Cicero – Pro Cluentio

180. Furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quaerebant homines quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit; rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt; Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. 181. Constituitur quaestio de furto; nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus, institutam esse quaestionem de morte Oppianici? Cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis? Deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? Atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit: postea, cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem tulit, sed plane ad supplicium dedidit

LXV. 182. Post triennum igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. Et de quibus servis habebatur? Nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem? Mulier iam non morbo, sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisset Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post, isdem de hominibus, nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in filii caput quaestionem habere conata est? 183. An hoc dicitis (mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi ab hoc non esse hoc dictum mementote), cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ii qui ad fraudem callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ii quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo eis obsisti modo posset. Utrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? An, id quod vobis dicendum est et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno? 184. En hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur, quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. Non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno, quod non percontatione quaesitum, sed per dolorem expressum videretur. Quaestio de furto est; veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat, quae ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. 185. Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? De veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum? LXVI. Iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. Atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim: neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari. 186. Quid ais, T. Acci? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferas, neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? Esto, in tabellis nihil est auctoritatis: quid, ipsa quaestio iudicibus, quid, amicis hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat antea, quid, huic tandem ipsi tempori cur non servata est? Quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? 187. Quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas; quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servuli voce morientis.

188. Quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum, sed ad commune familiae dedecus pertinebant; nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit; praetereo quod A. Aurium, cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret. 189. Illud primum queror, de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni. Quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur: non est profecto de illo veneno celata mater. Nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea, deprehensa re, non illa ut a viro improbo discessisset, sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelerum omnium adfluentem reliquisset. 190. Non modo id non fecit, sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnes atque noctes tota mente mater de pernicie filii cogitaret. Quae primum ut illum confirmaret Oppianicum accusatorem filio suo, donis, muneribus, collocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit

LXVII. Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia videmus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius antea duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt: illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit. 191. Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet, sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones; quibus finem aliquando non mulieris modus, sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones; eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inventa et adornata comparatio criminis. 192. Atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit, ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.

LXVIII. Iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino adesse, atque illam usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia, quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium possit! 193. Nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur, quacumque illa iter fecisset; nemo quin terram ipsam violari, quae mater est omnium, vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret: nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat. 194. Nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactere conata sit tenemus. Quin etiam nocturna sacrificia, quae putat occultiora esse, sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortales de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentes, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortales a suis aris atque templis aspernatos esse confido.

LXIX. 195. Vos iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a filii capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum misericordiae concesserunt: vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. Omnes scitote, iudices, – incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur – omnes Larinates, qui valuerunt, venisse Romam, ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia [communi Italiae pace] in domesticis copiis esse totum. Quos tamen ipsos aeque, et eos quos praesentes videtis, huius exspectatio iudicii dies noctesque sollicitat. 196. Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur, sed de totius municipii statu, dignitate, commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis in communem municipii rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnes homines iustitia et fides. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent, verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis, adsurgite.

197. Ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnes haec decuriones decrevisse lacrimantes. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benevolentia, quanta cura est! Non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentes adesse et hunc praesentes laudare voluerunt. Adsunt Frentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. 198. Iam qui in agro Larinati praedia, qui negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines et summo splendore praediti, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur, ut hic ab eis universis.

LXX. Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusienum, summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare! qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe, sed maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus; et, ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benevolentiam confirmamus. 199. Horum omnium studium, curam, diligentiam, meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quae mater? Quam caecam crudelitate et scelere ferri videtis; cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit; quae vitiis animi in deterrimas partes iura hominum convertit omnia; cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, – uxor generi, noverca filii, filiae pelex; eo iam denique adducta est ut sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reservarit.

200. Qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum; patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem, veritatem, virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. 201. Orat vos Habitus, iudices, et flens obsecrat, ne se invidiae, quae in iudiciis valere non debet, ne matri, cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo, condonetis

LXXI. Quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit, saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. Quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset, sed multorum medicamentum laborum; postremo etiam fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se filii lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? 202. Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus praeter parentem fuit cuius non animum iam expletum esse putemus. Vos, qui aequi estis omnibus, qui, ut quisque crudelissime oppugnatur, eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium; restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus, quorum studia videtis, reddite; vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis, ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carissimum atque iucundissimum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.