Cicero – Pro Cluentio

80. Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest: temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est, sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio; at tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud

XXX. Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? 81. Qua re invidia remota, quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esse in iudicio pecuniam constat: ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: ‘Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.’ Quid contra reus? ‘Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam; postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudicii periculo contineretur.’

82. Age, quoniam corrumpendi iudicii causas ille multas et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius; haec autem res habet hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? Tenentur uno in loco HS DCXL milia; tenentur apud hominem audacissimum; tenentur apud iudicem. 83. Quid vultis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui, quod tu dicis, pecuniam dederant non requirebant; Oppianicus querebatur; Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est? At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudicii causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accesisse culpam videtis.

XXXI. 84. At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium, sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est: minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit, quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Istam conciliationem gratiae Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur, excogitavit; sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus, istam dedit ‘conciliationis’ et ‘gratiae’ fabulam. 85. Nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprehendendum. 86. Verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Acci, tua est. Ille, cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem, quod tum explosum et eiectum est, nunc rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius? Haerebat in tabulis publicis reus et accusator: condemnati erant Fabricii: nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.

XXXII. 87. An ut praevaricaretur? Iam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices, ut Oppianicus absolveretur, corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta milia nummum esse delata. Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.

88. At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. Ita multum agitata, ita diu iactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae sunt? Ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. 89. Hic ego magis ut consuetudinem servem, quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo iudiciis, attente audiatis.

XXXIII. Condemnatus est C. Iunius, qui ei quaestioni praefuerat. Adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae, sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est: quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. At ad quam quaestionem? vultus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere. 90. Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit: quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse. 91. Multam petivit. Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit; itaque oppressus est non causa, sed tempore

XXXIV. 92. Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? ‘Non,’ inquit, ‘sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.’ Qui hoc confitentur possunt idem illud iudicium fuisse defendere? ‘Ergo’ inquit ‘idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.’ Num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudicii, alia natura totius negotii nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. 93. Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat; gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur, quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat. 94. Nuper apud C. Orchivium, collegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putarunt. Quid? conferam Sullamne cum Iunio? an hunc tribunum plebis cum Quinctio? an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque collecta: hic tribunus plebis modestus, prudens, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus: tempus hoc tranquillum atque pacatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet

XXXV. 95. Quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare, et penitus perspicere debetis quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari, sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt; nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. 96. Non fuit illud igitur iudicium iudicii simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa: vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere; ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod e lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur, Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.

97. At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum: tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis, ut id esse secutos iudices dicas.

XXXVI. 98. Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia, P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt. Qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse, sed quod iudicibus probaverint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprehendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.

99. Quid, quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum. Non recito testimonia hominum honestissimorum, quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit.