Livius – Ab Urbe Condita L. XLIII – XLIV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

________________

XLIV

1. Principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus | | | , quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum inuectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per mediam Boeotiam–diei unius expedito iter est–Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad ~iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis–proconsul enim ad exercitum <mansit>-<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

2. Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta uenit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed mouere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque inuehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter conuocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum <uiam> peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiae communis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium–Uolustana ipsi uocant–decem milia leuis armaturae ~iuuenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat–Lapathus uocatur locus–, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.

3. Interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra <habebat>. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, qui<bus> praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et uniuersae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit <uia>, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant. inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt peruentum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; ut. quantum extendere iter posset, consequeretur. sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum uicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore uiae ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

4. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum uenienti agmini consulis obuius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes leuis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque uolnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum <est; decreuissentque de summa> belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; <sed> iugum montis in angustum dorsum cuneatum uix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui grauium armorum erant, spectatores pugnae stabant; leuis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum leui armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die uolneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.

Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis <in>staret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. uentum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus uagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegrauis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseuerauit et Popilio relicto in custodia iugi per inuia transgressurus praemissis, <qui> repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.

5. Inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis uixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua uenerant, si possent. hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad inuia uenerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pauorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est. per procliue sumpto fastigio longi duo ualidi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est; in eos transuerso incumbente tigno as<ses> tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra interuallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum <pro>cederet, succisis asseribus conlapsus pons usque <ad> alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec ad aequiorem uallem peruentum est. paulo plus septem milia <eo> die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque prouoluentes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere uexationis processerunt, adeo <ut> ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parua manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam planitiem peruenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit uix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum. postero quoque die in tam caua ualle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter uexauit. tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto inde die per aeque inuia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra peditum., quorum pars maior tumulos tenebat. ibi <pedes tendebat>. uallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.

6. Lauanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pauidus exiluisset e solio, uictum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia atque <alia> pauida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, <in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut naualia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant,> ex praesidiis reuocat omnisque aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis uideri potuisset, quod eo processisset, unde inuito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde euadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici uix sine uertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam uallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum <in> Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum uiae ipsi, qua et media et angustissima ualles est, <in>positum, quam uel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios euadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, <et> ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iouis templum aut oppidum tenet, relicum perexiguum fossa modica ualloque claudi poterat, et saxorum ad manum siluestrisque materiae tantum erat, ut uel murus obici turresque excitari potuerint. quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.

7. Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animaduertit, secundis castris peruenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco uiolaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, uix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra mouet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus uicturos est pollicitus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naues uenire–ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat–, ab inuectis iam portum audit onerarias naues Magnesiae relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret–adeo sine ulla ope hostis, quae adgrauaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat–, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam inuenisse.