Cicero – Pro Cluentio

140. Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam umquam orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse; proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur

LI. Ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehemente et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset, quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. 141. Itaque in respondendo primum euit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re et ex causa habita videretur; deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia, verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tres ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, – ea quae vobis nota esse arbitror: ‘Forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius,’ fundum Privernatem flagitabat; ‘In Albano eramus ego et Brutus filius,’ Albanum poscebat; ‘In Tiburti forte cum adsedissemus ego et Brutus filius,’ Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari voluisse dicebat. Quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset: eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum, quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. 142. Ego autem illa recitata esse non moleste fero; neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ista dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in illa populari opinione, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum, quod ego et ab initio petivi et nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

LII. 143. Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Acci, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellise, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius, sed lege defensurum. Nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nostros arbitramur qui nostra consilia ad adversarios deferat. Quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit? Cui ego autem narravi? Nemo, ut opinor, in culpa est: et nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam fecerim legis? num secus hanc causam defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus. 144. Quid ergo est? quaeret fortasse quispiam: displicetne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare? Mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi, sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi Habito statim eo capite QUI COISSET QUO QUIS CONDEMNARETUR illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem: atque ille me orare atque obsecrare coepit ne se lege defenderem. Cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis. Morem homini gessi, et tamen idcirco feci – neque enim id semper facere debemus – quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum: quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem.

LIII. Neque me illa oratio commovet, quod ait Accius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri: si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Ut tibi concedam hoc indignum esse, quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur discedi ab legibus. Hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis: mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus. 147. Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quae vis est, qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Accius quae voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video, volunt? Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis reptundis, quid C. Aquili, apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circumspicite omnes rei publicae partes: 148. omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis. Si quis apud me, T. Acci, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae, sed laboris et periculi non legitimi declinatio

LIV. Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei obvenerint – vos appellat, iudices – quaerere de veneno. In quem quaerere? Infinitum est: QUICUMQUE, FECERIT, VENDIDERIT, EMERIT, HABUERIT, DEDERIT. Quid eadem lex statim adiungit? recita. DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO. Cuius? qui coierit, convenerit? Non ita est. Quid ergo est? dic. QUI TRIBUNUS MILITUM LEGIONIBUS QUATTUOR PRIMIS, QUIVE QUAESTOR, TRIBUNUS PLEBIS – deinceps omnes magistratus nominavit – QUIVE IN SENATU SENTENTIAM DIXIT, DIXERIT. Quid tum? QUI EORUM COIT, COIERIT, CONVENIT, CONVENERIT, QUO QUIS IUDICIO PUBLICO CONDEMNARETUR. ‘Qui eorum’: quorum? videlicet, qui supra scripti sunt. Quid interest utro modo scriptum sit? Etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Ubi enim omnes mortales adligat ita loquitur, QUI VENENUM MALUM FECIT, FECERIT: omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. Si idem de coitione voluisset, adiunxisset: QUIVE, COIERIT. Nunc ita est: DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO QUI MAGISTRATUM HABUERIT INVE SENATU SENTENTIAM DIXERIT, QUI EORUM COIT, COIERIT. 149. Num is est Cluentius? Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen defendi causam suam lege noluit. Itaque abicio legem: morem Cluentio gero. Tibi tamen, Acci, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Accio videri esse superatum. Non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est, quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me, quae de lege ab Accio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor, neque enim legem recito neque hoc loco pro te dico; sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.

LV. 150. Iniquum tibi videtur, Acci, esse non isdem legibus omnes teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator accusavit, ut cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque haec omnia tantum honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones: non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere, qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. 151. Atque ut omittam leges alias omnes quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem NE QUIS IUDICIO CIRCUMVENIRETUR C. Gracchus tulit: eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum, quem ab hoc genere liberum acceperat, adligare novo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem prosciptionis suae, qua est usus in veteres iudices, in hanc unam quaestionem contulisset. 152. Nec nunc quicquam agitur – mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est – nisi ut equester ordo in huiusce legis periculum concludatur. Neque hoc agitur ab omnibus, sed a paucis. Nam ii senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia – quales, ut vere dicam, vos estis, et ceteri qui sine cupiditate vixerunt – equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ii qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari: vident iudicia comprobari: hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. 153. Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?

LVI. O viros fortes, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ii qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur. Tunc C. Flavius Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum haec recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent; sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse, sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse: 154. aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere, aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere; iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere; senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset, quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae: quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant, ne ea lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia; intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri; sed ne nova lege adligarentur laborabant. 155. Habitus ne hoc quidem umquam recusavit, quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet qua non tenetur. Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnes ordines quaestio perferatur.

LVII. Interea quidem, per deos immortales! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus. Simul et illud quam sit iniquum cogitemus populum Romanum aliud nunc agere; vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, ipsum sine cura esse; non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit, et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur, per paucos iudices astringatur. 156. Agit enim sic causam T. Accius, adulescens bonus et disertus, omnes cives legibus teneri omnibus; vos attenditis et auditis silentio sicut facere debetis; A. Cluentius causam dicit eques Romanus ea lege qua lege senatores et ii qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem, quam attingere noluerit, praesidii nihil fuisse. 157. Hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is vitae meae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est QUI COIERIT, quod quam late pateat videtis; CONVENERIT aeque incertum et infinitum est; CONSENSERIT, hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum; FALSUMVE TESTIMONIUM DIXERIT, – quis de plebe romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum T. Accio auctore paratum esse videatis? Nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. 158. Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum, et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur

LVIII. Non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis. 159. Est enim sapientis iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam, verum etiam fidem habitam esse meminisse: posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit, sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse neque sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.