nuntii ad Claudium occulti ueniebant, si propius copias admouisset, paratos fore, qui proderent urbem. Et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum. Spes cupiditati admota ita occaecauit animum, ut nec ex iis qui uenerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. Die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. Quarta inde uigilia signa mouit mille ferme ad praesidium castrorum relictis. Inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem peruenerunt. Creuit neclegentia, postquam neminem armatum in muris uiderunt. Ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta seruili uariis uocibus personabat. Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. Itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; uix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.

11. Haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam uenerat, sunt audita. Propter quae ueriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. Interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam reuocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Seruilius Caepio. Post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. Designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor prouinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. Exercitum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. Ignominiam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte. tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque prouinciae iis sunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus . . . pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Seruilium pontifices legerunt.

12. Principio insequentis anni cum consules noui Q. Marcius et Cn. Seruilius de prouinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque prouinciam, quod res desideraret supplementi decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos; ueteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. Alteri consuli nullus certus finitus numerus ciuium Romanorum, quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. Quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur. Tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creauit. Sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. Hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat. In classem mille socii nauales ciues Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti. scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea prouincia euenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. In Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. Et sociis imperare praetor, cui Hispania obuenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.

13. Non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere uulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. Ceterum et mihi uetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi uiri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bouem feminam locutam; eam. publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidauit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimauit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus uisum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in Colle est, duo diuersa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluuisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in priuato loco factum esset,—palmam enatam in. inpluuio suo T. Marcius Figulus nuntiabat —, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemuiris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria uictumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. Omnia, uti decemuiri praeierunt, facta.