Phaedrus – Appendix Perottina

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XXIII. [Viator et coruus]
Verbis saepenumero homines decipi solere

Quidam per agros deuium carpens iter
AVE exaudiuit, et moratus paululum,
adesse ut uidit nullum, corripuit gradum.
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
Voce hospitali confirmatus restitit,
ut, quisquis esset, par officium reciperet.
Cum circumspectans errore haesisset diu
et perdidisset tempus aliquot milium,
ostendit sese coruus et superuolans
AVE usque ingessit. Tum se lusum intelligens
“At male tibi sit” inquit, “ales pessime,
qui festinantis sic detinuisti pedes.”

XXIV. [Pastor et capella]
Nihil ita occultum esse quod non reuelatur

Pastor capellae cornu baculo fregerat:
rogare coepit ne se domino proderet.
“Quamuis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris.”