Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

XXVII 1. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda—et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades...