A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII
34 Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales, ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent. 35 Hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.
36 Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est viribus. Propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia perterrebat. 37 Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum. 38 Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innixi stetissent immobiles. Igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia vidisset longius Caesar, concito equo eos velut repagulum quoddam cohibuit. 39 Quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit. 40 Utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar “quo” inquit “cedimus, viri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte”. 41 Haec reverenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salva differentia veterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem primum raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem “ite” dixerat “socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens”.
42 Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri. 43 Sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque convolante pulvis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat. 44 Sed violentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum adsiduis. 45 Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum regibus formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumventos, si iuvisset fors, ereptura torvumque canentibus classicis adultis viribus certabatur. 46 Verum Alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant velut quodam furoris adfectu opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant. 47 Pares enim quodam modo coivere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti. 48 Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus lassatisque inpressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae. 49 Exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio quae confirmatio castra praetoria dictitatur ubi densior et ordinibus frequens miles instar turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetivit et vulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
50 At illi prodigere vitam pro victoria contendentes temptabant agminis nostri laxare conpagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant. 51 Fessi denique tot aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diversos tramites tota celeritate egredi festinabant ut e mediis saevientis pelagi fluctibus quocumque avexerit ventus eici nautici properant et vectores: quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens. 52 Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, ipsis barbaris tela eorum vitalibus inmergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram vel miseratus supplicantem abscessit. 53 Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et pendentia iugulis cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in sauciorum cruore lapsi intactis ferro corporibus acervis superruentium obruti necabantur. 54 Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore acumina densis ictibus hebescebant splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus inpedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant eorum terga iam perstringentis. 55 Et quia cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus commiserunt. Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar cum tribunis et ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis. 56 Unde id observatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquem morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat. 57 Et velut in quodam theatrali spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa licebat iam sine metu videre, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos praeruptas undarum occursantium moles obliquatis meatibus declinantes ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. Spumans denique cruore barbarico decolor alveus insueta stupebat augmenta.
58 Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana fixit intrepidus, ut escensis navigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus amendaret. 59 Et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus et confestim licet obeso corpore gravior ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas. 60 Quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos. 61 Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeva.
62 Quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato vallatus victu fruebatur et somno. 63 Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero IIII: Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur. 64 Tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans. 65 Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece veniam poscens bono animo esse est iussus. 66 Et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.
67 His tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos. 68Interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes. 69 Quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans. 70 Exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita . . . delata narrandi extollendique semet in caelum. Ab Argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret.
Iulianus C. transito Rheno Alamannorum vicos diripit ac incendit; ibi munimentum Traiani reparat, et decimestres indutias barbaris concedit.
1. 1 Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit. 2Unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte conpacto transgressus in suis requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu: verum facundia iucunditateque sermonum allectum in voluntatem traduxerat suam. amor enim post documenta flagrantior sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, adsuetum. moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso occupavere terras hostiles. 3 At barbari praestricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio tunc parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis inmineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis conpositis quae denuntiarent concordem foederum firmitatem; incertumque quo consilio aut instituto mutata voluntate per alios cursu celeri venire conpulsos acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.
4 Quibus clara fide conpertis Caesar noctis prima quiete navigiis modicis et velocibus octingentos inposuit milites ea re, ut vi ingenti sursum versum decurso egressi quicquid invenire potuerint ferro violarent et flammis. 5 Quo ita disposito solis primo exortu visis per montium vertices barbaris ad celsiora ducebatur alacrior miles nulloque invento — hoc si quidem opinati discessere confestim — eminus ingentia fumi volumina visebantur indicantia nostros perruptas populari terras hostiles. 6Quae res Germanorum perculit animos atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt. 7 Ut enim rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum adcursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens opulentas pecore villas et frugibus rapiebat nulli parcendo. extractisque captivis domicilia cuncta curatius ritu Romano constructa flammis subditis exurebat. 8 Emensaque aestimatione decimi lapidis eum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta fossasque multifidas latere plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos. 9Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis roboreque abietum magno semitas invenere constratas. ideoque gradientes cautius retro non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse vix indignationem capientibus animis advertebant. 10 Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum — aequinoctio quippe autumnali exacto per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos — opus arreptum est memorabile. 11 Et dum nullus obsisteret, munimentum, quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt. 12 Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes metuque rei peractae volucriter congregati precibus et humilitate suprema petiere missis oratoribus pacem: quam Caesar omni consiliorum via firmata, causatus veri similia plurima, per decem mensuum tribuit intervallum: id nimirum sollerti colligens mente quod castra, supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido conmuniri. 13 Hac fiducia tres inmanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto frugesque portaturos humeris, si defuisse sibi docuerint defensores. quod utrumque metu perfidiam frenante fecerunt.
14 Hoc memorabili bello, conparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis ut faustus Caesar exultabat et felix: credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat quam damnatorum sorte, sicut sperabant, ut frater Gallus occidi: ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
Iulianus Caesar DC Francos, Germaniam II vastantes obsidet, et ad deditionem fame compellit.
2. 1 Quibus ut in tali re conpositis firmiter, ad sedes revertens hibernas sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum Francorum validissimos cuneos in sexcentis velitibus, ut postea claruit, vacua praesidiis loca vastantes offendit: hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato nulloque vetante expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis se quoad fieri poterat tuebantur. 2 Hac Iulianus rei novitate perculsus et coniciens quorsum erumperet, si isdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctatis. 3 Tunc pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo ad usque lucis principium lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis nullus ad erumpendi copiam facile perveniret. hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati sponte se propria dederunt statimque ad comitatum Augusti sunt missi. 4 Ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa, cum captos conperisset et asportatos, nihil amplius ausa repedavit ad sua, hisque perfectis acturus hiemem revertit Parisios Caesar.