Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

15. Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem sciret indicatum. mitti; qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam uix curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud uanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege aduersus rem publicam suam occulta consilia inisse, et, <si> id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante uerba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, uisuros esse, quid sibi faciendum sit? quid Rhodii uisuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum deuicto Perseo, quod prope diem sperent fore, uisurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello ciuitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.

16. Litterae deinde <re> citatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis uiginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. uestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidi<cis>, nec sibi in his locis ullam copiam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locauit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento soluit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum uitae diem seruarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias <causas>, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit <et> magno usui consuli fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. censum idibus Decembribus seuerius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos uiolenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus. ad opera publica facienda cum eis dimidium ex uectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Ueteres ad Uortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curauit, quae postea Sempronia appellata est.

17. Iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Seruilius primo quoque tempore ad comitia habenda ueniret. senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem <misit, litterasque allatas a consule> post paucos dies recitauit, quibus <in> ante diem | | <comitia edixit: se ante eum diem> in urbem uenturum. et consul maturauit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta. consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. praetores postero die facti Cn. <Baebius> Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octauius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helua, C. Papirius Carbo. omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit prouincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis euenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua <de> re consulto opus esset. Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia prouinciae nominatae sunt. consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia euenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octauius classem, P. Fonteius Hispaniam, <M. Aebutius Siciliam,> C. Papirius Sardiniam est sortitus.

18. Extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod ~aliis uir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat. iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus uisendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut naualibus copiis opus esset; praeterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua prouincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca peruenissent; qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes uiderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde nauibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. senatus Cn. Seruilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos L. Aemilio uideretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerua, L. Baebius.

Bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, <semel> in Romano agro, semel in Ueienti. bis nouemdiale sacrum factum est. sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Uarus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemuir; in cuius locum Cn. Octauius suffectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.

19. L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea prouincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum <cum> legati redissent, dixit. ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octauium, simul senatus censuisset, exituros esse. C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo <et Cleo>patra regibus uocati sunt. sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium nauali proelio <superior> fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, uidebatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod si cunctentur facere, breui extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam uenturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.

20. His intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati uenerunt, ut, nisi uesper esset, extemplo senatum uocaturi consules fuerint. postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per inuios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris uim ad cogendum esse. hiemem etiam insuper rebus gerendis interuenisse. in otio militem ali, nec plus quam VI <dierum> frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. si Ap. Claudio circa Lychnidum satis ualidus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et <quod> cum eo praesidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur. ad classem se ex castris profectos sociorum naualium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos suas abisse, et homines nauibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque uestimenta habere. Eumenen classemque eius, tamquam uento adlatas naues, sine causa et uenisse et abisse; nec animum eius regis constare satis uisum. sicut omnia de Eumene dubia, <ita> Attali egregie constantem fidem nuntiabant.

21. Legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit. senatus decreuit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset. tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum uelit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octauius praetor, cui classis obtigisset, in prouinciam proficiscantur. additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in prouinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. Licinio consuli inposita. is septem milia ciuium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites, et Cn. Seruilio Galliam obtinenti prouinciam litteras mittere, ut sescentos equites conscriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea prouincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites <equites>que in praesidiis disponi. qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. et in classem quinque milia naualium socium sunt scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere prouinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.

22. Senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem <habuit>: ‘animaduertisse uideor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam prouinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me inponi posse. deos quoque huic fauisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, <ne> frustra uos hanc spem de me conceperitis. quae ad bellum opus sunt et senatus decreuit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, uir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. uos quae scripsero senatui ac uobis, <iis modo credite et cauete ru>mores credulitate uestra alatis, quorum auctor nemo extabit. nam nunc quidem, quod uulgo fieri, hoc praecipue bello, animaduerti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari animus possit. in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conuiuiis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subuehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem ueluti dicta die accusant. haec magna impedimenta res gerentibus <sunt:> neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra aduersum rumorem esse possunt, <quam> Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per uanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere. non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis <rebus, qui> loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem uident, qui in eodem uelut nauigio participes sunt periculi. itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum ueniat. naue, equo, tabernaculo, uiatico etiam a me iuuabitur; si quem id facere piget <et> otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernauerit. sermonum satis ipsa praebet urbs; <iis> loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.’ ab hoc contione, Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Octauius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.

23. Dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animaduertit, non ultra differendum ratus, cum <per> Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda. Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur. quibus ita mandatum, ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam ciuitatem, penes quam unam tum rei naualis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis. uenientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit. ibi ea, quae conuenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sanciendo cum Gentio societatis uolebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo uenerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus ciuitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.