A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

Constantii A. virtutes, et vitia.

16. 1 Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium. 2 nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reverentiae more praefectos semper suspexere praetorio. 3 In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque raro contigerat ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis. 4Doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus nihil operae pretium fecit. 5 In vita parca et sobria edendi potandique moderatione valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et probationes medendi monstrarunt. 6 Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima inpendio castus, ut nec amaro ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum. 7 Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus. Quod autem nec tersisse umquam nares in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit, ut dicta saepius praetermitto.

8 Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explananda eius vitia veniamus. cum esset in negotiis aliis principibus mediis conparandus, si adfectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi inmanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit. 9 Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. Et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam civiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior. 10 Ille enim perduellionum crebris verisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hic etiam ficta vel dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum. 11 Iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus aestimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae flatu leni ventorum ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis invitus quosdam habere posset offensos. 12 Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam vindicasse tam inclementer. 13 Ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: “neque enim quicquam aliud est felicitas” inquit “nisi honestarum rerum prosperitas. Vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. Feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si – id quod cupierat – regnare potuisset”. 14 Id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes: illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.

15 Ut autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis. 16 Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.

17 Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.

18 Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius, excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.

19 Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis cruribus et incurvis unde saltu valebat et cursu..

20 Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum. 21Eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.

XXII

1. 1 Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus. 2 Eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.

Iulianus cognita morte Constantii transcurrit Thracias, et Constantinopolim pacatam intrat, totumque imperium Rom. citra pugnam recipit.

2. 1 Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis. 2Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque vaticiniis credens et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis. 3 Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior ut quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa vetustas inponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum. 4 Quo apud Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione magna defixis. 5 Somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.

Constantiani quidem, pars iure, pars inuria damnantur.

3. 1 Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto. 2 Qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque 6 principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter paucas, in quibus veritas reos nocentissimos offerebat. 3 Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister. 4 Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit veniae plenum. Quid enim deliquit si ortum turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit? Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium “consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus Tauro”. 5 Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius. 6 Iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est in insulam Delmatiam Boas. Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens. 7 Pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari. 8 Quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.

9 Ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.

10 Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus. 11 Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem – quod dicitur – vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.

Eunuchos omnes, et tonsores ac coquos palatio expellit Iulianus Aug. et de palatinorum spadorum vitiis et de corrupta disciplina militum.

4. 1 Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor. 2 Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos. 3 Pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti. 4 Unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. 5 Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

6 Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula – testa enim bibere iam pudebat – quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. 7Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit. 8 Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .

9 Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. Quo viso Iulianus obstupuit “ego” inquit “non rationalem iussi sed tonsorem acciri”. Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis petitionibus multis. 10 Unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit.

Iulianus A. cultum deorum, antea dissimulatum, palam et libere profitetur, et Christianorum episcopos inter se committit.

5. 1 Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime. 2 Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari deorum statui cultum. 3 Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suae serviret intrepidus. 4 Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. Saepeque dictitabat: “Audite me quem Alamanni audierunt et Franci” imitari putans Marci principis veteris dictum. Sed parum advertit hoc ab eo nimium discrepare. 5Ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse “o Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveni”.

Qua arte complures litigatores Aegyptios, a quibus moleste interpellabatur, domum redire coegit.

6. 1 Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare. 2Hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant. 3 Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniret, cuncta eorum negotia finiturus. 4 Quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares. 5 Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.

Iulianus Constantinopoli saepe ius dicit in curia, et dum ibi Thraciarum res ordinat, variis exterarum gentium legationibus aditur.

7. 1 Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et vile carpebant. 2 Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multavit.

3 Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. Et cum die quodam ei causas ibi spectanti venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reverenter secum induxit per ostentationem intempestivam nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum: 4 “ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velint”.