Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

41. Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum uenit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent. eodem a Uenusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. Grumenti moenibus prope iniunctum uidebatur Poenorum uallum; quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluae neque ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis uiribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in auersis collibus considere iubet: tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul uidet, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.

42. Nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. iam primos occupauerat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque —quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile est—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuiorem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus uia nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia hominum occisa, supra. septingenti capti; signa militaria nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. circa quingentos Romanorum sociorumque uictores ceciderunt.

Postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa uideretur, donec Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit. ubi inluxit, successit uallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud procul Uenusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit. Hanno inde—is enim praesidio eius loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit. nunquam Nero uestigiis hostis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.

43. Inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri uera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem peruenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta, tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret—audendum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu uerteret—, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta. praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.

44. Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent uituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex euentu famam habiturum: castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem abisse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu uelit aut castra inuadere praedae relicta, sine uiribus, sine imperio, sine auspicio? ueteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina uictoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam uero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

45. Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se uictoriam ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque uirium momentum addiderint rem omnem inclinaturos. auditum modo in acie—nam ne ante audiatur, daturum operam—alterum consulem et alterum exercitum aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. famam bellum conficere et parua momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiectum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum celebretur.

Et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulierumque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Romanae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarenturque ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ouantibus uictoria obuiam irent. inuitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi uisum est.

46. Tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium aptum militiae uidebatur, conscripserat. ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme inde. passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit. castra iuncta consulum castris habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diuturnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur. extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et ualidioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnae proponitur confestimque in aciem procedunt.

47. Iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis equitibus scuta uetera hostium notauit quae ante non uiderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita uisa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti uia essent; simul circumuehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius fuerant, una M. Liui, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud ueterem ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne perditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. interdum litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut taciti uasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.

48. Nero primum cum omni equitatu aduenit: Porcius deinde adsecutus cum leui armatura. qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam uellet, aduenit Liuius peditum omnibus copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque. sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Liuius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda data. Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum uidit, in prima acie ante signa elephantos conlocat: circa eos laeuo in cornu aduersus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat: ipse dextrum cornu aduersus M. Liuium sibi atque Hispanis—et ibi maxime in uetere milite spem habebat—sumpsit: Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat; ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extra proelium eminens cessabat; collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.

Inter Liuium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur. ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani uetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures durum in armis genus. eodem uersi elephanti, qui primo impetu turbauerant antesignanos et iam signa mouerant loco; deinde crescente certamine et clamore impotentius iam regi et inter duas acies uersari uelut incerti quorum essent, haud dissimiliter nauibus sine gubernaculo uagis. Claudius ‘quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?’ clamitans militibus cum in aduersum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non uidebat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in sinistrum <euectus in dextrum> hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut cum ostendissent se ab latere mox in terga iam pugnarent. ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam caedes peruenerat. ibi minimum certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant itinere ac uigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, uix arma umeris gerebant; et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque adfatim praebebat.

49. Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saeuire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum ipsa in compage qua iungitur capiti ceruix quanto maximo poterat ictu adigebat. ea celerrima uia mortis in tantae molis belua inuenta erat ubi regendi spem ui uicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis tum illa praecipue pugna. ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando, nunc castigando accendit; ille fugientes reuocauit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset concitato equo se in cohortem Romanam immisit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.

Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades uel ducis uel exercitus interitu uidebatur. quinquaginta septem milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis tum auri etiam argentique; ciuium etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor milia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo proelio militibus. nam haudquaquam incruenta uictoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa, adeoque etiam uictores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die cum esset nuntiatum Liuio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent uno agmine abire sine certo duce sine signis sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri; ‘quin supersint’ inquit ‘aliqui nuntii et hostium cladis et nostrae uirtutis.’

50. Nero ea nocte quae secuta est pugnam <profectus in Apuliam> citatiore quam inde uenerat agmine, die sexto ad statiua sua atque ad hostem peruenit. iter eius frequentia minore—nemo enim praecesserat nuntius—laetitia uero tanta uix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione euentus ciuitas fuerat nec quo uictoriae famam accepit. nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; matronae quia nihil in ipsis opis erat in preces obtestationesque uersae per omnia delubra uagae suppliciis uotisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae ciuitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant uenisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum aduentu. hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciuerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus uociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumue litteras audissent.

51. Ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. tunc enimuero omnis aetas currere obuii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Muluium usque pontem continens agmen peruenit. legati —erant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Caecilius Metellus—circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. cum aegre in curiam peruentum esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem legati. L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore uniuersae contionis cum uix gaudium animis caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Liuius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a uiris feminisque est. omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quoque ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque soluendo auderent. C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiarique ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.