A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII
6 Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis oportunis aptantes.
7 Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens militari pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia futuros praenuntiant motus. vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus. 8 Interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montium pedibus per valles gramineas incedebant. 9 Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis inflatum late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri. 10 Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc aquis advenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus. 11 His auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab instituto itinere conversa praevium sequebantur.
Septingenti equites Illyriciani necopinantes a Persis coniiciuntur in fugam. Evadunt hinc Ursicinus, inde Marcellinus.
8. 1 Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus. 2 Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Namque duarum turmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi enerves et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant. 3 Hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa post tumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.
4 Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes. 5 Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Vrsicino agnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curvatisque membris, humum vultu paene contingens salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam. 6 Et “ignosce mihi” inquit “amplissime comes, necessitate, non voluntate ad haec, quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis meis potuit refragari”. Simul haec dicens e medio prospectu abscessit non aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
7 Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam celeritate quam maxima propinquare. 8 Atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur. 9 Itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimur Tigridis alte excisas. Unde quidam praecipites pulsi implicantibus armis haeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur, non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus. 10 Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.
11 Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas aedificatae densius constringebant. 12 Hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret. 13 Et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis virili et muliebri sexu. Nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebat agrestium. 14 Interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.
Descriptio Amidae, et quot tum ibi legiones ac turmae in praesidio fuerint.
9. 1 Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nomine voluit appellari. 2 Et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens. 3 Cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cum indigenarum turma non contemnenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae muris adstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses et Superventores atque Praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam novellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures. 4 Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.
Sapor duo castella Romana in fidem recipit.
10. 1 Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectili pretiosa inveniri feminam pulchram cum filia parvula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti. 2 Aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. 3 Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, vim in se metuentem prope venire permisit intrepidam et visam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudoris inviolati mansuri benignius confirmavit. Audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur. 4Inventas tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratas custodiri intactas et religioni servire solito more nullo vetante praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibus docti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.