8 Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum firma.

Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.

5. 1 Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant. 2 Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta. 3 Postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. Verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus. 4 In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae. 5 Per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. Moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem. 6Inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant. 7 Quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur. 8 Et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.

Gallicanarum legionum eruptio Persis exitiabilis.

6. 1 Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum – spatio quippe decem stadiorum ambitur – promiscua confugerat multitudo. 2 Nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis. 3 Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent. 4 Utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt. 5 Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. Apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros. 6 Quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. Et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

7 Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. Atque ipsum spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur. 8 verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae. 9 Contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant. 10 Et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii. 11 Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant. 12 Horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae. 13Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.

Turres et alia opera urbis muris admoventur; incenduntur a Romanis.

7. 1 Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione operibus, quoniam vis minime procedebat, decernere iam censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.

2 Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant. 3 Et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque vimineas praetendentes. 4Cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxarunt aciem nullo paene iaculi genere in vanum cadente: etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum. 5 tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex supernis valentes ut loco dispari ita eventu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.

6 Et tandem multa versantibus nobis. sedit consilium, quod tutius celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis advenit maestissima Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt. 7 Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data. 8 Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus novo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci visu nec vulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.

Amida per celsos aggeres muris proximos temptatur a Persis ac invaditur. Marcellinus post captam urbem nocte evadit, ac fuga Antiochiam petit.

8. 1 Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundans, nec fas ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. Cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.

2 Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere vel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessabat. 3 Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu crescebat. 4 Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur. 5 Itaque vespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil servabatur, evado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perveni. 6 In qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum. 7 Fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligavit moxque decussus vinculi nodum abrumpere nequiens per avia saltusque membratim discerptus iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali conprensi servitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura calentium aegre perveni. 8Et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene vidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit. 9 Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo locarat. 10 Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum adgressa. 11 Quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, spartoi vocitati humo exsiluisse, vetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt aestimati. 12 Hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam revisimus.

Amidae ex ducibus Rom. alii supplicio affecti, alii vincti. Craugasius Nisibenus desiderio uxoris captivae transfugit ad Persas.

9. 1 Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captivos agentes et praedas remeare cogitabant ad sua. 2 Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine ad unum omnibus contruncatis.

3 Uxor vero Craugasii quae retinens pudorem inviolatum ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora. 4 In rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate bifaria stringebatur viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis arcanisque vitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint, veniret secum beate victurus. 5 Quibus contentus expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa et forsitan interempta data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi ut, si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.

6 Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus statim sine ullius evanuit conscientia perculsus suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes. 7 Qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis adfectavit. Et velut paraturus necessaria convivio nuptiali egressus ad villam octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus “longo proximus intervallo”.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11