Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

XLIII

1. Eadem aestate qua in Thessalia haec gesta sunt., | | | legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit. Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam uano incepto est conatus. Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognouit, qui querentes coloniam suam nouam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, uellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis uisa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum. Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. Enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam prouinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum nouo periculosoque. itinere inter exteras gentes duceret, uiam tot nationibus in Italiam aperiret. Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moueat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fuluius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.

2. Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. Ii de magistratuum Romanorum auaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari uexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos uellent, sumendi potestatem faceret. Uocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. Quattuor nominauerunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Aemilium L. F. Paulum, C. Sulpicium Gallum. Cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. Bis ampliatus, tertio absolutus est reus. Dissensio inter duarum prouinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et P.. Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. Ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat. Grauissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum uertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. Fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in prouinciam abiit, ne plures ab Hispanis uexarentur. Ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neue cogeret uicensumas uendere Hispanos, quanti ipse uellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.

3. Et alia noui generis hominum ex Hispania legatio uenit. Ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. Senatus decreuit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere uellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari. Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses uenerunt. Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea uellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium cauerent: classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et aduersus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. Hanc iniec . . .

4. . . . tis tantum exinde pauorem ingressi castra, ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; ciuitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem uenerunt. Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum ueniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias ciuitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragrauit. Haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius auariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo uicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret. Id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornauit. Inuidiam infamiamque ab Lucretio auerterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Uixdum ad consulem se peruenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros uenisse. Indigna res senatui uisa, decreueruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreuerant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in seruitute sint, et restitui in libertatem aecum censere.

5. Eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili uenerunt. Frater eius uerba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in seruitutem abripuisse. Sub idem tempus Carnorum Histrorumque et Iapydum legati uenerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. Inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea, quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. Sed indicta causa damnari absentem consularem uirum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere uellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. Nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset. Munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri reguli haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et uasa argentea quinque ex uiginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum uestimenta, liberis seruisque. Haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. Legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.

6. Multarum simul Graeciae Asiaeque ciuitatium legati Romam conuenerunt. Primi Athenienses introducti; ii se, quod nauium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil, quod. praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus uellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemorauere ludosque anniuersarios ei diuae instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Ioui optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. Hoc et. Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam uenisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. Munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. Et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae uenerunt: legati Carthaginiensium. tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare deuecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et uoluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. Item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse. Gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.