A. Marcellinus – Historiae L. XIX – XX – XXI – XXII

Constantius A. Bezabden omnibus copiis oppugnat, ac re infecta discedit; et de arcu caelesti.

11. 1 Hic per Gallias erat ordo gestorum. Quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius adcitum Arsacen Armeniae regem summaque liberalitate susceptum praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus. 2 Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita suis rationibus stringeretur. 3 Qui crebro adiurans animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus, quos duxerat, redit ad regnum nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat quod Olympiada, Ablabi filiam praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem, sponsam fratris sui Constantis.

4 Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam, minoris Armeniae oppidum, et Lacotena et Samosata transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum et dei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.

5 Cuius cum prope venisset moenia, favillis oppleta collustrans flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. Ibi tunc forte Ursulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit “en quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit imperii opes iam fatiscunt!”. Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata ad eius exitium consurrexit.

6 Exinde cuneis confertis incedens cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis. 7 Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis condicione posita dupla urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam dignitatibus augendos et praemiis. Atque cum illi destinatione nativa reniterentur ut clarentes periculisque et laboribus iam cuncta obsidioni congrua parabantur. 8 Densis itaque ordinibus cum tubarum incitamentis latera oppidi cuncta adortus alacris miles, legionibus in testudines varias conglobatis, paulatim tuto progrediens subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis. 9 Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce curiosius tecti, elatis passim clamoribus ascensus undique temptabant. Et licet defensoribus obtentis ciliciis ne conspicerentur ab hostibus latebant intrinsecus, tamen, quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes lapidibus subiectos incessebant et telis. 10 Et vimineae crates cum procederent confidenter essentque parietibus contiguae, dolia desuper cadebant, molae et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis cum periculis ultimis evadebant.

11 Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum interiora cuncta maerore conpleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam Antiochia pulsibus eius excisa relatam reliquerant apud Carras, quae subito visa aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent. 12 Nec temeritas post haec cessaverat nec consilium. Namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur omni arte. Omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur. 13 Proin dies et noctes intentae vigiliis cautiores stantes utrubique faciebant. Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius. 14 Verum has admoventes fortitudine magna, Romani licet difficile defensabant, tamen cupiditate potiundi oppidi ne prompta quidem pericula non contemnebant. 15 Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem. Et diu promotae machinae stabant, muralia saxa perferentes et tela.

16 Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant. 17 Verum post ambiguam proelii varietatem, plurimi nullo impetrato intra moenia repelluntur: moxque ex aggeribus quos erexerunt Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.

18 Cumque pauciores utrubique fierent bellatores, et Persae truderentur ad ultima ni potior ratio succurrisset, impensiore opera procursus temptabatur ex castris, et eruptione subita multitudinis facta, inter armatos qui portabant ignes amplioribus ordinatis, iaciebantur corbes in materias ferreae, plenae flammarum, et sarmenta aliaque ad ignes concipiendos aptissima. 19 Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.

20 At ubi nocturnae tenebrae finem proeliis attulerunt, non in longum militi quies data. Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant. Utque facile defensuri moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur. 21 His satis provisis, prope ipsum crepusculum triplex acies nostrorum instructa, conisque galearum minacius nutans, scalas vehentibus multis, impetum conabatur in muros. Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate. 22 Afflictabant tamen multo vehementius Persas ictus varii ballistarum, tamquam per transennam a clivis structilibus decurrentes. Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant. 23 Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum: qui conceptis incendiorum aridis nutrimentis, iam cremabantur, militibus cum intactis tormentis exinde periculose digressis.

24 Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus: certaturus leviter ibi statuit immorari, alimentis destituendos forsitan cedere existimans Persas. Quod secus atque rebatur evenit. 25 Cum enim remissius pugnaretur, umente caelo undantes nubes cum tenebris advenere minacibus, assiduisque imbribus ita immaduerat solum, ut luti glutinosa mollities, per eas regiones pinguissimi caespitis, omnia perturbaret. Et super his iugi fragore, tonitrua fulguraque mentes hominum pavidas perterrebant.

26 Accedebant arcus caelestis conspectus assidui. Quae species unde ita figurari est solita, expositio brevis ostendet. Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt. 27 Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi. 28 Hac autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro reciprocatione spiritus fulgores eius purissime e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.

29 Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.

30 Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status. Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.

31 His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum exasperati militis verebatur. Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.

32 Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa perpessus et gravia; nec enim levia erant damna quae Persae intulerant, sed atrociora diuque deflenda. Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.

XXI

1. 1 Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior. 2 Quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam. 3 Erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urgentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis. 4 Parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus adsumpti vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato. 5 Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est Constantina.

6 Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis incessere ultro Constantium, coniciens eum per vaticinandi praesagia multa, quae callebat, et somnia e vita protinus excessurum.

7 Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi malivoli praenoscendi futura pravas artes adsignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leve.

8 Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena τεθειμένα Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.

9 Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium conliguntur – nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet – sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna turbido meatu vel leni futura praemonstret. Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.

10 Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti suetis innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

11 Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. Sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.

12 Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. Interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit. 13 Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit. 14 Unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius “signa ostenduntur” ait “a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit”. ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.

Iulianus A. Viennae Christianum se simulat illiciendae multitudinis causa: et die festo in Ecclesia inter Christianos Deum precatur.

2. 1 Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in vanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat. 2 Territisque ut omine diro praesentibus cunctis “nemo” inquit “vereatur: habeo firmiter quod tenebam”. Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat

ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόλῃ κλυτοῦ ὑδροχόοιο,
παρθενικῆς δὲ κρόνος μοίρῃ βαίνῃ ἐπὶ πέμπτῃ
εἰκοστῇ, βασιλεὺς κωνστάντιος ᾿ασίδος αἴης
τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερὸν καὶ ἐπώδυνον ἕξει.

3 Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa 4 Utque omnes nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores. 5 Et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.

Vadomarius, rex Alamannorum, rupto foedere, per emissarios limites vastat, et Libinonem comitem cum paucis interficit.

3. 1 Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad tristitiam versus est et maerorem. Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes. 2 Quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum. 3 Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

4 Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. Post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum. 5 Quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. Sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat “Caesar tuus disciplinam non habet”. Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.