Cicero – Pro Cluentio

160. Haec si T. Accius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere.

Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda, ne omnium turpissimi reperirentur si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent

LIX. Atque ut existimetis necessario me de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua: profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa.

161. Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixistis. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est: huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum eius amici necessariique omnes cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicum vim et manus attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt: cum esset etulatio facta, causa illis demonstrata, sine iudicio controversiaque discessum est. 162. ‘P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est.’ P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS XXX milia scripta essent pro HS CCC milibus, neque ei cautum satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo debere negavit; post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio. 163. Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis Habiti furti egit; nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis, calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitem, Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis, qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse: si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.

164. Habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti, quem illi invidiosum esse reum volunt, annos octo meditati accusatores collegerunt; quam levia genere ipso! quam falsa re! quam brevia responsu! LX. Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudicii est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni; ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.

165. Obiectum est C. Vibium Cappadocem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L. Plaetorius, senator, qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum, ex edicto praetoris, huic, illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem videtis.

166. Alterum veneficii crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea. 167. Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint? id quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim iam se ipsa defendit. 168. Nego illum adulescentem, quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis, omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, sibi tum non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater, – pater, inquam, illius adulescentis; quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Cluentium constituere, is hunc suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor, quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.

LXI. 169. Unum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est: quicquid mali per hosce annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negotii, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero, quae causa Habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim inter eos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod [eos] metuunt aut quod oderunt. 170. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito? an ne accusaretur a damnato? an ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam, quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus? quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet? 171. Huius igitur Habitus vitae invidebat? Hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huis quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptis fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac plures illic offendisse inimicos quam hic reliquisse: a socrus, ab uxorum, a fratris, a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem ac regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem mors eripuit praeter sensum doloris? 172. Age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium

LXII. Quid huic cum Habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu, qui pietate ad accusandum excitatus es, hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es, ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? 173. Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Num latius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potuis comestum quam epotum in venas atque in omnes partes corporis permanere? facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? 174. ‘At repentina morte periit.’ Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; quod si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur: id ut intellegatis, et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.

175. Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia, eaque Sex. Albio quodam colono, homines valenti, qui simul esse solebat, familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servulus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset – solebat enim extra portam aliquid habere conducti – cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur

LXIII. 176. Post mortem eius Sassia moliri statim nefaria mulier coepit insidias filio: quaestionem habere de viri morte constituit. Emit de A. Rupilio, quo erat usus Oppianicus medico, Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit; praeterea servum illum Nicostratum, quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur, ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus vehementissime quaeritur. Cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum [et vi tormentorum] adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. 177. Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est; satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur. Adversari advocati et iam vix ferre posse; furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defensa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur, sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum. 178. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens, quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen, sed ne ficta quidem suspicio perveniret et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio, sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.

LXIV. Unum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. 179. Tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus, ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret, invito despondit ei filiam suam, – illam quam ex genero susceperat, – ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et HS* et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio.