Cicero – Pro Cluentio

20. Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum: quam constanter et quam diligenter, postea dicam: nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius iudicii crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.

21. Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magnum et filiam Magiam, nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris (eius qui inter sicarios damnatus est) manus incidit, et apud eum in ergastulo fuit; N. autem Aurius frater eius mortuus est, heredemque Cn. Magium fratrem reliquit; postea Magia uxor Oppianici mortua est; postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius, Cn. Magius, est mortuus. Is heredem fecit illum adulescentem Oppianicum sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute. 22. Mulier amissis liberis cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes suos propinquos filiique sui necessarios convocavit, et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est; itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.

VIII. 23. Interim Oppianicus, – ut erat, sicuti ex multis rebus reperietis, singulari scelere et audacia, – per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit; deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. Illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios illius adulescentis suosque necessarios mittunt, ‘sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum.’ Quas litteras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam, multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset delaturum esse testatur. 24. Interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur: interfectum esse M. Aurium renuntiant. Animi non solum propinquorum, sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur; itaque cum A. Aurius, is qui antea denuntiarat, clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. 25. Post illam autem fugam, sceleris et conscientiae testem, numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermum inimicis committere ausus est, sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit: quattuorviros, quos municipes fecerant, sustulit: se a Sulla et tres praeterea factos esse dixit, et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium, illum qui sibi delationem nominis et Capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium, quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu tenebantur. His rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur?

IX. Atque haec parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

26. Primum videte hominis audaciam: Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem, – illam cuius virum A. Aurium occiderat, – concupivit. Utrum impudentior hic qui postulet an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. 27. Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat, et id magno opere contendit; illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed, ‘quod haberet ille tres filios,’ idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius, Papia natus, Teani Apuli, (quod abest a Larino XVIII milia passuum), apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano: quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, hora undecima cum valens in publico visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. 28. Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium, sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia, laetanti iam animo et spe optime confirmato: nec mirum, quae se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus esse delinitam videret. Ita quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores esse solent, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.

X. 29. Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos: quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus eis de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, – quem leges exsilio, natura morte multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter a me strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur, de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30. Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?

Acervatim iam reliqua, iudices, dicam, ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam: vos quaeso memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum, sed cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum hominem sceleratissimum et nocentissimum esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori; nec diutius vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt.

XI. 31. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc satis: tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse, a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent. 32. Memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus [secundis] accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec iniuria, quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei pulicae civem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse: Oppianicus inventus est qui in uno corpore plures necaret.

XII. 33. Itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, adhibitis amicis, praesente matre sua Dinaea, uxorem suam interrogavit essetne praegnans; quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam, quae tum ei mulieri socrus erat, quoad pareret habitaret, diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio, si qui natus esset: ab secundo herede nihil legat. 34. Quid de Oppianico suspicatus sit, videtis: quid iudicarit, obscurum non est: nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit cognoscite, ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est; quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus, quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur, spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. 35. Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur: attendite exitum. Quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimonii dignitate, sed sceleris societate coniunctae.

XIII. 36. Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata: qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tanquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus: hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus, non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico, longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti: exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. 37. Cum esset adulescens apud mulierculam quandam, atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum Asuvium appellat. Ipse testamento Asuvi nomine obsignato discedit: Avillius ilico convalescit: Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur. 38. Qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli, qui tum erat triumvir, constituunt; atque ille continuo, nullo teste, nullo indice, recentis maleficii conscientia perterritus omnia ut a me paulo ante dicta sunt exponit, Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. 39. Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio: index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis: non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat: ex petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum suffragiis populi pervenerat. Itaque rem cum Oppianico transigit: pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero indicio Avilli comprobabatur: in quo alligatum Oppianici nomen primum esse constabat, – eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.