Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

32. Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etleuam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Carauantium fratrem Scodram in castra adduxit. Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium uictoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.

Quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter aduentum simul Aemili noui consulis, quem cum ingentibus minis aduentare audiebat, simul Octaui praetoris. nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum paruo praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis naualibus castra habere. Aenean mille equites <et> Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naues hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alueo transiri poterat. huic <rei> ut omnis multitudo uacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis siluis benigne | | | | .

33. | | conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis interuallis fodere. montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent riuos, occultos contineri latices, quorum uenae in mare permanantes undae miscerentur. uix diducta summa harena erat, cum scaturrig<in>es turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam uelut deum dono coeperunt. aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus <processit, qua> descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset. his satis exploratis illa quoque <nouauit;> primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, prouidit: ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire. placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, siue a primis signis ad nouissimum agmen, siue ab extremis ad primos perferundum imperium sit. uigiles etiam nouo more scutum in uigiliam ferre uetuit: non enim in pugnam uigilem ire, ut armis utatur, sed ad uigilandum, ut, cum senserit hostium aduentum, recipiat se excitetque ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil prouideant. stationum quoque morem mutauit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestiuis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes uel pauci plures uexabant. itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.

34. Haec cum ita fieri placere contione aduocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni conuenientem orationem: unum imperatorem in exercitu prouidere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos aduocauerit in consilium; qui non sint aduocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam ualidissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus uulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium imperatoris, prouisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem nauare <operam debere.> ab his praeceptis contionem dimisit, uolgo etiam ueteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse. non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent uerba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat. neminem totis mox castris quietum uideres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque scutorum., alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut uictoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque, cum aduentu consulis simul et ueris principio strepere omnia mouerique apud hostes uelut nouo bello cerneret, mota a Phila castra in aduersa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculant<em, nunc | | | | | | Roma>norum esse.

35. Quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde uenientem adpropinquare castris uetarent. sed iam et pueri quidam uisi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.

Sub idem tempus Rhodii legati in castra uenerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitauerant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum <alii legatos in uincula coniciendos censerent,> alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiauit <consul> post diem quintum decimum se responsum daturum. interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas ualuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque uim facere: confertis et uno <agmine impetum> facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae ualidis praesidiis insedissent, priore anno deiectos. aliis placebat Octauium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa uidebatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint. cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inprouiso ualida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul prouideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus uincat. his ducibus usurus praetorem Octauium accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque <milibus> delectis militum Heracleum mittit, uelut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, uastandam. secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita diuidere uiam, ut quarta uigilia tertio die Pythoum adoriri possent. ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alueo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est leui armatura. nec grauioribus armis in tam inaequali alueo pugnari poterat. descensus ripae utriusque in alueum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cauati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus utrimque ex uallo castrorum <hinc rege>, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est. missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis. sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime uolnerabantur. ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perueniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, ueluti per deuexum in mare bracchium transitum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat | | | | | .

36. <tempus> anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem uergebat; iter multo puluere et incalescente sole factum erat. lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et uoltus minus uigentes et uoces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos uiae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant–neque enim ne his <quidem> cunctationem aperuerat suam–; tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: uereri, ne, <si> nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium uagando circumagatur. se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem uincendi amittat. consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis ‘et ego’ inquit ‘animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate ueteris imperatoris contentus eris.’ conticuit adulescens: haud dubie uidere aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.

37. Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animaduertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moueret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum leui armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons ualli ac fossa perducta est, ex statione equites reuocati sunt. rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.

Castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus uocatis pronuntiauit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope diuina uideri; Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, mouit nec aliter uates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.

Postero die–tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent– regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem uel mediocris iniquitas loci efficeret, promoueri non posset. consul ad id, quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem uidebatur et locum dedisse hosti, si nocte abire uellet, tunc quoque per speciem immolandi terere uidebatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset. tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium uocauit; atque ibi, quod rei gerendae tempus esset, loquendo et intempestiue consultando uidebatur quibusdam extrahere. <aduersus eos> sermones talem consul orationem habuit.

38. ‘P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudauit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam uideri posset, tacuit. quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius uisum est. et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod <tu>, occultius senserunt, non grauabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut seruatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis uestrum credat, recognoscat agedum mecum, si uidetur, quam multa pro hoste et aduersus nos fuerint. iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem uestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animaduertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignauissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: paruom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita uidebitur, diis bene iuuantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque uiae labor eo die neque operis fatigauerit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum uirium, uigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis puluere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas uires ad proelium adferat? quis, pro deum fidem, ita conparatus, uel iners atque inbellis, fortissimum uirum <non> uicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparauerant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?