A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

5 Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis: postremo fervente certaminum mole et propinquante iam vespera inter machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus, 6 Ad quam conversa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum inminens malum undique convolabant nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante. Vicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque etiam tum infirmium. 7 Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis vivi conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.

8 Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia primaque Parthica, et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum, qui omnes, ut dixi, vinctis manibus ducebantur nullo iuvante nostrorum. 9 Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus id munimentum oportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.

Bezabden oppidum, a tribus legionibus defensum, Sapor expugnat; ac reparatum praesidio commeatuque instruit: idem Virtam munimentum frustra adoritur.

7. 1 Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio validum in colle mediocriter edito positum vergensque in margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

2 Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius. 3 Ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi obsidium deditione solverent oportuna, reseratisque portis egressi supplices victori gentium semet offerrent. 4 Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit.

5 Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus oppidanis. 6 Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.

7 Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit. 8 Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. Sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis. 9 Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

10 Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

11 Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. Quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi ceteros ab audacia parili revocabant. 12 Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur. 13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam evertit. Qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.

14 Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur. 15 Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. Inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.

16 Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. Verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

17 Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum. 18 Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.

Iulianus Aug. per litteras Constantium A. de re Lutetiae gesta certiorem facit.

8. 1 Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum. Arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet.

2 Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus. 3 Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans. 4 Quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reversi et cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portavere sollemnia. Et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus verbis quicquam scripsit ne videretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi:

5 “Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter. 6 Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus currentium ex voto prosperitatum nuntiis crebris ut apparitor fidus tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis adsignans, cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

7 Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc, ut existimas: in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum implevit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur. 8 Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris. 9 Cohorrui, fateor, et secessi amendatusque dum potui salutem mussatione quaeritabam et latebris. Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro, ut ita dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis. 10 Exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut, quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. Victus denique mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, adsensus sum, vim lenire sperans armatam.

11 Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissimam virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans haec statui Romano prodesse, nobisque, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur. 12 Ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.

13 Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breve. Equos praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum. 14 Praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque stipatores. Stultum est enim, cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.

15 Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut adfliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant inpendentium. 16 Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod verum est pateris, hae provinciae malis iactatae continuis externis indigeant adiumentis et fortibus.

17 Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans. Scio enim, scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum acerbitates iam conclamatas et perditas concordia vicissim sibi cedentium principum meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare”.

18 His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si licuisset, proferre decebat in publicum.

19 Ad id munus inplendum electi viri sunt gravis Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi nullo suppresso quae viderunt et super ordine futurorum fidenter acturi.

20 Auxerat inter haec coeptorum invidiam Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus iactabatur, accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat. 21 Dein cum conperisset eum ad augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae suspicabatur, exemit et necessitudine omni relicta digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus adpetebat. 22 Cuius post abitum bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici cursus usu permisso, ad orientem redire tutius inperavit.

Constantius A. Iulianum Caesaris nomine contentus esse iubet, legionibus Gallicanis uno animo constanter repugnantibus.

9. 1 Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, oportunam urbem et celebrem sub Argaei montis pedibus sitam. 2 Qui intromissi data potestate offerunt scripta hisque recitatis ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus vel audire perpessus.

3 Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit. 4 Statim tamen et legatos absolvit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil novatorum se adserens suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens. 5 Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus in locum Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium officiorum magistrum et quosdam alios. Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi quicquam magistrum provexit armorum.

6 Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali, ut emineret altius, superstanti, scripta iubetur offerre. Replicatoque volumine edicti, quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius inprobans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu. 7. “Auguste Iuliane, ut provincialis et miles et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorum excursus”.

8 Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. Id enim Caesar quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit. Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.

9 Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet absens agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod, si haec trans mare didicisset, novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. Quo vetito reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas.

Iulianus Aug. Francos cognomine Attuarios trans Rhenum inopinantes aggressus, post plurimos partim captos, partim occisos, ceteris pacem petentibus dedit.

10. 1 Iulianus tamen iam celsiore fortuna militisque fiducia laetior, ne intepesceret neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitabat instans negotium, communitus Tricensimae oppido propinquabat. 2 Rheno exinde transmisso regionem subito pervasit Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum. Quos adortus subito nihil metuentes hostile nimiumque securos, quod scruposa viarum difficultate arcente nullum ad suos pagos introisse meminerant principem, superavit negotio levi: captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui superfuere, pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis arbitratus. 3 Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, isdemque pleniore cura firmatis per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.