A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

XIX Sapor, dum Amidenses ad deditionem hortatur, a praesidiariis sagittis et tragulis petitur. Idem dum temptat Grumbates rex, filius eius interficitur. 1. 1 Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit. 2 Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles. 3 Insidens autem equo ante alios...