Cicero – Pro Cluentio

XIV. 40. Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam, cui tu es heres, pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum, iam cognitum et saepe victorem, per quem interfecerat plurimos, mulier exclamat se ab eo nullo modo curari velle quo curante omnes suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum, qui casu tum Larinum venisset, adgreditur et cum eo duobus milibus HS, id quod ipsius tabulis tum est demonstratum, transigit. L. Clodius, qui properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit, neque postea Larini punctum est temporis commoratus. 41. Eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata delevit; et cum id multis locis fecisset, post mortem eius, ne lituris coargui posset, testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur; vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit; nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicavit; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. 42. Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater. Postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. Sed cum esset haec ei proposita condicio, ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare, quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit.

43. Atque ut hoc ita esse perspicere possitis, exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprehensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari necesse fuisse, intellegetis.

XV. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati; quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item, ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnes liberos esse civesque Romanos coepit defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt; itaque ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit. 44. Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus: incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa martialium removeri. Suberat etiam alia causa maior, quae Oppianici hominis avarissimi atque audacissimi mentem maxime commovebat. 45. Nam Habitus usque ad illius iudicii tempus nullum testamentum umquam fecerat: neque legare eius modi matri poterat animum inducere, neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret – neque enim erat obscurum-intellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventua, quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus, qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.

XVI. 46. C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi, in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae, nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Iam hoc fere scitis omnes, quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. 47. Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium (nam Lucius erat mortuus) insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma valetudine Habitus; utebatur autem medico non ignobili, spectato homine, Cleophanto, cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. Servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer, sermonem Fabrici non est aspernatus: rem ad dominum detulit. Cleophantus autem cum Habito est collocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit, meminisse vos arbitror. Ei placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur: venenum diebus paucis comparatur: multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata, quae ob eam rem dabatur, in manibus Scamandri liberti Fabriciorum deprehenditur.

48. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet? XVII. Quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet, quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?

49. Satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo potuerit: cognoscite nunc ita reum citatum esse illum, ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit. Nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprehenderat: is erat libertus Fabriciorum Scamander. Integrum consilium, iudicii corrupti nulla suspicio: simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. Hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi – qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret – quod mihi cum Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentes eos ad domum adduxit; qui quamquam de homine sicut necesse erat existimabant, tamen, quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere; idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. 50. Ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer – sicut ne illi quidem ipsi qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, – pollicitus eis sum me omnia quae vellent esse facturum.

XVIII. Res agi coepta est: citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus VENENUM ESSE DEPREHENSUM; omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. 51. Hic ego tum ad respondendum surrexi, qua cura, di immortales! qua sollicitudine animi! quo timore! Semper equidem magno cum metu incipio dicere: quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingenii solum, sed etiam virtutis atque officii, ne aut id profiteri videar quod non possim [implere] quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem: si nihil dixissem, ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne impudentissimus existimarer

XIX. Collegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci: sic puganvi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum, ut hoc, quod timide dicam, consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. 52. Sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. Si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum, cuius ille minister fuisset, huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem, quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. 53. Cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse, ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret, hoc cuivis usu venire posse, quaerebat cur in eius modi locum, tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. Denique hoc loco causa testibus, honestissimis hominibus, premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat; P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent Habito, et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum collucutum esse dicebat. 54. Atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat: aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo – id quod maximo malo illi causae fuit – hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. Oculi omnium iudicum non in Scamandrum, sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque vultus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant

XX. 55. Cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Iunius quaesitor, ex lege illa Cornelia quae tum erat, clam an palam de se sententiam ferri vellet: de Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis praeter unam, quam suam Staienus esse dicebat, Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? Quid est illa damnatione iudicatum nisi venenum id, quod Habito daretur, esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio collata in Scamandrum est aut conferri potuit, ut is sua sponte necare voluisse Habitum putaretur?

56. Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato, tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. Itaque C. Fabricium, quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur, reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinates non adduxit, sed ipse eis neque defensioribus uti postea neque laudatoribus potuit; 57. rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. Itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent

XXI. Iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur; nisi forte hoc causae est, quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent. 58. Citatur reus, paucis verbis accusat, ut de re iudicata, Cannutius: incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia, sed defensionis impudentia commoveri. Postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam vulnera, ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere, sed praevaricari accusationi videretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset, ‘Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem’ – cum hoc ‘respicite’ ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat. 59. Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco ‘Respicite, iudices,’ non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret, ut reliqua posset perorare. Ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.

XXII. Quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant, locus ei primus est constitutus; accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt, et praeterea multis quae nunc ego omnia omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium maleficii condemnarant.