A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII
Iuthungi, gens Alamannica, in Raetiis quas populabantur, a Romanis caesi fugatique.
6. 1 Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum. 2 Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis. 3 Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.
Nicomedia terrae motu prostrata; et quot modis terra quatiatur.
7. 1 Isdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam Asiamque et Pontum adsiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. inter monumenta tamen multiformium aerumnarum eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
2 Primo lucis exortu diem nonum kal. Septembrium concreti nubium globi nigrantium laetam paulo ante caeli speciem confuderunt et amendato solis splendore nec contigua vel adposita cernebantur: ita oculorum obtutu praestricto humo involutus crassae caliginis squalor insedit. 3 Dein velut numine summo fatales contorquente manubias ventosque ab ipsis excitante cardinibus magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius inpetu pulsorum auditus est montium gemitus et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres cum horrifico tremore terrarum civitatem et suburbana funditus everterunt. 4 Et quoniam adclivitate collium aedes pleraeque devehebantur, aliae super alias concidebant reclangentibus cunctis sonitu ruinarum inmenso. inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant quaeritantium coniugium liberosque et siquid necessitudines artae constringunt. 5 Post horam denique secundam, multo ante tertiam, aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati sub ipsis interiere ponderibus. quidam collo tenus aggeribus obruti cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur. alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant. 6 Uno ictu caesi conplures, paulo ante homines, tunc promiscuae strages cadaverum cernebantur. quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus serabant intactos, angore et inedia consumendos. inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae Pietatem cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit. 7 Alii subita ruinae magnitudine oppressi, isdem adhuc molibus conteguntur. conlisis quidam capitibus vel umeris praesectis aut cruribus inter vitae mortisque confinia aliorum adiumenta paria perferentium inplorantes cum obtestatione magna deserebantur. 8 Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum hominumque pars maior, ni palantes abrupte flammarum ardores per quinque dies et noctes quicquid consumi poterat exussissent.
9 Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de terrae pulsibus coniectura veteres conlegerunt. ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta physicorum iurgia penetrarunt. 10 Unde et in ritualibus et pontificiis obtemperantibus sacerdotiis cavetur, ne alio deo pro alio nominato, cum, qui eorum terram concutiat sit in abstruso, piacula committantur. 11 Accidunt autem, ut opiniones aestimant, inter quas Aristoteles aestuat et laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece syriggas appellamus, inpulsu crebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, ventorum vi subeuntium ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint umidi. unde plerumque observatur terra tremente ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur. 12Anaximander ait arescentem nimia aestuum siccitate aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. qua de causa terrores huius modi vaporatis temporibus aut nimia aquarum caelestium superfusione contingunt. ideoque Neptunum umentis substantiae potestatem Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.
13 Fiunt autem terrarum motus modis quattuor. aut enim brasmatiae sunt, qui humum intus suscitantes sursum propellunt inmanissimas moles, ut in Asia Delos emersit et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusina in Boeotia et apud Tyrrenos Vulcanus insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes et obliqui urbes aedificia montesque conplanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari Europaeo orbe spatiosior insula s et in Crisaeo sinu Helice et Bura et in Ciminia Italiae parte oppidum Saccumum ad Erebi profundos hiatus abactae aeternis tenebris occultantur. 14 Inter haec tria genera terrae motuum mycematiae sonitu audiuntur minaci cum dissolutis elementa conpagibus ultro adsiliunt vel relabuntur concidentibus terris. tunc enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus fragores fremitusque terrenos. sed hinc ad exorsa.
Iulianus C. Salios, gentem Francicam, in deditionem accipit; Chamavorum alios caedit, alios capit, reliquis pacem tribuit.
8. 1 At Caesar hiemem apud Parisios agens Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos sed in insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, operiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. nec enim egredi poterat antequam ex Aquitania aestatis remissione solutis frigoribus et pruinis veheretur annona. 2 Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata barbaris occurreret insperatus firmatoque consilio XX dierum frumentum ex eo, quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum bucellatum, ut vulgo appellant, umeris inposuit libentium militum, hocque subsidio fretus secundis, ut ante, auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus. 3 Quibus paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens ut quiescentes eos tamquam in suis nec lacesseret quisquam nec vexaret. hos legatos negotio plene digesto oppositaque condicionum perplexitate ut in isdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit. 4 Dictoque citius secutus profectos Severo duce misso per ripam subito cunctos adgressus tamquam fulminis turbo perculsit iamque precantes potius quam resistentes in oportunam clementiae partem effectu victoriae flexo dedentes se cum opibus liberisque suscepit. 5 Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit partim acriter repugnantes vivosque captos conpegit in vincula, alios praecipiti fuga trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos, quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto ut ad sua redirent incolumes.
Iulianus C. tria munimenta ad Mosam eversa a barbaris instaurat, et a milite famem patiente probris ac minis incessitur.
9. 1 Cunctis igitur ex voto currentibus studio pervigili properans modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis inposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata procinctu paulisper omisso. 2 Atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in isdem condidit castris sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est. 3 Longe autem aliter accidit. frugibus enim nondum etiam maturis miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum conpellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem et specie sapientiae stolidum. utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant: 4 “Quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? sed nunc — pro nefas — cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes. 5 Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata velut contra rem publicam tot suscepisse labores et pericula confutatis”. 6 Et erat ratio iusta querellarum. inter tot enim rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites sudoribus Gallicanis miles exhaustus nec donativum meruit nec stipendium iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam nec Constantius erogari more solito permittebat. 7 Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi quod, cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis adpetitus est a Gaudentio tunc notario ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iussit, ut loco monstrabitur conpetenti.
Suomarius et Hortarius, Alamannorum reges, captivis redditis, ab Iuliano Caes. pacem impetrant.
10. 1 Lenito tandem tumultu non sine blanditiarum genere vario contextoque navali ponte Rheno transito terris Alamannorum calcatis Severus magister equitum bellicosus ante haec et industrius repente conmarcuit. 2 Et qui saepe universos ad fortiter faciendum hortabatur et singulos, tunc dissuasor pugnandi contemptus videbatur et timidus mortem fortasse metuens adventantem, ut in Tageticis libris legitur et Vegonicis fulmine mox tangendos adeo hebetari ut nec tonitrum nec maiores aliquos possint audire fragores. et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores viarum praeeuntes alacri gradu ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum se loca penitus ignorare firmarent. qui interdicti metuentes auctoritatem nusquam deinde sunt progressi.
3 Inter has tamen moras Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis inprovisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens pacem genibus curvatis oravit. 4 Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros et, quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro inlatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem fatigandum.
5 Quod ita recte dispositum est impraepedite conpletum. Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno Scutariorum et Chariettoni viro fortitudinis mirae imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria conprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter adulescens ducitur Alamannus pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum. 6 Hoc progresso secutus exercitus celsarum arborum obsistente concaede ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ventum est tandem ad loca; et ira quisque percitus armatorum urebat agros, pecora diripiebat et homines, resistentesque sine ulla parsimonia contruncabat. 7His malis perculsus rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione restituere universos promisit: id enim cura agebatur inpensiore: detentisque plurimis reddidit paucos. 8 Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi. 9 Ad colloquium tandem accitus a Caesare trementibus oculis adorato victorisque superatus aspectu condicione difficili premebatur, hac scilicet ut, quoniam consentaneum erat post tot secundos eventus civitates quoque reparari vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet: et haec pollicitus inprecatusque si perfidum quicquam egisset, luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re conpelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata nihil inveniri poterat quod daretur.
10 Ita reges illi tumentes quondam inmaniter rapinisque ditescere adsueti nostrorum Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita et velut inter tributarios nati et educati obsecundabant imperiis ingravate. quibus hoc modo peractis disperso per stationes milite consuetas ad hiberna regressus est Caesar.
Iulianus Caes., post res in Gallia bene gestas, in aula Constantii Aug. ab invidis deridetur, segnisque et timidus appellatur.
11. 1 Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur — erat enim necesse tamquam apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam — omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulse “in odium venit cum victoriis suis capella, non homo” ut hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit. 2 Namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.
3 Ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae. 4 Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.
5 Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
Constantius Aug. Sarmatas dominos olim, tum exules, et Quados, Pannoniarum et Moesiae vastatores, ad obsides dandos et captivos reddendos compellit; atque exulibus Sarmatis, in libertatem avitasque sedes restitutis, regem imposuit.
12. 1 Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis. 2 Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores. 3 Et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.