Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

35. Incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione uolebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam deuii causa Scipioni fuit. Masinissa cum Gadibus esset, certior aduentare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, <Magonem> perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet: remisso tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium uenerunt. ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio uiri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis ueneratio cepit, et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis sed uirilis uere ac militaris, et aetas erat in medio uirium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus flos iuuentae faciebat.

Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano operam nauare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuuerit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem uellet, minus praestare in Hispania terra aliena atque ignota potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum. si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbreuis aeui Carthaginem esse. laetus eum Scipio uidit audiuitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuuenis specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse in continentem uideretur populatus proximos agros, Gades rediit.

36. Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuuentute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu maiore fortuna coeptum sineret. ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni aduecta est, et ipse quantam potuit a Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam templis spoliatis et priuatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre.

Cum praeterueheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Noua expositis in terram militibus proximos depopulatur agros; inde ad urbem classem adpulit. ibi cum interdiu milites in nauibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat ducit, nec praesidio satis ualido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem nouandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium aduentum attulerant, et uisa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat; itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare uersam continebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites naualis turba, ad muros tumultu maiore quam ui subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum auersos usque ad litus cum multa caede persequuntur; nec nisi naues litori adpulsae trepidos accepissent superfuisset fugae aut pugnae quisquam. in ipsis quoque trepidatum nauibus est dum ne hostes cum suis simul inrumperent trahunt scalas, orasque et ancoras ne in moliendo mora esset praecidunt; multique adnantes nauibus, incerto prae tenebris quid aut peterent aut uitarent, foede interierunt. postero die cum classis inde retro ad Oceanum unde uenerat fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inuenta.

37. Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios—haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supplementum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt—tramisit.

Duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis uirisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se—et iam extremum autumni erat—censebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

38. Haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus prouincia tradita decem nauibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus ui cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; aduersus quattuor se imperatores, quattuor uictores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat. senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. comitia inde creandis consulibus habuit L. Ueturius Philo, centuriaeque omnes ingenti fauore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est. conuenerant undique non suffragandi modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum cum centum bubus uotis in Hispania Ioui sacrificaret; spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei perinde ac debellatum in Italia foret prouinciam destinabant. praetoria inde comitia habita. creati duo qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octauius, et ex priuatis Cn. Seruilius Caepio et L. Aemilius Papus.

Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus prouinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae prouinciae in sortem coniectae. urbana Cn. Seruilio obtigit, Ariminum—ita Galliam appellabant—Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octauio Sardinia.

Senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditionem militarem in Hispania uouisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.

39. Tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: ‘etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem uobis praestaremus, tamen ea uestra merita imperatorumque uestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi ueneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam uelut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in prouinciam uenerunt nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque aduersa hostibus nostris essent facere. iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam ciues nostros uenum datos, dimissis qui conquirerent, ex seruitute in libertatem restituerunt. cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores uestri luctuosius nobis prope quam uobis perierunt.

‘Tum uero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam uidebamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae uideremus—nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nos ueterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse—cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum uidemur quia consulem declaratum uidemus ac uidisse nos ciuibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium uestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis sed—absit uerbo inuidia—ne posteris quidem timenda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleuerat Hannibal; uectigal ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad uos misit; simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, Italiae nisi quatenus uallum castrorum cingit nihil reliqueritis Poeno. Ioui optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum hoc etiam, si uos permitteretis, coronam auream in Capitolium uictoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, utique, si uobis ita uidetur, quae nobis imperatores uestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate uestra faciatis.’