Phaedrus – Appendix Perottina

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XIX. [Scrofa parturiens et lupus]
Faciendum prius de homine periculum quam eius te committas fidei

Premente partu scrofa cum gemeret iacens.
Accurrit lupus et obstetricis partibus
se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae uero nosset pectoris fraudem improbi,
suspectum officium repudiauit malefici
et “Satis est” inquit “si recedis longius.”
Quodsi perfidiae se commisisset lupi,
pari dolore fata deflesset sua.

XX. [Aesopus et seruus profugus]
Non esse malo addendum malum

Seruus profugiens dominum naturae asperae
Aesopo occurrit, notus e uicinia.
“Quid tu confusus?” “Dicam tibi clare, pater,
hoc namque es dignus appellari nomine,
tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria.
Subinde ad uillam mittor sine uiatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus;
siue est uocatus, iaceo ad lucem in semita.
emerui libertatem, canus seruio.
Vllius essem culpae mihi si conscius,
aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur,
et super infelix saeuum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere
abire destinaui quo tulerint pedes.”
“Ergo” inquit “audi: cum mali nil feceris,
haec experiris, ut refers, incommoda;
quid si peccaris? Quae te passurum putas?”
Tali consilio est a fuga deterritus.

XXI. [Equus circensis]
Ferendum esse aequo animo quidquid acciderit

Equum e quadriga multis palmis nobilem
abegit quidam et in pistrinum uendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis,
incircum aequales ire conspexit suos,
ut grata ludis redderent certamina.
Lacrimis obortis “Ite felices,” ait,
“celebrate sine me cursu sollemnem diem;
ego, quo scelesta furis attraxit manus,
ibi sorte tristi fata deflebo mea.”

XXII. [Vrsus esuriens]
Famam acuere animantibus ingenium

Si quando in siluis urso desunt copiae,
scopulosum ad litus currit et prendens petram
pilosa crura sensim demittit uado;
quorum inter uillos haeserunt cancri simul,
in terram adsiliens excutit praedam maris,
escaque fruitur passim collecta uafer.
Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.