Digesta vel Pandectae – Liber L

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Clementius libro 11 ad legem Iuliam et Papiam

Intellegendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est.

50.16.154

Macer libro primo ad legem vicensimam

Mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt.

50.16.155

Licinius libro septimo regularum

“Proximi” appellatione etiam ille continetur, qui solus est.

50.16.156

Licinius libro decimo regularum

“Maiore parte anni” possedisse quis intellegitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo adversarius eius aut paucioribus diebus aut nullis possederit.

50.16.157

Gallus libro primo de verborum significatione

pr. “Paries” est, sive murus sive maceria est.

1. Item “via” est, sive semita sive iter est.

50.16.158

Celsus libro 25 digestorum

In usu iuris frequenter uti nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare vellemus: nam “multum hominem venisse Romam” et “piscem vilem esse” dicimus. Item in stipulando satis habemus de herede cavere “si ea res secundum me heredemve meum iudicata erit” et rursus “quod ob eam rem te heredemve tuum”: nempe aeque si plures heredes sint, continentur stipulatione.

50.16.159

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Etiam aureos nummos “aes” dicimus.

50.16.160

Ulpianus libro secundo ad Sabinum

“Ceterorum” et “reliquorum” appellatione etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio servi legata est, ceteri Sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad Sempronium pertinere.

50.16.161

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Non est “pupillus”, qui in utero est.

50.16.162

Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr. In vulgari substitutione, qua ei qui “supremus” morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo duodecim tabularum, ex quibus “proximus” adgnatus et solus habetur.

1. Si quis ita in testamento scripserit “si quid filio meo acciderit, dama servus meus liber esto”, mortuo filio dama liber erit. Licet enim “accidunt” et vivis, sed vulgi sermone etiam mors significatur.

50.16.163

Paulus libro secundo ad Sabinum

pr. Illa verba “optimus maximusque” vel in eum cadere possunt, qui solus est. Sic et circa edictum praetoris “supremae tabulae” habentur et solae.

1. “Pueri” appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas appellant recentes ex partu et Graece paidion communiter appellatur.

50.16.164

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

pr. Nomen “filiarum” et in postumam cadere quaestionis non est, quamvis “postumae” non cadere in eam, quae iam in rebus humanis sit, certum sit.

1. “Partitionis” nomen non semper dimidium significat, sed prout est adiectum. Potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et vicensimam et tertiam et prout libuerit. Sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur.

2. “Habere” sicut pervenire [pervobire] cum effectu accipiendum est.

50.16.165

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Venisse ad heredem nihil intellegitur nisi deducto aere alieno.

50.16.166

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. “Urbana familia” et “rustica” non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse servorum urbanorum numero: veluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. Non multum abest a vilico insularius: autem urbanorum numero est. Videndum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et vicariis apparebit.

1. “Pernoctare extra urbem” intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: “per” enim totam noctem significat.

50.16.167

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

“Carbonum” appellatione materiam non contineri: sed an “lignorum?” et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. Sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? Et magis est, ut proprium genus habeatur. Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit voluntas. Idem et de nucleis olivarum, sed et de balanis est, vel si qui alii nuclei. De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.

50.16.168

Paulus libro quarto ad Sabinum

Pali et perticae in numerum materiae redigendi sunt, et ideo “lignorum” appellatione non continentur.

50.16.169

Paulus libro quinto ad Sabinum

Non tantum in traditionibus, sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec “uti optimus maximusque est” hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam servitutes ei debeantur.

50.16.170

Ulpianus libro 33 ad Sabinum

“Heredis” appellatione omnes significari successores credendum est, etsi verbis non sint expressi.

50.16.171

Pomponius libro 16 ad Sabinum

“Pervenisse ad te” recte dicitur, quod per te ad alium pervenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias patri eius adoptivo adquisita responsum est.

50.16.172

Ulpianus libro 38 ad Sabinum

“Liberti” appellatione etiam libertam contineri placuit.

50.16.173

Ulpianus libro 39 ad Sabinum

pr. “Collegarum” appellatione hi continentur, qui sunt eiusdem potestatis.

1. Qui extra continentia urbis est, “abest”: ceterum usque ad continentia non abesse videbitur.

50.16.174

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Aliud est promittere “furem non esse”, aliud “furto noxaque solutum”: qui enim dicit furem non esse, de hominis proposito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit.

50.16.175

Pomponius libro 22 ad Sabinum

“Faciendi” verbo reddendi etiam causa continetur.

50.16.176

Ulpianus libro 45 ad Sabinum

“Solutionis” verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet. “Solvere ” dicimus eum, qui fecit quod facere promisit.

50.16.177

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Natura cavillationis, quam Graeci swrityn appellaverunt, haec est, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.

50.16.178

Ulpianus libro 49 ad Sabinum

pr. “Pecuniae” verbum non solum numeratam pecuniam complectitur, verum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget.

1. “Hereditas” iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem vel maxime fructibus augetur.

2. “Actionis” verbum et speciale est et generale. Nam omnis actio dicitur, sive in personam sive in rem sit petitio: sed plerumque “actiones” personales solemus dicere. “Petitionis” autem verbo in rem actiones significari videntur. “Persecutionis” verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem.

3. Hoc verbum “debuit” omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, sive civilis sive honoraria sive fideicommissi fuit persecutio.

50.16.179

Ulpianus libro 51 ad Sabinum

Inter haec verba “quanti ea res erit” vel “quanti eam rem esse paret” nihil interest: in utraque enim clausula placet veram rei aestimationem fieri.

50.16.180

Pomponius libro 30 ad Sabinum

pr. “Tugurii” appellatione omne aedificium, quod rusticae magis custodiae convenit quam urbanis aedibus, significatur.

1. Ofilius ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur.

50.16.181

Pomponius libro 35 ad Sabinum

Verbum illud “pertinere” latissime patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure aliquo possideamus, quamvis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint.

50.16.182

Ulpianus libro 27 ad edictum

Pater familias liber “peculium” non potest habere, quemadmodum nec servus “bona”.

50.16.183

Ulpianus libro 28 ad edictum

“Tabernae” appellatio declarat [delarat] omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur.

50.16.184

Paulus libro 30 ad edictum

Inde tabernacula et contubernales dicti sunt.

50.16.185

Ulpianus libro 28 ad edictum

“Instructam” autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat.

50.16.186

Ulpianus libro 30 ad edictum

“Commendare” nihil aliud est quam deponere.

50.16.187

Ulpianus libro 32 ad edictum

Verbum “exactae pecuniae” non solum ad solutionem referendum est, verum etiam ad delegationem.

50.16.188

Paulus libro 33 ad edictum

pr. “Habere” duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit.

1. “Cautum” intellegitur, sive personis sive rebus cautum sit.

50.16.189

Paulus libro 34 ad edictum

“Facere oportere” et hanc significationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conventionem fieret, et curaret ne fiat.

50.16.190

Ulpianus libro 34 ad edictum

“Provinciales” eos accipere debemus, qui in provincia domicilium habent, non eos, qui ex provincia oriundi sunt.

50.16.191

Paulus libro 35 ad edictum

Inter “divortium” et “repudium” hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa divortisse dicitur, quod divortium ex eo dictum est, quod in diversas partes eunt qui discedunt.

50.16.192

Ulpianus libro 37 ad edictum

Haec adiectio “plurisve” non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec “solidos decem plurisve” ad minutulam summam referatur.

50.16.193

Ulpianus libro 38 ad edictum

Haec verba “quanti eam rem paret esse” non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur.

50.16.194

Ulpianus libro 43 ad edictum

Inter “donum” et “munus” hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum Labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium.

50.16.195

Ulpianus libro 46 ad edictum

pr. Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.

1. “Familiae” appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est: nam et in res et in personas deducitur. In res, ut puta in lege duodecim tabularum his verbis “adgnatus proximus familiam habeto”. Ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: “ex ea familia”, inquit, “in eam familiam”: et hic de singularibus personis legem loqui constat.

2. Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi universae cognationis continetur. Iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps vicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. Pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus. Et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. Idemque eveniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. Communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.

3. Servitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. Sed ibi non omnes servi, sed corpus quoddam servorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est vectigalis causa. Alia autem parte edicti omnes servi continentur: ut de hominibus coactis et vi bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde vi familiae appellatio omnes servos comprehendit. Sed et filii continentur.

4. Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.

5. Mulier autem familiae suae et caput et finis est.

50.16.196

Gaius libro 16 ad edictum provinciale

pr. Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur.

1. Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur.

50.16.197

Ulpianus libro 50 ad edictum

“Indicasse” est detulisse: “arguisse” accusasse et convicisse.

50.16.198

Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

“Urbana praedia” omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. Proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. Plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.

50.16.199

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

pr. “Absentem” accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. Ceterum usque ad continentia non abesse videbitur, si non latitet.

1. Abesse non videtur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latronibus detinetur.

50.16.200

Iulianus libro secundo digestorum

Haec stipulatio “noxis solutum praestari” non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capitalem habent.

50.16.201

Iulianus libro 81 digestorum

Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione “filii”, sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos videatur comprehendi, et “patris” nomine avus quoque demonstrari intellegatur.

50.16.202

Alfenus libro secundo digestorum

Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento “dumtaxat aureos centum” consumeret, non licet minus consumere: si amplius vellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere videtur.

50.16.203

Alfenus libro septimo digestorum

In lege censoria portus Siciliae ita scriptum erat: “Servos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato”. Quaerebatur, si quis a Sicilia servos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. Respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset “domum ducere”, alteram, quid esset “suo usu ducere”. Igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. Sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. Quid autem esset “usu suo”, magnam habuisse dubitationem. Et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri. Itemque de servis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? Utrum dispensatores, insularii, vilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut venderet? Et sibi videri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.

50.16.204

Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum

“Pueri” appellatio tres significationes habet: unam, cum omnes servos pueros appellaremus: alteram, cum puerum contrario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus.

50.16.205

Paulus libro quarto epitomarum Alfeni digestorum

Qui fundum vendidit, “pomum ” recepit: nuces et ficos et uvas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non vini causa haberemus, quas Graeci trwcimous appellarent, recepta videri.

50.16.206

Iulianus libro sexto ex Minicio

“Vinaria” vasa proprie vasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu vinum haberent, cum sine vino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, veluti si frumentum in his addatur. Eandem causam amphorarum esse, ut, cum vinum habeant, tum in vasis vinariis, cum inanes sint, tum extra numerum vinariorum sint, quia aliud in his addi possit.

50.16.207

Africanus libro tertio quaestionum

“Mercis” appellatione homines non contineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed venaliciarios appellari ait, et recte.

50.16.208

Africanus libro quarto quaestionum

“Bonorum” appellatio, sicut hereditatis, universitatem quandam ac ius successionis et non singulas res demonstrat.

50.16.209

Florentinus libro decimo institutionum

“Coram titio” aliquid facere iussus non videtur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut dormiat, non videtur coram eo fecisse. Scire autem, non etiam velle is debet: nam et invito eo recte fit quod iussum est.

50.16.210

Marcianus libro septimo institutionum

Is, qui natus est ex mancipiis urbanis et missus est in villam nutriendus, in urbanis servis constituetur.

50.16.211

Florentinus libro octavo institutionum

“Fundi” appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. Sed in usu urbana aedificia “aedes”, rustica “villae” dicuntur. Locus vero sine aedificio in urbe “area”, rure autem “ager” appellatur. Idemque ager cum aedificio “fundus” dicitur.

50.16.212

Ulpianus libro primo de adulteriis

“Praevaricatores” eos appellamus, qui causam adversariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a varicando enim praevaricatores dicti sunt.

50.16.213

Ulpianus libro primo regularum

pr. “Cedere diem” significat incipere deberi pecuniam: “venire diem” significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et venit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum venit: ubi sub condicione, neque cessit neque venit dies pendente adhuc condicione.

1. “Aes alienum” est, quod nos aliis debemus: “aes suum” est, quod alii nobis debent.

2. “Lata culpa” est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt.

50.16.214

Marcianus libro primo publicorum iudiciorum

“Munus” proprie est, quod necessarie obimus lege more imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. “Dona” autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non praestentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. Sed in summa in hoc ventum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur.

50.16.215

Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam

“Potestatis” verbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona servi dominium. At cum agimus de noxae deditione cum eo qui servum non defendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. In lege Atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt.

50.16.216

Ulpianus libro primo ad legem Aelia Sentia

Verum est eum, qui in carcere clusus est, non videri neque “vinctum” neque “in vinculis” esse, nisi corpori eius vincula sint adhibita.

50.16.217

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

pr. Inter illam condicionem “cum fari potuerit” et “postquam fari potuerit” multum interest: nam posteriorem scripturam uberiorem esse constat, “cum fari potuerit” artiorem et id tantummodo tempus significari, quo primum fari possit.

1. Item ita data condicione “illud facito in diebus”, si nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet.

50.16.218

Papinianus libro 27 quaestionum

Verbum “facere” omnem omnino faciendi causam complectitur dandi, solvendi, numerandi, iudicandi, ambulandi.

50.16.219

Papinianus libro secundo responsorum

In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit. Cum igitur ea lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit.

50.16.220

Callistratus libro secundo quaestionum

pr. “Liberorum” appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit. Totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (veluti filii, nepotes, pronepotis ceterorumve qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum voluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. At ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.

1. Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum vilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi voluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.

2. Divus quoque Marcus rescripsit non videri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.

3. Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. Etenim idcirco filios filiasve concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumve diuturnitatis nobis memoriam in aevum relinquamus.

50.16.221

Paulus libro decimo responsorum

Paulus respondit falsum tutorem eum vere dici, qui tutor non est, sive habenti tutor datus est sive non: sicut falsum testamentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est.

50.16.222

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

“Pecuniae” nomine non solum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura continentur.

50.16.223

Paulus libro secundo sententiarum

pr. Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt.

1. “Amicos” appellare debemus non levi notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.

50.16.224

Venonius libro septimo stipulationum

“Vinculorum” appellatione vel privata vel publica vincula significant, “custodiae” vero tantum publicam custodiam.

50.16.225

Tryphoninus libro primo disputationum

“Fugitivus” est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactaverit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. Nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem invito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. Et ideo fugitivum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.

50.16.226

Paulus libro primo manualium

Magna neglegentia culpa est: magna culpa dolus est.

50.16.227

Paulus libro secundo manualium

pr. Ex illa parte edicti “tum quem ei heredem esse oportet” heredis heredibus bonorum possessio non defertur.

1. Item in substitutione his verbis “quisquis mihi heres erit” proximus heres tantum significatur: immo non tantum proximus heres, sed etiam scriptus.

50.16.228

Paulus libro singulari de cognitionibus

“Municipes” intellegendi sunt et qui in eodem municipio nati sunt.

50.16.229

Paulus libro singulari de tacitis fideicommissis

“Transacta finitave” intellegere debemus non solum quibus controversia fuit, sed etiam quae sine controversia sint possessa:

50.16.230

Paulus libro singulari ad senatus consultum Orfitianum

Ut sunt iudicio terminata, transactione composita, longioris temporis silentio finita.

50.16.231

Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum

Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc verum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis autem non prodest nisi natus.

50.16.232

Gaius libro primo de verborum obligationibus

Haec enuntiatio “quae sunt pluris aureorum triginta” simul et quantitatis et aestimationis significativa est.

50.16.233

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

pr. “Si calvitur”: et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus: inde et cavillatio dicta est.

1. Post kalendas ianuarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur.

2. “Telum” volgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Graeca voce figuratum apo tou tylou [id est: ab eo quod est procul]. Et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi belos appellant: apo tou ballesvai [id est: a iaciendo]. Admonet nos xenophon, nam ita scribit: kai ta bely homose efereto, logxai toceumata sfendonai, pleistoi de kai livoi [id est: et tela simul coniciebantur, iacula sagittae glandes, etiam plurimi lapides]. Et id, quod ab arcu mittitur, apud Graecos quidem proprio nomine toceuma vocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.

50.16.234

Gaius libro secundo ad legem duodecim tabularum

pr. Quos nos hostes appellamus, eos veteres “perduelles” appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

1. “Locuples” est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor restituendam esse petit.

2. Verbum “vivere” quidam putant ad cibum pertinere: sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri, sine his enim vivere neminem posse.

50.16.235

Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum

pr. “Ferri” proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat: “portari” ea, quae quis iumento secum ducit: “agi” ea, quae animalia sunt.

1. “Fabros tignarios” dicimus non eos dumtaxat, qui tigna dolarent, sed omnes qui aedificarent.

50.16.236

Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

pr. Qui “venenum” dicit, adicere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta venena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. Cum id quod nos venenum appellamus, Graeci farmakon dicunt, apud illos quoque tam medicamenta quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. Admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait: farmaka, polla men esvla memigmena, polla de lugra[id est: venena multa quidem egregia, multa item noxia].

1. “Glandis” appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species akrodrua appellantur.

50.16.237

Gaius libro quinto ad legem duodecim tabularum

Duobus negativis verbis quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam servius animadvertit.

50.16.238

Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum

pr. “Plebs” est ceteri cives sine senatoribus.

1. “Detestatum” est testatione denuntiatum.

2. “Pignus” appellatum a pugno, quia res, quae pignori dantur, manu traduntur. Unde etiam videri potest verum esse, quod quidam putant, pignus proprie rei mobilis constitui.

3. “Noxiae” appellatione omne delictum continetur.

50.16.239

Pomponius libro singulari enchiridii

pr. “Pupillus” est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.

1. “Servorum” appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.

2. “Incola” est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci paroikon appellant. Nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.

3. “Munus publicum” est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium pervenit.

4. “Advena” est, quem Graeci apoikon appellant.

5. “Decuriones” quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.

6. “Urbs” ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. Et varus ait urbum appellari curvaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.

7. “Oppidum” ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta.

8. “Territorium” est universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summovendi ius habent.

9. Verbum “suum” ambiguum est, utrum de toto an de parte significat. Et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi communem esse.

50.16.240

Paulus ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum

Cum quaerebatur, an verbum “soluto matrimonio dotem reddi” non tantum divortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes sentirent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra videbatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiavit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum.

50.16.241

Quintus Mucius Scaevola libro singulari “dpwn”

In “rutis caesis” ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectoriove non continentur.

50.16.242

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr. Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est.

1. Inter “proiectum” et “immissum” hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quae immitteretur.

2. Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse.

3. “Viduam” non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae virum non habuisset, appellari ait Labeo: quia vidua sic dicta est quasi vecors, vesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter viduam dictam esse sine duitate.

4. Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.

50.16.243

Scaevola libro 18 digestorum

Scaevola respondit: semper acceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testamento vel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peteretur, contra defuncti voluntatem doceret peti.

50.16.244

Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomarum

Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. Paulus: utrumque eorum falsum est. Namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena provocatio non est: simul atque enim victus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. At multae provocatio est, nec ante debetur, quam aut non est provocatum aut provocator victus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. Ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat.

50.16.245

Pomponius libro decimo epistularum

pr. Statuae adfixae basibus structilibus aut tabulae religatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. Idem Labeo ait.

1. Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est.

50.16.246

Pomponius libro 16 epistularum

pr. Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. Nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest videri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis apte appellari potest.

1. Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est interpretatio.

 

50.17.0. De diversis regulis iuris antiqui.

 

50.17.1

Paulus libro 16 ad Plautium

Regula est, quae rem quae est breviter enarrat. Non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. Per regulam igitur brevis rerum narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est, quae simul cum in aliquo vitiata est, perdit officium suum.

50.17.2

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Feminae ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postulare nec pro alio intervenire nec procuratores existere.

1. Item impubes omnibus officiis civilibus debet abstinere.

50.17.3

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Eius est nolle, qui potest velle.

50.17.4

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini.

50.17.5

Paulus libro secundo ad Sabinum

In negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamvis actum rei non intellegerent: nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest.

50.17.6

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Non vult heres esse, qui ad alium transferre voluit hereditatem.

50.17.7

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Ius nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est “testatus” et “intestatus”.

50.17.8

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Iura sanguinis nullo iure civili dirimi possunt.

50.17.9

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

Semper in obscuris quod minimum est sequimur.

50.17.10

Paulus libro tertio ad Sabinum

Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda.

50.17.11

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Id quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest.

50.17.12

Paulus libro tertio ad Sabinum

In testamentis plenius voluntates testantium interpretamur.

50.17.13

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Non videtur cepisse, qui per exceptionem a petitione removetur.

50.17.14

Pomponius libro quinto ad Sabinum

In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur.

50.17.15

Paulus libro quarto ad Sabinum

Is, qui actionem habet ad rem reciperandam, ipsam rem habere videtur.

50.17.16