A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

2 Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. Quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, novare quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem situ et opibus murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere iuvante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum. 3 Et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.

Aquileia, favens Constantii A. partibus, oppugnatur; quae postea comperto eius obitu Iuliano se dedidit.

12. 1 Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare vel fraude vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat. 2 Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperavit et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes pro viribus laturos auxilium.

3 Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato removit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.

4 Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum conveniens visum est ad deditionem allicere defensores minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur. 5 Et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur. 6 Pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, factas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos. 7 Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis, indefesso labore vigilias et cetera subsidia securitatis implebant. 8 contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. Et quia nec arietibus admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi inveniebatur usquam habilis locus, disparatione brevi civitatem Natisone amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum. 9constructas veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis, quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo viribus nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte convulsa aditus in penetralia reserarent. 10 Verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant eminus confixi tormentis. 11 Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus. 12Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit, tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento tubarum. 13 Et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii vehentes umeris ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur vel saxis muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute vel saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior vallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat. 14 Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem. 15 Quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. Unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.

16 His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.

17 Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. Et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. Quod itidem frustra est factum. Attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.

18 Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret. 19 His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes. 20 Paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

21 Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies. 22 Itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat. 24 Ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. Hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt. 25 Tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat Constantinum.

Sapor domum reducit copias, inhibentibus bellum auspiciis; Constantius A. in Iulianum arma moturus, Hierapoli milites alloquitur.

13. 1 His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus. 2 Verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.

3 Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. Addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem. 4Dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus curabat urgentia velut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. Speculatores vero et transfugae subinde venientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen. 5 accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri sibi suppetias. Testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis posse impetum regis ardentissimi sustinere.

6 Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum pervaderet Thracias. 7 Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinos semper superaverit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut vehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati velocius occursurum. 8Omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu, quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, reversus est Hierapolim.

9 Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

10 “Sollicitus semper nequid re levi vel verbo conmittam inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, conpellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat verum, humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

11 “Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. Qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum. 12 Atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. At nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt. 13 Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit, semermibus ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.

14 “Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri? Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt. 15 Ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum”.

16 Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque vibrantes irati post multa, quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.

Praesagia mortis Constantii A.

14. 1 In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes placentia responderent. 2 Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum. 3 Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes. 4 Idque et oracula et auctores docuere praeclari. Inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur:

ἅπαντι δαίμων ἀνδρὶ συμπαρίσταται
εὐθὺς γενομένῳ, μυσταγωγὸς τοῦ βίου.

5 Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis societate discretas.

Moritur Constantius A. apud Mopsucrenas Ciliciae.

15. 1 Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium, ut solebat, avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim dissuadere palam audebat quisquam vel vetare. 2 Autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum. 3 Deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.

4 Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem. 5 Fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata. 6 uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postumal eiusque nomine appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano .