Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11. Prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit. in Albano monte tacta de caelo erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. haec de caelo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priuerni satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro in tabernam deuolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos uolgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Graeco sermone appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque. per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit. senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanae ciuitatis esse uel Hannibale iudice uicturus esset. cum diu certatum uerbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. in equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus—et multi erant—adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent. magnum praeterea numerum eorum conquisiuerunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes aerarios fecerunt. locauerunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

12. Transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fuluius praegressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret—ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore—Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui urbem oppugnabant.

Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus uestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uniuersae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Heluius. signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.

13. Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo saeuam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. ‘dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque’ inquit ‘ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos leuibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referam—nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic dies attulit? uestrae iis copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.’ clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. ‘ego uero experiar,’ inquit ‘milites, et uos crastino die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.’ cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die uirum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria esset.

Postero die ornati armatique. ad edictum aderant. imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae uictoriae fama Romam perueniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.

14. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, ‘cum eo nimirum’ inquit ‘hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu uicit, ferociter instat uictis: seu uictus est, instaurat cum uictoribus certamen.’ signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant et legio duodeuicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem—et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pauorem posset. et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudauerant una parte aciem, latiusque fuga manasset ni C. Decimius Flauus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes uolnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam uersi etiam integros auertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pauor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissipatos trepidantesque auertunt. tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra pauentes compulsi sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam uallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta uictoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; uolnerati permulti ciuium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra mouit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

15. Speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.

Iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum uerborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt, et Bruttiis similis spes ueniae facta est, cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes uenissent.

Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naues quas Laeuinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnerarent moenium propugnatores. hae naues ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aetolos pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.

Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuuit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus de noua consuetudine aduenae locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. quae cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus primo occulte temptando animum, dein satis explorata leuitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur conuenerat ad consulem refert.

Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem uersa occultus consedit. canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab nauibus quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi loco praepositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor, ueritus ne inter cunctationem suam consul aliquam uim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiauerat iubet. ea primum captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se conuerterunt.