Cicero – Pro Cluentio

120. Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem recuperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ii non modo in senatum redierunt, sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt

XLIII. Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset; quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est; timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. 121. Itaque non solum illud ostendam, quod iam videtis, populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est, suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt; deinde praetores urbani, qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre, numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt; 122. censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellari vultis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat, sed etiam rescindat; ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet; ut alter in aerarios referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia, quae a populo rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter collegas discrepare videatis?

XLIV. 123. Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud statuamus, utrum quia censores subscripserint ita sit, an quia ita fuerit illi subscripserint. Si quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio posset adferre, ne censorium stilum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt, aeque posthac atque illum dictatorium gaudium pertimescamus. 124. Sin autem quod subscriptum est, quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeremus, verum sit an falsum. Removeantur auctoritates censoriae; tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio aliquando profectae pecuniae vestigium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum auctoritatem censoriam amplexator, tum illorum ‘iudicium’ coniunctum cum re esse defendito. 125. Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipii manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas – dum haec, inquam, de Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianeae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit, adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?

XLV. 126. Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam; nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia, quae summa est; non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent; cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt. 127. Nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserunt, quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M’. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia dicant? ceteri videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non est oppressus pecunia, non, ut illae Quinctianae contiones habebantur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini iudicari: aut illud adferant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint compertum, de ceteris comperisse.

XLVI. 128. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut supplicii metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. 129. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem] non oportet.

XLVII. 130. Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere; nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant: etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines quos ceteris vitiis atque omni dedecore infames videbant, – et eo magis quod illo ipso tempore, illis censoribus, erant iudicia cum equestri ordine communicata, – ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate illa iudicia reprehendisse. 131. Quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum.

Nam in P. Popilium, qui Oppianicum condemnarat, subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset, quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae divinationis est scire innocentem fuisse reum, quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerunt non liquere! 132. Verum esto: condemnat Popilium Gellius, iudicat accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus. Nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit, et eum omni ignominia liberat; quod cum facit, iudicat eius sententia gratis esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnes fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?

XLVIII. 133. At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium, sed erratum; neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest. Neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. Qua de re [tota] si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. 134. Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundem videtur, qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce, ut omnis contio audire posset, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo testimonio: deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. Ita is, cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.

135. Unam etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi: idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam: hoc testamentum ipsum, quod recitas, eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres, censeo, diligenter, utrum censorum iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt: sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.

XLIX. 136. At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis populo concitato rem paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus esse diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni? potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? quam iuste! quam sapienter! quam diligenter! SE QUI SUNT QUORUM OPERA FACTUM SIT UT IUDICIUM PUBLICUM CORRUMPERETUR. Utrum videtur id senatus factum iudicare, an, si factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ii dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. 137. Sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat? Non tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut id, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea ferendum ad populum non arbitrarentur: ipse deinde populus Romanus, qui L. Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni filii, pueri parvuli, lacrimis commotus, maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiavit. 138. Ex quo intellegi potuit id quod saepe dictum est: ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.

L. Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter paene preterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Accius, quam meam esse dicebat, cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent, tum illius ipsius iudicii Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse, aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore praeterire. 139. Ego vero, si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudicii et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem, et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnes offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem, quae tam populariter esset agitata, praeterire non potui. Sed errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in iudiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur; omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem: nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae nostra auctoritate constituantur, sed quae ex re ipsa causaque ducantur.