Digesta vel Pandectae – Liber L
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Paulus libro 62 ad edictum
Quod quis dum servus est egit, proficere libero facto non potest.
50.17.147
Gaius libro 24 ad edictum provinciale
Semper specialia generalibus insunt.
50.17.148
Paulus libro 16 brevis edicti
Cuius effectus omnibus prodest, eius et partes ad omnes pertinent.
50.17.149
Ulpianus libro 67 ad edictum
Ex qua persona quis lucrum capit, eius factum praestare debet.
50.17.150
Ulpianus libro 68 ad edictum
Parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat vel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret vel haberet.
50.17.151
Paulus libro 64 ad edictum
Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet.
50.17.152
Ulpianus libro 69 ad edictum
pr. Hoc iure utimur, ut quidquid omnino per vim fiat, aut in vis publicae aut in vis privatae crimen incidat.
1. Deicit et qui mandat.
2. In maleficio ratihabitio mandato comparatur.
3. In contractibus, quibus doli praestatio vel bona fides inest, heres in solidum tenetur.
50.17.153
Paulus libro 65 ad edictum
Fere quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus. Ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
50.17.154
Ulpianus libro 70 ad edictum
Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. Sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori “aut si rei quoque in ea re dolo actum sit”. Illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam non incidit.
50.17.155
Paulus libro 65 ad edictum
pr. Factum cuique suum, non adversario nocere debet.
1. Non videtur vim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur.
2. In poenalibus causis benignius interpretandum est.
50.17.156
Ulpianus libro 70 ad edictum
pr. Invitus nemo rem cogitur defendere.
1. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.
2. Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successit.
3. Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris.
4. Quod cuique pro eo praestatur, invito non tribuitur.
50.17.157
Ulpianus libro 71 ad edictum
pr. Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus et curatoribus obtemperaverint.
1. Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet.
2. In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non tantum in id quod pervenit, verum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est.
50.17.158
Gaius libro 26 ad edictum provinciale
Creditor, qui permittit rem venire, pignus dimittit.
50.17.159
Paulus libro 70 ad edictum
Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse.
50.17.160
Ulpianus libro 76 ad edictum
pr. Aliud est vendere, aliud vendenti consentire.
1. Refertur ad universos, quod publice fit per maiorem partem.
2. Absurdum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testatorem, si viveret.
50.17.161
Ulpianus libro 77 ad edictum
In iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. Quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones perducitur. Quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
50.17.162
Paulus libro 70 ad edictum
Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.
50.17.163
Ulpianus libro 55 ad edictum
Cui ius est donandi, eidem et vendendi et concedendi ius est.
50.17.164
Paulus libro 51 ad edictum
Poenalia iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt.
50.17.165
Ulpianus libro 53 ad edictum
Cum quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. Cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit, ratam eius voluntatem habendam.
50.17.166
Paulus libro 48 ad edictum
Qui rem alienam defendit, numquam locuples habetur.
50.17.167
Paulus libro 49 ad edictum
pr. Non videntur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt.
1. Qui iussu iudicis aliquid facit, non videtur dolo malo facere, qui parere necesse habet.
50.17.168
Paulus libro primo ad Plautium
pr. Rapienda occasio est, quae praebet benignius responsum.
1. Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem.
50.17.169
Paulus libro secundo ad Plautium
pr. Is damnum dat, qui iubet dare: eius vero nulla culpa est, cui parere necesse sit.
1. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit.
50.17.170
Paulus libro tertio ad Plautium
Factum a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est.
50.17.171
Paulus libro quarto ad Plautium
Nemi ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit.
50.17.172
Paulus libro quinto ad Plautium
pr. In contrahenda venditione ambiguum pactum contra venditorem interpretandum est.
1. Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salva actori sit.
50.17.173
Paulus libro sexto ad Plautium
pr. In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant.
1. Cum verbum “restituas” lege invenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restitendi.
2. Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi observatur.
3. Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
50.17.174
Paulus libro octavo ad Plautium
pr. Qui potest facere, ut possit condicioni parere, iam posse videtur.
1. Quod quis si velit habere non potest, id repudiare non potest.
50.17.175
Paulus libro 11 ad Plautium
pr. In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant, servus intervenire non potest.
1. Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit.
50.17.176
Paulus libro 13 ad Plautium
pr. Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi.
1. Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis.
50.17.177
Paulus libro 14 ad Plautium
pr. Qui in ius dominiumve alterius succedit, iure eius uti debet.
1. Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere.
50.17.178
Paulus libro 15 ad Plautium
Cum principalis causa non consistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent.
50.17.179
Paulus libro 16 ad Plautium
In obscura voluntate manumittentis favendum est libertati.
50.17.180
Paulus libro 17 ad Plautium
Quod iussu alterius solvitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset.
50.17.181
Paulus libro primo ad Vitellium
Si nemo subiit hereditatem, omnis vis testamenti solvitur.
50.17.182
Paulus libro tertio ad Vitellium
Quod nullius esse potest, id ut alicuius fieret, nulla obligatio valet efficere.
50.17.183
Marcellus libro tertio digestorum
Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est.
50.17.184
Celsus libro septimo digestorum
Vani timoris iusta excusatio non est.
50.17.185
Celsus libro octavo digestorum
Inpossibilium nulla obligatio est.
50.17.186
Celsus libro 12 digestorum
Nihil peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolvi possit: et cum solvendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti non potest.
50.17.187
Celsus libro 16 digestorum
Si quis praegnatem uxorem reliquit, non videtur sine liberis decessisse.
50.17.188
Celsus libro 17 digestorum
pr. Ubi pugnantia inter se in testamento iuberentur, neutrum ratum est.
1. Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
50.17.189
Celsus libro 13 digestorum
Pupillus nec velle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria est.
50.17.190
Celsus libro 24 digestorum
Quod evincitur, in bonis non est.
50.17.191
Celsus libro 33 digestorum
Neratius consultus, an quod beneficium dare se quasi viventi caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non videri sibi principem, quod ei, quem vivere existimabat, concessisset, defuncto concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui vellet, ipsius aestimationem esse.
50.17.192
Marcellus libro 29 digestorum
pr. Ea, quae in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus debentur.
1. In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius.
50.17.193
Celsus libro 38 digestorum
Omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissententiarum
50.17.194
Modestinus libro sexto differentiarum
Qui per successionem quamvis longissimam defuncto heredes constiterunt, non minus heredes intelleguntur, quam qui principaliter heredes existunt.
50.17.195
Modestinus libro septimo differentiarum
Expressa nocent, non expressa non nocent.
50.17.196
Modestinus libro octavo regularum
Privilegia quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non transeunt.
50.17.197
Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum
Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
50.17.198
Iavolenus libro 13 ex Cassio
Neque in interdicto neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, sive solvendo est sive non est.
50.17.199
Iavolenus libro sexto epistularum
Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
50.17.200
Iavolenus libro septimo epistularum
Quotiens nihil sine captione investigari potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis.
50.17.201
Iavolenus libro decimo epistularum
Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, ita statum eventus capiunt, si initium quoque sine vitio ceperint.
50.17.202
Iavolenus libro 11 epistularum
Omnis definitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti posset.
50.17.203
Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium
Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.
50.17.204
Pomponius libro 28 ad Quintum Mucium
Minus est actionem habere quam rem.
50.17.205
Pomponius libro 39 ad Quintum Mucium
Plerumque fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condicionis, ut abire possententiarum et ideo quod fisco obligamus, et vindicare interdum et alienare et servitutem in praedio imponere possumus.
50.17.206
Pomponius libro nono ex variis lectionibus
Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.
50.17.207
Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Res iudicata pro veritate accipitur.
50.17.208
Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Non potest videri desisse habere, qui numquam habuit.
50.17.209
Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
Servitutem mortalitati fere comparamus.
50.17.210
Licinius libro secundo regularum
Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto convalescere non potest.
50.17.211
Paulus libro 69 ad edictum
Servus rei publicae causa abesse non potest.