A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII
4 Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. Itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo. 5 natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto . . . iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset. 6 Is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem. Denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri. 7 Unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus. 8 Cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus. 9Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit. 10 Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. Nunc redeam unde diverti.
Delationes et calumniae in castris Constantii Augusti, et aulicorun rapacitas.
8. 1 Superato ut dixi Marcello reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda perpetrabantur. 2 nam siquis super occentu soricis vel occursu mustelae vel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem quod medicinae quoque admittit auctoritas reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat.
3 Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem. 4 Is, ut loquebatur iactantius, versabilem feminam post nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod velamen purpureum a Diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat. 5 Hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra excitaturus calumnias consuetas. Reque conperta iubetur Mavortius tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Ursulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae. 6 Exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnavere letali. 7 Quo cognito Constantius fremens et tamquam vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Ursulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine gravi subtraxit.
8 Tunc illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales: quae res patrimonium dives evertit.
9 Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu “vincamus”, verbum sollemne interpretatum atrociter, delevit nobilem domum.
10 Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus. 11 Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per vicinitates eorum late grassandi. 12 namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius. 13 Sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi . . . anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.
Agitur de pace cum Persis.
9. 1 At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea, per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur. 2 Musonianus tamen praefectus praetorio multis, ut ante diximus, bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis per emissarios quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis. 3 Qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 In extremis regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites temptavere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni securus perduelles advolaret adsiduos. 4 Paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius inplicatus pacem postulat precativam. Dumque ad Chionitas et Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.
Constantii Aug. militaris ac velut triumphalis in urbem Romam adventus.
10. 1 Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam visere gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus. 2 nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum conperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam rigentiaque auro vexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti: 3 Ignorans fortasse quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria commendarent.
4 Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis. 5 Cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat. 6 Unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. Et tamquam Euphratem armorum specie territurus aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna. 7 Eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum. 8 Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, personati. thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata. 9 Augustus itaque faustis vocibus appellatus minime vocum lituorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens. 10 nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito rectam aciem luminum tendens nec dextra vultum nec laeva flectebat tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam. 10 Quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae. 12 Quod autem per omne tempus imperii nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum adscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges aequissimas observavit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent.
13 Proinde Romam ingressus imperii virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans. 14 non enim, ut per civitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. Deinde intra septem montium culmina per adclivitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt: lavacra in modum provinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit: Pantheum velut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque vertices scansili suggestu consulum et priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis aeternae. 15 Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa Traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse. 16 Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili “ante” inquit “imperator stabulum tale condi iubeto, si vales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus “. Is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori. 17 Multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in fama querebatur ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo.
18 Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum. 19 nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat umbilico necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.