Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

16. Proelium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat; igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio auectus esset, uagus paulo post equus errans. per urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est; creditum uolgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. Carthalonem autem praefectum Punici praesidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem miles obuius obtruncat. alii alios passim. sine discrimine armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur exstinguendam. tum ab caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequauerint. sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; ~qui interroganti scribae~ quid fieri signis uellet ingentis magnitudinis—di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati—deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.

Dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, ‘et Romani suum Hannibalem’ inquit ‘habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.’ ne tamen fugientis modo conuertisse agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent. Fabius uera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. enimuero laetus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cauendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. Metapontini postquam ad constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quaestionis detegunt insidias.

17. Aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captiuorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos uenit. erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam uelut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum. eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum uniuersis malebat. ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addidit; et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso.

Cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone egressus—iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum uolebat—ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteue, sed potius cum uerecundia <ac> grauitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut primam occasionem raptam; scire enim se transfugae nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum uim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec diuini quicquam nec humani sanctum esset. productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad hostem peruentum est.

18. Proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant. in eas uelites antesignanique et qui primi agminis erant aduenientes ex itinere priusquam castris locum acciperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluuius ab tergo, ante circaque uelut ripa praeceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris hostium aciem uidit, equites Numidas leuiumque armorum Baliares et Afros demisit.

Scipio circumuectus ordines signaque ostendebat hostem praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia non uirtutis armorumque stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces uallis per quam deferretur amnis iubet, alteram uiam insidere quae ab orbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie stationes hostium pepulerant ad leuem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud quam uia impediti, iere; deinde ut sub ictum uenerunt, telorum primo omnis generis uis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis.

Ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, leuem et concursatorem hostem atque interuallo tutum cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde Scipio iussis aduersus mediam euadere aciem uictoribus ceteras copias cum Laelio diuidit, atque eum parte dextra tumuli circumire donec mollioris adscensus uiam inueniret iubet: ipse ab laeua, circuitu haud magno, in transuersos hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obuertere ordines uolunt. hoc tumultu et Laelius subiit; et dum pedem referunt ne ab tergo uolnerarentur, laxata prima acies locusque ad euadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis nunquam euasissent. cum ab omni parte caedes fieret Scipio, qui laeuo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laeuaque insederant uias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.

19. Hasdrubal iam ante quam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam plurimos poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit. Scipio castris hostium potitus cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captiuis decem milia peditum, duo milia equitum inuenit. ex his Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros uendere quaestorem iussit. circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellauit. tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit quo se milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse. regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent: uocis usurpatione abstinerent. sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis. dona inde regulis principibusque Hispanorum diuisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos uellet eligere Indibilem iussit.

Cum Afros uenderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percontaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massiuam populares uocare: orbum a patre relictum apud maternum auum Galam, regem Numidarum, eductum, cum auunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus uenisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa nunquam ante proelium inisse: eo die quo pugnatum cum Romanis esset inscio auunculo clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adseruari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in praetorium recepisset, uocatum eum interrogat uelletne ad Masinissam reuerti. cum effusis gaudio lacrimis cupere uero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clauo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad uellet equitibus dimisit.

20. De bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.

Paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in cuiusque prouinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum aduerso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari;—his decretis, ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta. Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam uirtute gloriae tamen esse, Fului senescere fama, Marcellus etiam aduerso rumore esse, superquam quod primo male pugnauerat, quia uagante per Italiam Hannibale media aestate Uenusiam in tecta milites abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quae aduersa fuerat adsiduis contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiae legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit.