TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

XXVII

1. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda—et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea quod labare iis aduersus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito ita ut famam prope praeueniret magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumuecti pars castra hostium, pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. Fului similitudinem nominis—quia Cn. Fuluium praetorem biennio ante in iisdem deuicerat locis—increpans, similem euentum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit. nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante. legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant auertit; pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum cecidit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inueniam? castris praedaque uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occulta habuisse comperti sunt. Romani qui ex tanta clade euaserant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

2. Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduersus eum, breuem illi laetitiam qua exsultet facturum. et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat: consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. nouum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta uictoria diremit pugnantes. postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremauere suos. nocte insequenti Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione, tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad Uenusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

3. Capuae interim Flaccus dum bonis principum uendendis, agro qui publicatus erat locando—locauit autem omnem frumento—tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeuiendi, nouum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare; erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne uelut de industria alimentum ignis. haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniurauerunt. indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fuluius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant: Nucerini Atellam quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti. inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc aduersae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.

4. Iam aestas in exitu erat comitiorumque consularium instabat tempus; sed litterae Marcelli, negantis e re publica esse uestigium abscedi ab Hannibale cui cedenti certamenque abnuenti grauis ipse instaret, patribus curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello auocarent aut in annum consules deessent. optimum uisum est, quamquam extra Italiam esset, Ualerium potius consulem ex Sicilia reuocari. ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quae causa patribus eum potius quam collegam reuocandi ex prouincia esset. eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam uenerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes: regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos: nunc ab ipso uelut fonte petere Romanam amicitiam uoluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Poetelium, P. Popillium. dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire; iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M’. Acilius, legati ad commemorandam renouandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

Multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iouis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aues ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse; Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lasciuientium piscium modo exsultasse; Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia puluinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

5. M. Ualerius consul litteris excitus, prouincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Ualerio Messalla praefecto classis cum parte nauium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse decem nauibus Romam profectus cum prospere peruenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemorauit: cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam prouinciam confecisse. neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; qui fugati metu inde afuerint, omnes in urbes, in agros suos reductos arare, serere; desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium. exim Muttine, et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis honores omnibus ad exsoluendam fidem a consule habiti. Muttines etiam ciuis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

Dum haec Romae geruntur, M. Ualerius quinquaginta nauibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improuiso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naues redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybaeum reuectus. ex captiuis quaestione habita haec comperta consulique Laeuino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africae essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuuene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam uictoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere breui traiecturam. haec recitata a consule ita mouere senatum ut non exspectanda comitia consuli censeret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in prouinciam redeundum. illa disceptatio tenebat quod consul in Sicilia se M. Ualerium Messallam qui tum classi praeesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum—eum autem Italia terminari—negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decreuit senatus ut consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem uellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque uetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque sciuit ut Q. Fuluius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab collega rei publicae subueniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fuluius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fuluio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.