Marcellinus

A. Marcellinus — Historiae L. XXVII — XXVIII — XXIX — XXX — XXXI

XXVII 1. Dum per eoum orbem haec, quae nar­rav­imus, diver­si rerum expe­di­unt casus, Ala­man­ni post aerum­nosas iac­turas et vul­nera, quae con­gres­si saepe Iuliano Cae­sari per­tulerunt, viribus tan­dem resump­tis licet inparibus pris­ti­nis, ob causam exposi­tam supra Gal­li­canos lim­ites formi­dati iam per­sulta­bant. sta­timque post Kalen­das Ian­uar­ias, cum per glaciales trac­tus hiemis rigidum inhor­resceret sidus, cuneatim egres­sa mul­ti­tu­do licen­tius vaga­batur. 2. horum portioni…

A. Marcellinus — Historiae L. XXIII — XXIV — XXV — XXVI

XXIII 1. Haec eo anno — ut praeterea­mus nego­tio­rum minu­tias — age­ban­tur. Iulianus vero iam ter con­sul, adsc­i­to in col­legium tra­beae Sal­lus­tio prae­fec­to per Gal­lias, quater ipse amplis­si­mum inier­at mag­i­s­tra­tum: et vide­batur novum adi­unc­tum esse Augus­to pri­va­tum, quod post Dio­cle­tianum et Aris­to­b­u­lum nul­lus mem­iner­at ges­tum. 2. et licet acci­den­tium vari­etatem sol­lici­ta mente prae­cip­i­ens mul­ti­pli­catos expe­di­tio­n­is appa­ra­tus fla­granti stu­dio perurg­eret, diligentiam…

A. Marcellinus — Historiae L. XIX — XX — XXI — XXII

XIX Sapor, dum Ami­dens­es ad dedi­tionem hor­tatur, a prae­sidiari­is sagit­tis et trag­ulis peti­tur. Idem dum temp­tat Grum­bat­es rex, fil­ius eius inter­fici­tur. 1. 1 Hoc mis­er­ae nos­tro­rum cap­tiv­i­tatis even­tu rex lae­tus suc­ces­susque ope­riens sim­i­les, egres­sus exinde pau­la­timque ince­dens Ami­dam die ter­tio ven­it. 2 Cumque pri­mum auro­ra ful­geret, uni­ver­sa quae videri poter­ant armis stel­lan­tibus cor­us­ca­bant ac fer­reus equi­tatus cam­pos opple­vit et colles. 3 Insi­d­ens autem equo ante alios…

A. Marcellinus — Historiae L. XVI — XVII — XVIII

Iuliani Cae­saris laus. 1.  1 Haec per orbem Romanum fato­rum ordine con­tex­to ver­sante Cae­sar apud Vien­nam in col­legium fas­to­rum a con­sule octiens Augus­to adsc­i­tus urgente gen­uino vig­ore pug­narum fragores caedesque bar­bar­i­c­as som­ni­a­bat, col­ligere provin­ci­ae frag­men­ta iam parans, si adfuis­set flatu tan­dem secun­do. 2 Quia igi­tur res mag­nae quas per Gal­lias vir­tute felic­i­tateque cor­rex­it, mul­tis veterum fac­tis fort­ibus praes­tant, sin­gu­la serie pro­gre­di­ente mon­stra­bo, instru­men­ta omnia…

A. Marcellinus — Historiae L. XIV — XV

LIBER XIV Post emen­sos insu­per­abilis expe­di­tio­n­is even­tus languen­tibus par­tium ani­mis, quas per­icu­lo­rum vari­etas fregerat et labo­rum, non­dum tubarum ces­sante clan­gore vel milite loca­to per sta­tiones hiber­nas, for­tu­nae sae­vi­en­tis pro­cel­lae tem­pes­tates alias rebus infud­ere com­mu­nibus per mul­ta illa et dira faci­no­ra Cae­saris Gal­li, qui ex squalore imo mis­e­ri­arum in aetatis adul­tae prim­i­ti­is ad prin­ci­pale cul­men insper­a­to saltu provec­tus ultra ter­mi­nos potestatis…