A. Marcellinus – Historiae L. XVI – XVII – XVIII

Iulianus C. Gallos tributis oppresses levare conatur.

3.  1 Quia igitur plurimae gentes vi maiore conlaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. dumque per indutias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit. 2 Cumque Florentius praefectus praetorio cuncta permensus, ut contendebat, quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat. 3 Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera saepe ad ultimam egestatem provincias contraxisse, quae res, ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum. 4 Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens scrupulose conputando et vere docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus. 5 Nihilo minus tamen diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus humi proiecit. litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe ut videretur parum Florentio credi, rescripsit gratandum esse si provincialis hinc inde vastatus saltem sollemnia praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. factumque est tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur . . . 6 Inusitato exemplo id petendo Caesar inpetraverat a praefecto ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidalis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. quo levati solatio cuncti, quos in cura . . . . . . Separat suam, nec interpellati ante praestitutum tempus debita contulerunt.

Iussu Constantii Aug. obeliscus Romae in Circo Maximo subrectus constituitur; et de obeliscis ac de notis hieorglyphicis.

4.  1 Inter haec recreandarum exordia Galliarum administrante secundam adhuc Orfito praefecturam obeliscus Romae in circo erectus est maximo. super quo nunc, quia tempestivum est, pauca discurram. 2 Urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium strue et portarum centum aditibus celebrem hecatompylos Thebas institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur. 3 Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis inproviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam Persarum rex ille Cambyses quoad vixerat alieni cupidus et inmanis Aegypto perrupta adgressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens. 4 Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum concidit pronus ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato vulneratus paene letaliter interisset. 5 Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas Aegypti procurator exhausit civitatem plurimis interceptis reversusque cum furtorum arcesseretur et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. is est, si recte existimo, Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

6 In hac urbe inter labra ingentia diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes obeliscos vidimus plures aliosque iacentes et conminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus aut prosperitatibus summarum rerum elati montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque dis superis in religione dicarunt. 7 Est autem obeliscus asperrimus lapis in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens, paulatim specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici. 8 Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas. 9Volucrum enim ferarumque, etiam alieni mundi, genera multa sculpentes ad aevi quoque sequentis aetates ut inpetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant. 10 Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus. 11 Cuius rei scientiam his inseram duobus exemplis. per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis indicant regem moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his signis ostendentes. et similia plurima.

12 Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant quod, cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo maximo, alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum difficultate magnitudinis territus nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat. 13 Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. quo convecto per alveum Nili proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est sub trecentis remigibus agitanda. 14 Quibus ita provisis digressoque vita principe memorato urgens effectus intepuit, tandemque sero inpositus navi per maria fluentaque Tibridis velut paventis ne, quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub meatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. unde chamulcis inpositus tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam Circo inlatus est maximo. 15 Sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse conpleri: digestisque ad perpendiculum altis trabibus, ut machinarum cerneres nemus, innectuntur vasti funes et longi ad speciem multiplicium liciorum caelum densitate nimia subtexentes. quibus conligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media eique sphaera superponitur ahenea aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta ideoque sublata facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum velut abundanti flamma candentis.

16 Secutaeque aetates alios transtulerunt. quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt. 17 Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis:

ΑΡΧΗΝ ΑΠΟ ΤΟΥ ΝΟΤΙΟΥ ΔΙΕΡΜΗΝΕΥΜΕΝΑ ΕΧΕΙ ΣΤΙΧΟΣ ΠΡΩΤΟΣ ΤΑΔΕ ΛΕΓΕΙ

18 Ἥλιος βασιλεῖ Ῥαμέστῃ· δεδώρημαί σοι ἀνὰ πᾶσαν οἰκουμένην μετὰ χαρᾶς βασιλεύειν, ὃν Ἥλιος φιλεῖ. — καὶ Ἀπόλλων κρατερὸς φιλαλήθης υἱὸς Ἥρωνος, θεογέννητος κτιστὴς τῆς οἰκουμένης, ὃν Ἥλιος προέκρινεν, ἄλκιμος Ἄρεως βασιλεὺς Ῥαμέστης. ᾧ πᾶσα ὑποτέτακται ἡ γῆ μετὰ ἀλκῆς καὶ θάρσους. βασιλεὺς Ῥαμέστης Ἡλίου παῖς αἰωνόβιος.

ΣΤΙΧΟΣ ΔΕΥΤΕΡΟΣ

19 Ἀπόλλων κρατερός, ὁ ἑστὼς ἐπ᾽ ἀληθείας, δεσπότης διαδήματος, τὴν Αἴγυπτον δοξάσας κεκτημένος, ὁ ἀγλαοποιήσας Ἡλίου πόλιν, καὶ κτίσας τὴν λοιπὴν οἰκουμένην, καὶ πολυτιμήσας τοὺς ἐν Ἡλίου πόλει θεοὺς ἀνιδρυμένους, ὃν Ἥλιος φιλεῖ.

ΤΡΙΤΟΣ ΣΤΙΧΟΣ

20 Ἀπόλλων κρατερὸς Ἡλίου παῖς παμφεγγὴς, ὃν Ἥλιος προέκρινεν καὶ Ἄρης ἄλκιμος ἐδωρήσατο. οὗ τὰ ἀγαθὰ ἐν παντὶ διαμένει καιρῷ. ὃν Ἄμμων ἀγαπᾷ, πληρώσας τὸν νέων τοῦ φοίνικος ἀγαθῶν. ᾧ οἱ θεοὶ ζωῆς χρόνον ἐδωρήσαντο. Ἀπόλλων κρατερὸς υἰὸς Ἥρωνος βασιλεὺς οἰκουμένης Ῥαμέστης, ὃς ἐφύλαξεν Αἴγυπτον τοὺς ἀλλοεθνεῖς νικήσας, ὃν Ἥλιος φιλεῖ, ᾧ πολὺν χρόνον ζωῆς ἐδωρήσαντο θεοὶ. δεσπότης οἰκουμένης Ῥαμέστης αἰωνόβιος.

ΛΙΒΟΣ ΣΤΙΧΟΣ ΔΕΥΤΕΡΟΣ

21 Ἥλιος θεὸς μέγας δεσπότης οὑρανοῦ. δεδώρημαί σοι βίον ἀπρόσκοπον. Ἀπόλλων κρατερὸς κύριος διαδήματος ἀνείκαστος, ὃς τῶν θεῶν ἀνδριάντας ἀνέθηκεν ἐν τῇδε τῇ βασιλείᾳ, δεσπότης Αἰγύπτου, καὶ ἐκόσμησεν Ἡλίου πόλιν ὁμοίως καὶ αὐτὸν Ἥλιον δεσπότην οὑρανοῦ. συνετελεύτησεν ἔργον ἀγαθὸν Ἡλίου παῖς βασιλεὺς αἰωνόβιος.

ΤΡΙΤΟΣ ΣΤΙΧΟΣ

22 Ἥλιος θεὸς δεσπότης οὑρανοῦ Ῥαμέστῃ βασιλεῖ. δεδώρημαι τὸ κράτος καὶ τὴν κατὰ πάντων ἐξουσίαν. ὃν Ἀπόλλων φιλαλήθης δεσπότης χρόνων καὶ Ἥφαιστος ὁ τῶν θεῶν πατὴρ προέκρινεν διὰ τὸν Ἄρεα. βασιλεὺς παγχαρὴς Ἡλίου παῖς, καὶ ὑπὸ Ἡλίου φιλούμενος.

ΑΦΗΛΙΟΩΤΗΣ. ΠΡΩΤΟΣ ΣΤΙΧΟΣ

23 Ὁ ἀφ᾽ Ἠλίου πόλεως μέγας θεὸς ἐνουράνιος Ἀπόλλων κρατερός, Ἥρωνος υἱὸς, ὃν Ἥλιος ἠγάπησεν, ὃν οἱ θεοὶ ἐτίμησαν, ὁ πάσης γῆς βασιλεύων, ὃν Ἥλιος προέκρινεν, ὁ ἄλκιμος διὰ τὸν Ἄρεα βασιλεύς, ὃν Ἄμμων φιλεῖ. καὶ ὁ παμφεγγὴς συγκρίνας αἰώνιον βασιλέα et reliqua.

Constantius Aug. et Sapor Persarum rex frustra de pace per litteras et legatos agunt.

5.  1 Datiano et Cereali consulibus cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis omnium acerrimis bellatoribus pignore icto societatis rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam 2 Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus latius semet extentans pacis amplectitur nomen et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum: 3 “Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et I,unae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo tandemque mihi placet ad optimam viam te revertisse et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium rebus ipsis expertum, pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.

4 Quia igitur veritatis oratio soluta esse debet et libera et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam, reminiscens haec quae dicturus sum me saepius replicasse. 5 Ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores meos, antiquitates quoque vestrae testantur: haec me convenit flagitare — ne sit adrogans, quod adfirmo — splendore virtutumque insignium serie vetustis regibus antistantem, sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab adulescentia prima nihil umquam paenitendum admisi. 6 Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo conposita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur, quod adseritis vos exsultantes nullo discrimine virtutis ac doli prosperos omnes laudari debere bellorum eventus. 7 Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris; hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt ut vivere deinde possint inpavidae. 8 Id sane pronuntio quod, si haec mea legatio redierit inrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante venire, quoad ratio siverit, festinabo”.

9 His litteris diu libratis recto pectore, quod dicitur, considerateque responsum est hoc modo: 10 “Victor terra marique Constantius semper Augustus fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus, si velis, amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem vehementer insimulo. 11 Mesopotamiam poscis ut tuam perindeque Armeniam et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infringendum est potius quam ulla consensione firmandum. accipe igitur veritatem non obtectam praestigiis sed perspicuam nullisque minis inanibus perterrendam. 12 Praefectus praetorio meus opinatus adgredi negotium publicae utilitati conducens cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate nihil pudori nostro pra ereptura vel maiestati. 13 Est enim absonum et insipiens cum gestarum rerum ordine placatae sint aurae invidiae, quae nobis multipliciter inluserunt, cum deletis tyrannis totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias diu servavimus inlibata. 14 Cessent autem quaeso formidines quae nobis intentantur ex more, eum ambigi nequeat non inertia nos sed modestia pugnas interdum excepisse potius quam intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam”.

15 Hanc legationem nullo inpetrato remissam — nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit — post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi: imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ut supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.