A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII

33 Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi — ne sit adrogans dicere — merito tribuistis”. Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum pompa triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.

Romani legati de pace, re infecta revertuntur ex Perside, Sapore Armeniam et Mesopotamiam repetente.

14.  1 Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur. 2 Diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto. 3 Post quod id ipsum condicionum robore pari inpetraturi Lucillianus missus est comes et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus ad res consurrexit novas.

XVIII

Iulianus Caesar Gallorum commodis consulit, et ubique ab omnibus ius servandum curat.

1.  1 Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. At in Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud Parisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans, nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret inpune. 2 Idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor. 3 Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt. 4 Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitato censorio vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum inopia percitus exclamavit “ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negare sufficiet?” Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore “ecquis” ait “innocens esse poterit si accusasse sufficiet?” Et haec quidem et huius modi multa civilia.

Iulianus C. castellorum ad Rhenum quae receperat moenia reparat; Rhenum transit, et hostili Alamanniae parte vastata, V Alamannorum reges ad pacem petendam et captivos reddendos compellit.

2.  1 Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum invaderet repentinus, seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. 2 Hariobaudem vacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad conlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus. 3 Quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno ad expeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo ante excisas introiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. Et utrumque perfectum est spe omnium citius. 4Nam et horrea veloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae, Novesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam eventu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis.

5 Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarum urbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciis apparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos. 6 Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

7 Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit docuitque conperta. Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore, destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, per incivilitatem militis occurrentia vastitantis abrupte foedera frangerentur.

8 Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculum cogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitudo venit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum ne transmitteret flumen. 9 Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons cum multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum. 10 Quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentes ubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes custodientes pervigili studio ne transitus temptaretur. 11 Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberet penitus ignorantes. 12 Et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae naves quadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumen adeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere limitis ripas.

13 Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inproviso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas, occiderunt.

14 Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditiones praeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes: et indomito furore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentium opinione praeventa visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta

15 Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisque per medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinem visosque cadentes multos aliosque supplicantes cum ventum fuisset ad regionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur inpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes venerant pacem anxiis animis precaturi.

16 Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius, allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus. 17 Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebat armorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima 18 Libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Vrio et Vrsicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum adquiescerent per alios inpetratis. 19 Sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitacula captosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum est maxime, ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

Barbationi magistro peditum et uxori eius cur capita abscissa sint iussu Constantii Aug.

3.  1 Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum. 2 Huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flens obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae decore corporis inter multas feminas excellentis. 3 Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit. 4 Hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulit atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulam suscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi cervicibus interiere praecisis. 5Hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt et innocentes. Inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. Ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis in Illyrico meruit potestatem.

6 Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva, 7 Ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitae potestatem et necis in acie linguae portantem. 8 Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum. 9 Linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita securius pergunt.

Rex Persarum Sapor Romanos totis viribus aggredi parat.

4.  1 Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectis pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

2 Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos adventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabrica eandem incudem – ut dicitur – diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat. 3 Hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem – si vere dici debeat – multa Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat. 4 Qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud principis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt. 5 Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur? 6 Actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.