A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

XX

Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur.

1. 1 Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. Consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottrum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella. 2 Ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis. 3Moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.

Ursicinus, magister peditum praesentalis, calumniis appetitus discingitur.

2. 1 Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum – successisse enim eum Barbationi praediximus – obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes. 2 Quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum. 3 Quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.

4 Qua iniquitate percitus qui audiebatur “etsi me” inquit “despicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesens”.

5 Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.

Defectus Solis: et de duobus Solibus; ac de causis defectuum Solis et Lunae; deque variis Lunae mutationibus et figuris.

3. 1 Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum. 2 Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat. 3 Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media. 4 Ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos ἀναβιβάζοντας et καταβιβάζοντας ἐκλειπτικοὺς συνδέσμους coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. Et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus. 5 Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.

6 Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.

7 Nunc veniamus ad lunam. Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen. 8 Sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.

9 Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit, obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore, Graece σύνοδος dicitur. 10 Nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum gerit solem. Exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. Progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu μηνοειδής est appellata. Cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone διχόμηνις, quae forma semiorben ostendit. 11 Procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. E regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus ἀπόκρουσιν, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.

12 Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. Verum ad instituta iam revertamur.

Iulianus Caesar a militibus Gallicanis, quos Constantius ipsi detrahi et in Orientem adversas Persas transferri iusserat, Lutetiae Parisiorum, ubi hiemabat, per vim Augustus appellatur.

4. 1 Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et vectigales. 2 Ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.

3 Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.

4 Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. Sed loquebatur in cassum. 5 Tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.

6 Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba. 7 Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos. 8 Qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. Adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. Sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.

9 Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit. 10 Hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem “nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas”. 11 Quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. 12 Et ita est factum. Isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima. 13 Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. Qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt. 14 Nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. Quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.

15 Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus:

16 “Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum impetrabitur facile quod postulatis. Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgabo”.

17 Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. Inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur. 18 Eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.

19 Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant. 20 Sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum. 21 Hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati. 22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.

Iulianus Aug. contionem habet ad milites.

5. 1 His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius armatarum cohortium globis. 2 Cumque interquievisset paululum, dum alte contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi lituis, verbis, ut intellegi possit, simplicibus incendebat:

3 “Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta. 4 vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post civitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. Et retexere superfluvm puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos. 5 Id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati velut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias honestavimus celebri potius laude quam luctu. 6 Post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis. 7 Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuro”.

8 Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis. 9 Statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes.

10 Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse “olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. Id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitabo”.

Singara a Sapore oppugnata, et capta: oppidani cum equitibus auxiliaribus et duobus legionibus praesidiariis in Persidem abducti; oppidum excisum.

6. 1 Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam. 2Cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.

3 Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis conponentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda. 4 Contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.