Cicero – Pro Cluentio

100. Omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno, quem accusabant, quae nunc mihi est cum Accio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet: Staienus conciliandae gratiae causa accepisse dicebat. 101. Irridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges a se in gratiam esse reductos; exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae; tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur; egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur; nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque cum Staienus, cum idem defenderet quod Accius, condemnatus est; 102. Cominii cum hoc agerent, quod nos in tota causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperietur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est, – potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium, sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

XXXVII. 103. Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium, quam iudicium appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per vim factum est: Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est: Staieni etiam pro Cluentio est.

Videamus ecquid aliud iudicium, quod pro Cluentio sit, proferre possimus. Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula, qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, – id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, – paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit; in summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Uno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine: quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam [pecuniam, sicut causam pecunia] capta nusquam Staienus eadem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. 104. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS CCCC milia. Cuius erat ordinis? senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus; acta est enim causa more maiorum, sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia; adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is iudex nihil scisset nisi quae praeiudicia de eo facta esse constarent, audire praeterea nihil debuisse

XXXVIII. 105. Tum etiam illi quinque qui, imperitorum hominum rumusculos aucupati, tum illum absolverunt, iam suam clementiam laudari magno opere nolebant. A quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. 106. Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet: isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem maleficii lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ii tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprehendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt (sua sponte, non Staieni fraude) constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, – qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant, et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consilii infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. 107. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit. Longum est de singulorum virtute ita dicere; quae cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudicum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius, pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. 108. O innocentiam Oppianici singularem, quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur!

XXXIX. Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod si per quos dies Iunium accusavit Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. 109. Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales, quae superbia, quanta ignorantia sui, quam gravis atque intolerabilis arrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum: proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste putaset eius modi causam posse defendi

XL. 110. Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni, sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! 111. Neque iniuria; facite enim ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordemini! Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem a subselliis ad rostra detulit. Et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores, ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est; 112. si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Ut Quinctius – nihil enim dicam de ceteris – si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque arrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.

XLI. Sed, ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus tu, qui iudicia facta commemoras, quid tum esse existimas iudicatum? certe gratis iudicasse. 113. At condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus a L. Quinctio vehementer erat et saepe vexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudicia fuerunt. Esto: potuit esse innocens Falcula. Iam ergo aliqui Oppianicum gratis condemnavit; iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent; iam videtur aliqui ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratis condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens? si hic gratis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam in quemquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum. 114. Aut hoc iudicium reprehendas tu, cuius accusatio rebus iudicatis niti videbatur, necesse est, aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratis condemnatum esse fateare.

Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus colligitis, alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus; nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. 115. Deinde si tanta vis fuit istius criminis, ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo; numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis eadem reo damnato adhibita est. 116. In litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si quae in eum lis capitis illata est, non admittunt, aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur, cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus, ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur, sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliae testibus; omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

XLII. 117. Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversionem atque auctoritatem censoriam. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba faciunda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia, cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo. 118. Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto, sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo, ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur, ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.

119. Video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consilii Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam unum illud, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum, et cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.