Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

24. Eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam ciuitatem et regem. singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum uiribus reges oppugnare. Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuuante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi ciuitates suam fecerint, deinde Syriam. iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum uictorem ab Aegypto, praemio belli, arceri. haec cogitantem prouidere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos aut perseuerantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captiuorum redimendorum missus legatus erat; <re> uera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia inuisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis grauioribus<que criminibus onerarunt;> proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et auaritia certant. Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat. Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat. quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidue inter reges conuenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.

25. Eumenes neque fauit uictoriae Persei, neque bello eam iuuare <in> animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se accensae: non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis uictis eum manebat, Eumenes uisurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoueretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utriusque partis uoluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio ualidioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam uenditare conciliandae gratia pacis cupiit. nam modo ne iuuaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille <talenta, ut pacem conciliaret, mille> et quingenta. in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conueneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae mentionem uentum erat, ibi haesitabat; et utique alteram in. tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius dicionis esset, uidere Eumenes nihil interesse, <ibi> an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam praesentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam mouerunt.

26. Nec haec tantum Persei per auaritiam est dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per Eumenen, quae uel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum <auxilium> auaritia dimissum est. ueniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in uicem prolapsorum equitum uacuos capientium ad pugnam equos. hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. uenientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obuiam cum dimidia copiarum parte denuntiare per uicos urbesque, quae uiae propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, uini, pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et paruom auri, quod inter paucos diuideret, multitudinem credens trahi spe posse. ad Almanam urbem peruenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora–Paeoniae is locus est–castra mouere, principes ad se uenire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes aduenientes uestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque diuidendum esset, secum aduexisset. cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, ‘abi, renuntia ergo’ inquit ‘regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius uestigium moturos.’ haec relata regi cum esset, aduocato consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta: periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, <ne> grauiores eos socios habeant quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.

27. Apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam. quod ubi audiuere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod conuenisset, numeraret? cum aduersus id quoque misceri ambages cerneret, inuiolato fallaci nuntio, quod uix sperauerat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua uicina erat uiae, redierunt. quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum aduersus Romanos, <per> Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex aduerso castra Macedonum <essent. hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum,> qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitauit. eadem auaritia Gentium regem sibi alienauit. nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus <est;> inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, paruis itineribus ueherent, dein cum ad finem Macedoniae uentum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue <a> Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum uenerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad reuocandum, qui pecuniam portabat, misit, uelut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se uicto Romanis reseruaretur. et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de captiuis actum esse et ipsi euolgauerant et Eumenes consulem uitandae suspicionis causa certiorem fecit.

28. Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis–adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant–Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naues, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. Cassandreae deductae naues in portus primum, qui sub Atho monte sunt, <in>de Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naues Eudamumque, praefectum earum, inuiolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt. cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumuectus propere ac summotis terrore hostium nauibus, onerarias datis, qui prosequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde Subota–insula est interiecta Elaeae et Chio–traiciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, quinque et triginta naues, quas hippagogus uocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. has naues per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit. nihil minus credere praefecti Eumenis, quam Macedonum classem in illo uagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est. cum resistendi spes nulla esset inhabilique nauium genere et Gallis uix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in Erythraeam enarunt, pars uelis datis ad Chium naues eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in uia fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti uiui capti; equi pars in mari fractis nauibus absumpti, parti neruos succiderunt in litore Macedones. uiginti eximiae equos formae cum captiuis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor deuehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reuerti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem <stetit>. Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis euecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.

29. Dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum uenissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis inuenerunt. sanctitas templi insulaeque inuiolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis nauales socii et. in templo indutias religione loci praebente uersabantur. Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naues ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naues. quibus poterat Popilius <aut suis> aut Eumenis nauibus succurrebat; sed <e>uecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum uenerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo aduentus passim per Cycladas atque Aegaeum uagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque uenientium Gallorum. et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, <sed> palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposituros esse; itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.

30. Iam ueris principium erat nouique duces in prouincias uenerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octauius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum aduersus Gentium <erat. Gentius> patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Carauantium matre eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros uiros, quo tutius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum inuidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id uero fecit ducta ea uirgo Platore interfecto. grauis deinde dempto <a> fratre metu popularibus esse coepit; et uiolentiam insitam ingenio intemperantia uini accendebat. ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Cauiorum gentem ui aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. Carauantium in Cauiis Durnium oppidum aduenientem benigne accepit; Carauandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum <cum> effuse uastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum uiolatorum iniuria accensus, bellum haud dubie aduersus eum gesturus. Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra uenit et ad ea, quae habebat, auxilia <e> Parthinorum iuuentute <adiunctis> duobus milibus peditum et equitibus ducentis–peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat–parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solueret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum uastantium maritimam oram. octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad | | | | | to eo tradiderunt se.

31. Deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuuante inclinationem animorum clementia <in> omnis et iustitia praetoris Romani. ad Scodram inde uentum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod Gentius eam sibi ceperat uelut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. hi duo amnes confluentes incidunt ~Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum ualiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, uano cum incepto moenibus pepulissent Romanos: nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, nauem conscendit et flumine Barbanna nauigat in lacum Labeatum, uelut secretum locum petens ad consultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Carauantium fratrem multis milibus armatorum <co>actis ex ea regione, in quam missus erat, aduentare. qui postquam euanuit rumor, tertio post die nauem eandem secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra uenit. et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam inuitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, uix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.