Phaedrus – Appendix Perottina

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
VIII. [Auctor]
De oraculo Apollinis

Vtilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
Subito sacratae uatis horrescunt comae,
tripodes mouentur, mugit adytis Religio,
tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
Voces resoluit icta Pytho numine:
“Audite, gentes, Delii monitus dei:
pietatem colite, uota superis reddite;
patriam, parentes, natos, castas coniuges
defendite armis, hostem ferro pellite;
amicos subleuate, miseris parcite;
bonis fauete, subdolis ite obuiam;
delicta uindicate, corripite impios,
punite turpi thalamos qui uiolant stupro;
malos cauete, nulli nimium credite.”
Haec elocuta concidit uirgo furens;
furens profecto, nam quae dixit perdidit.

IX. [Aesopus et scriptor]
De malo scriptore se laudante

Aesopo quidam scripta recitarat mala,
in quis inepte multum se iactauerat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
“Numquid tibi” inquit “uisus sum superbior?”
Haud uana nobis ingeni fiducia est.”
Confectus ille pessimo uolumine,
“Ego” inquit “quod te laudas uehementer probo;
namque hoc ab alio numquam contiget tibi.”

X. [Pompeius et miles]
Quam difficile sit hominem nosse

Magni Pompeii mile uasti corporis
fracte loquendo et ambulando molliter
famam cinaedi traxerat certissimi.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis
cum ueste et auro et magno argenti pondere
auertit mulos. Factum rumor dissipat;
arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: “Quid ais? Tune me, commilito,
spoliare es ausus?” Ille continuo exscreat
sibi in sinistram et sputum digitis dissipat:
“Sic, imperator, oculi exstillescant mei,
si uidi aut tetigi.” Tum uir animi simplicis
id dedecus castrorum propelli iubet,
nec cadere in illum credit tantam audaciam.
Breue tempus intercessit, et fidens manu
unum de nostris prouocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi iam mussant duces.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars uiribus,
adit sedentem pro tribunali ducem,
et uoce molli: “Licet?” eum uero eici,
ut in re atroci, Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
“Hunc ego committi satius fortunae arbitror,
in quo iactura leuis est, quam fortem uirum,
qui casu uictus temeritatis te arguat.”
Assensit Magnus et permisit militi
prodire contra; qui mirante exercitu
dicto celerius hostis abscidit caput,
uictorque rediit. His tunc Pompeius super:
“Corona, miles, equidem te dono libens,
quia uindicasti laudem Romani imperi;
sed exstillescant oculi sic” inquit “mei,”
turpe illud imitans ius iurandum militis,
“nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.”