Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

31. Occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse uastauit. fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros grauesque praeda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naues. classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, uictoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequauerat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est ciuitatibus liberis; praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam ostendisset, totam in suam licentiam uerterat. neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat moram incommoda seueritate libidini regiae fecisse; uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.

Per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. Cycliadas—penes eum summa imperii erat—Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant. profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.

32. Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improuisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognouere. et primo recipere suos uoluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles—Illyriorum id est genus—certamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellum—Pyrgum uocant—copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensaueratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. diuidenti praedam captiuosque—fuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti milia—nuntius ex Macedonia uenit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit.

33. Ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum. expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnauit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit; id inuentum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis uolgauit. post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.

Exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex uolnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti uelut orbam rem publicam reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Seruilium—tum aedilis curulis erat—dixit. senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn. Seruilio consulibus fecerat et in quinquennium uouerat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum uouit. ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi et ut eos crearent potissimum quorum uirtus satis tuta a fraude Punica esset: cum toto eo bello damnosa praepropera ac feruida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.

34. Cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. ei collega quaerebatur; et uirum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium eius. moderato et prudenti uiro adiuncto collega censebant. M. Liuius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum. octauo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Ualerius Laeuinus consules reduxerant eum in urbem; sed erat ueste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in uoltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae. L. Ueturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum uenire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed tum quoque aut uerbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat donec cognati hominis eum causa M. Liuii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. tunc ex tanto interuallo auditus conuertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit indigno iniuriam a populo factam magnoque id damno fuisse quod tam graui bello nec opera nec consilio talis uiri usa res publica esset: C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Ualerium Laeuinum dari collegam posse quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Liuium C. Claudio collegam adiunxissent. nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus eam rem in ciuitate is cui deferebatur honos abnuebat, leuitatem ciuitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam inuito offerre; eodem honores poenasque congeri. si uirum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes reuocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse—ut parentium saeuitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse—, adnisi omnes cum <C.> Claudio M. Liuium consulem fecerunt.

35. Post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Uarro in Etruriam pro praetore missus ut ex ea prouincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret uiseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini ciues relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum.

Quia periculosissimus annus imminere uidebatur neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes uersi quam primum eos sortiri prouincias et praesciscere quam quisque eorum prouinciam, quem hostem haberet uolebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Liuio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. uicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. prouinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diuersae extremis Italiae finibus, alteri aduersus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia aduersus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui Bruttii prouincia euenisset, nouis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; relictum a consule exercitum Q. Fuluius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutauerant prouinciam, pro Tarento Capuam mutauerunt; legio una data cui Fuluius proximo anno praefuerat.

36. De Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam transgressum erectosque aduentu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, praetores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia euenit. summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules miserunt.

37. Priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus uigilem laniauerat. haec procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus uisum pluere. liberatas religione mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id uero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiecerunt. decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque diuam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; inde donum peluis aurea facta lataque in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decemuiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decemuiri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario uico in forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

38. Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure uacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad senatum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque uacatio obseruata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset.

Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam erectam in spem rerum nouarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obuiam ire fratri posset—, Liuius cunctabatur parum fidens suarum prouinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de uolonibus reuocandis ad signa. senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta. uolones in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

39. Auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu quoad tutum putaret progressurum. hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in prouincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum uires pateretur. plurimum in eam rem adiuuit opinio Hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; et cum per munita pleraque transitu fratris quae antea inuia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. inuisitati namque antea alienigenis nec uidere ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam tantum Alpes esse; duas praeualidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare.

Hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset.

40. Consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc aduersa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in prouincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in ciues M. Liuium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum quaereretur quae causa festinandi esset, ‘aut ex hoste egregiam gloriam’ inquit ‘aut ex ciuibus uictis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam’.

Priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per extremum finem agri ~Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen conuertit, Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli Claudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet.