Phaedrus – Appendix Perottina

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XI. [Iuno, Venus et gallina]
De mulierum libidine

Cum castitatem Iuno laudaret suam,
iocunditatis causa non renuit Venus,
nullamque ut affirmaret esse illi parem
interrogasse sic gallinam dicitur:
“Dic, sodes, quanto possis satiari cibo?”
Respondit illa “Quidquid dederis, satis erit,
sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.”
“Ne scalpas” inquit “satis est modius tritici?
“Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere.”
“Ex toto ne quid scalpas, quid desideras?”
Tum denique illa fassa est naturae malum:
“Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.”
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
quia per gallinam denotauit feminas.