A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII

Iuliani Caesaris laus. 1.  1 Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo. 2 Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta...