Phaedrus – Appendix Perottina

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
V/VI. [Prometheus et dolus]
De ueritate et mendacio

Olim Prometheus saeculi figulus noui
cura subtili Veritatem fecerat,
ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iouis
commendat officinam fallaci Dolo,
in disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
una statura, simile et membris omnibus,
dum tempus habuit callida finxit manu.
Quod prope iam totum mire cum positum foret,
lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Redit magister, quo festinanter Dolus
metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem
propriae uideri uoluit gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
quibus percoctis atque infuso spiritu
modesto gressu sancta incessit Veritas,
at trunca species haesit in uestigio.
Tunc falsa imago atque operis furtiui labor
Mendacium appellatum est, quod negantibus
pedes habere facile et ipse adsentio.
Simulata interdum initio prosunt hominibus,
sed tempore ipsa tamen apparet ueritas.

VII. [Auctor]
Sensum aestimandum esse, non uerba

Ixion quod uersari narratur rota,
uolubilem Fortunam iactari docet.
Aduersus altos Sisyphus montes agens
saxum labore summo, quod de uertice
sudore semper irrito reuoluitur,
ostendit hominum sine fine [esse] miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
auari describuntur, quos circumfluit
usus bonorum, sed nil possunt tangere.
urnis scelestae Danaides portant aquas,
pertusa nec complere possunt dolia;
immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
Nouem porrectus Tityos est per iugera,
tristi renatum suggerens poenae iecur;
quo quis maiorem possidet terrae locum,
hoc demonstratur cura grauiore adfici.
Consulto inuoluit ueritatem antiquitas
ut sapiens intellegeret, erraret rudis.