Digesta vel Pandectae – Liber L
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Ulpianus libro 21 ad Sabinum
Imaginaria venditio non est pretio accedente.
50.17.17
Ulpianus libro 23 ad Sabinum
Cum tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adicitur.
50.17.18
Pomponius libro sexto ad Sabinum
Quae legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. Nam et sub condicione stipulantes omnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat.
50.17.19
Ulpianus libro 24 ad Sabinum
pr. Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit.
1. Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non refragatur.
50.17.20
Pomponius libro septimo ad Sabinum
Quotiens dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum erit.
50.17.21
Ulpianus libro 27 ad Sabinum
Non debet, cui plus licet, quod minus est non licere.
50.17.22
Ulpianus libro 28 ad Sabinum
pr. In personam servilem nulla cadit obligatio.
1. Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in arbitrium domini vel procuratoris eius condicio, pro boni viri arbitrio hoc habendum esse.
50.17.23
Ulpianus libro 29 ad Sabinum
Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. Dolum tantum: depositum et precarium. Dolum et culpam mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. Societas et rerum communio et dolum et culpam recipit. Sed haec ita, nisi si quid nominatim convenit (vel plus vel minus) in singulis contractibus: nam hoc servabitur, quod initio convenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. Animalium vero casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae servorum qui custodiri non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur.
50.17.24
Paulus libro quinto ad Sabinum
Quatenus cuius intersit, in facto, non in iure consistit.
50.17.25
Pomponius libro 11 ad Sabinum
Plus cautionis in re est quam in persona.
50.17.26
Ulpianus libro 30 ad Sabinum
Qui potest invitis alienare, multo magis et ignorantibus et absentibus potest.
50.17.27
Pomponius libro 16 ad Sabinum
Nec ex praetorio nec ex sollemni iure privatorum conventione quicquam immutandum est, quamvis obligationum causae pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conventi exceptionem: quia actionum modus vel lege vel per praetorem introductus privatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos convenit.
50.17.28
Ulpianus libro 36 ad Sabinum
Divus pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod facere possunt condemnandos.
50.17.29
Paulus libro octavo ad Sabinum
Quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere.
50.17.30
Ulpianus libro 36 ad Sabinum
Nuptias non concubitus, sed consensus facit.
50.17.31
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
Verum est neque pacta neque stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit.
50.17.32
Ulpianus libro 43 ad Sabinum
Quod attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.
50.17.33
Pomponius libro 22 ad Sabinum
In eo, quod vel is qui petit vel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris.
50.17.34
Ulpianus libro 45 ad Sabinum
Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. Quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? Ad id, quod minimum est, redigenda summa est.
50.17.35
Ulpianus libro 48 ad Sabinum
Nihil tam naturale est quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum est. Ideo verborum obligatio verbis tollitur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur.
50.17.36
Pomponius libro 27 ad Sabinum
Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.
50.17.37
Ulpianus libro 51 ad Sabinum
Nemo, qui condemnare potest, absolvere non potest.
50.17.38
Pomponius libro 29 ad Sabinum
Sicuti poena ex delicto defuncti heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum pervenisset.
50.17.39
Pomponius libro 32 ad Sabinum
In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat.
50.17.40
Pomponius libro 34 ad Sabinum
Furiosi vel eius, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est.
50.17.41
Ulpianus libro 26 ad edictum
pr. Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
1. In re obscura melius est favere repetitioni quam adventicio lucro.
50.17.42
Gaius libro nono ad edictum provinciale
Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. Fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. Haec ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando velit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.
50.17.43
Ulpianus libro 28 ad edictum
pr. Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit.
1. Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet.
50.17.44
Ulpianus libro 29 ad edictum
Totiens in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo.
50.17.45
Ulpianus libro 30 ad edictum
pr. Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest.
1. Privatorum conventio iuri publico non derogat.
50.17.46
Gaius libro decimo ad edictum provinciale
Quod a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur.
50.17.47
Ulpianus libro 30 ad edictum
pr. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit.
1. Socii mei socius meus socius non est.
50.17.48
Paulus libro 35 ad edictum
Quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse. Ideoque brevi reversa uxor nec divortisse videtur.
50.17.49
Ulpianus libro 35 ad edictum
Alterius circumventio alii non praebet actionem.
50.17.50
Paulus libro 39 ad edictum
Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.
50.17.51
Gaius libro 15 ad edictum provinciale
Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere.
50.17.52
Ulpianus libro 44 ad edictum
Non defendere videtur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non vult suscipere actionem.
50.17.53
Paulus libro 42 ad edictum
Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est.
50.17.54
Ulpianus libro 46 ad edictum
Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.
50.17.55
Gaius libro secundo de testamentis ad edictum urbicum
Nullus videtur dolo facere, qui suo iure utitur.
50.17.56
Gaius libro tertio de legatis ad edictum urbicum
Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt.
50.17.57
Gaius libro 18 ad edictum provinciale
Bona fides non patitur, ut bis idem exigatur.
50.17.58
Ulpianus libro secundo disputationum
Ex poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari.
50.17.59
Ulpianus libro tertio disputationum
Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat.
50.17.60
Ulpianus libro decimo disputationum
Semper qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. Sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.
50.17.61
Ulpianus libro tertio opinionum
Domum suam reficere unicuique licet, dum non officiat invito alteri, in quo ius non habet.
50.17.62
Iulianus libro sexto digestorum
Hereditas nihil aliud est, quam successio in universum ius quod defunctus habuerit.
50.17.63
Iulianus libro 17 digestorum
Qui sine dolo malo ad iudicium provocat, non videtur moram facere.
50.17.64
Iulianus libro 29 digestorum
Ea, quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
50.17.65
Iulianus libro 54 digestorum
Ea est natura cavillationis, quam Graeci swrityn appellant, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.
50.17.66
Iulianus libro 60 digestorum
Marcellus. Desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem.
50.17.67
Iulianus libro 87 digestorum
Quotiens idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est.
50.17.68
Paulus libro singulari de dotis repetitione
In omnibus causis id observatur, ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi vero genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio eius devenerit, non deficiat ratio auxilii.
50.17.69
Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
Invito beneficium non datur.
50.17.70
Ulpianus libro primo de officio proconsulis
Nemo potest gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre.
50.17.71
Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
Omnia, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt.
50.17.72
Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis
Fructus rei est vel pignori dare licere.
50.17.73
Quintus Mucius Scaevola libro singulari “dpwn”
pr. Quo tutela redit, eo et hereditas pervenit, nisi cum feminae heredes intercedunt.
1. Nemo potest tutorem dare cuiquam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusve esset, si vixisset.
2. Vi factum id videtur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, cum controversiam haberet habiturumve se putaret, fecit.
3. Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, ac si scripta non essententiarum.
4. Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cavere potest.
50.17.74
Papinianus libro primo quaestionum
Non debet alteri per alterum iniqua condicio inferri.
50.17.75
Papinianus libro tertio quaestionum
Nemo potest mutare consilium suum in alterius iniuriam.
50.17.76
Papinianus libro 24 quaestionum
In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera et certa scientia perfici possunt.
50.17.77
Papinianus libro 28 quaestionum
Mi, qui non recipiunt diem vel condicionem, veluti emancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur per temporis vel condicionis adiectionem. Nonnumquam tamen actus supra scripti tacite recipiunt, quae aperte comprehensa vitium adferunt. Nam si acceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio intellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si verbis nominatim acceptilationis comprehendatur, nullius momenti faciet actum.
50.17.78
Papinianus libro 31 quaestionum
Generaliter cum de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per adversarium habere non potuerit, considerandum est.
50.17.79
Papinianus libro 32 quaestionum
Fraudis interpretatio semper in iure civili non ex eventu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur.
50.17.80
Papinianus libro 33 quaestionum
In toto iure generi per speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est.
50.17.81
Papinianus libro tertio responsorum
Quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
50.17.82
Papinianus libro nono responsorum
Donari videtur, quod nullo iure cogente conceditur.
50.17.83
Papinianus libro secundo definitionum
Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit.
50.17.84
Paulus libro tertio quaestionum
pr. Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non invenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina obligatione.
1. Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus.
50.17.85
Paulus libro sexto quaestionum
pr. In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
1. Non est novum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt.
2. Quotiens aequitatem desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res temperanda est.
50.17.86
Paulus libro septimo quaestionum
Non solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior:
50.17.87
Paulus libro 13 quaestionum
Nemo enim in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. Denique post litem contestatam heredi quoque prospiceretur et heres tenetur ex omnibus causis.
50.17.88
Scaevola libro quinto quaestionum
Nulla intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
50.17.89
Paulus libro decimo quaestionum
Quamdiu possit valere testamentum, tamdiu legitimus non admittitur.
50.17.90
Paulus libro 15 quaestionum
In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.
50.17.91
Paulus libro 17 quaestionum
Quotiens duplici iure defertur alicui successio, repudiato novo iure quod ante defertur, supererit vetus.
50.17.92
Scaevola libro quinto responsorum
Si librarius in transscribendis stipulationis verbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor teneretur.
50.17.93
Maecianus libro primo fideicommissorum
Filius familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris videtur.
50.17.94
Ulpianus libro secundo fideicommissorum
Non solent quae abundant vitiare scripturas.
50.17.95
Ulpianus libro sexto fideicommissorum
Nemo dubitat solvendo videri eum qui defenditur.
50.17.96
Maecianus libro 12 fideicommissorum
In ambiguis orationibus maxime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset.
50.17.97
Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
Ea sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perveniunt.
50.17.98
Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
Quotiens utriusque causa lucri ratio vertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit.
50.17.99
Venonius libro 12 stipulationum
Non potest improbus videri, qui ignorat quantum solvere debeat.
50.17.100
Gaius libro primo regularum
Omnia, quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt.
50.17.101
Paulus libro singulari de cognitionibus
Ubi lex duorum mensum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die venerit, audiendus est: ita enim et imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit.
50.17.102
Ulpianus libro primo ad edictum
pr. Qui vetante praetore fecit, hic adversus edictum fecisse proprie dicitur.
1. Eius est actionem denegare, qui possit et dare.
50.17.103
Paulus libro primo ad edictum
Nemo de domo sua extrahi debet.
50.17.104
Ulpianus libro secundo ad edictum
Si in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. Ubi autem aequiperant, famosa iudicia, etsi summam inparem habent, pro paribus accipienda sunt.
50.17.105
Paulus libro primo ad edictum
Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor desideratur.
50.17.106
Paulus libro secundo ad edictum
Libertas inaestimabilis res est.
50.17.107
Gaius libro primo ad edictum provinciale
Cum servo nulla actio est.
50.17.108
Paulus libro quarto ad edictum
Fere in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur.
50.17.109
Paulus libro quinto ad edictum
Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest.
50.17.110
Paulus libro sexto ad edictum
pr. In eo, quod plus sit, semper inest et minus.
1. Nemo alienae rei expromissor idoneus videtur, nisi si cum satisdatione.
2. Pupillus pati posse non intellegitur.
3. Ubi verba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum.
4. Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur.
50.17.111
Gaius libro secundo ad edictum provinciale
pr. Pupillum, qui proximus pubertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae.
1. In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio, veluti furti, damni iniuriae, vi bonorum raptorum, iniuriarum.
50.17.112
Paulus libro octavo ad edictum
Nihil interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur.
50.17.113
Gaius libro tertio ad edictum provinciale
In toto et pars continetur.
50.17.114
Paulus libro nono ad edictum
In obscuris inspici solere, quod verisimilius est aut quod plerumque fieri solet.
50.17.115
Paulus libro decimo ad edictum
pr. Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse.
1. Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoveri.
50.17.116
Ulpianus libro 11 ad edictum
pr. Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam vis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est.
1. Non capitur, qui ius publicum sequitur.
2. Non videntur qui errant consentire.
50.17.117
Paulus libro 11 ad edictum
Praetor bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet.
50.17.118
Ulpianus libro 11 ad edictum
Qui in servitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere non videtur.
50.17.119
Ulpianus libro 13 ad edictum
Non alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.
50.17.120
Paulus libro 12 ad edictum
Nemo plus commodi heredi suo relinquit, quam ipse habuit.
50.17.121
Paulus libro 13 ad edictum
Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere iussus est.
50.17.122
Gaius libro quinto ad edictum provinciale
Libertas omnibus rebus favorabilior est.
50.17.123
Ulpianus libro 14 ad edictum
pr. Nemo alieno nomine lege agere potest.
1. Temporaria permutatio ius provinciae non innovat.
50.17.124
Paulus libro 16 ad edictum
pr. Ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest videri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere potest.
1. Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum scribit.
50.17.125
Gaius libro quinto ad edictum provinciale
Favorabiliores rei potius quam actores habentur.
50.17.126
Ulpianus libro 15 ad edictum
pr. Nemo praedo est, qui pretium numeravit.
1. Locupletior non est factus, qui libertum adquisierit.
2. Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis.
50.17.127
Paulus libro 20 ad edictum
Cum praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum pervenit, sufficit, si vel momento ad eum pervenit ex dolo defuncti.
50.17.128
Paulus libro 19 ad edictum
pr. In pari causa possessor potior haberi debet.
1. Hi, qui in universum ius succedunt, heredis loco habentur.
50.17.129
Paulus libro 21 ad edictum
pr. Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit.
1. Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent.
50.17.130
Ulpianus libro 18 ad edictum
Numquam actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit.
50.17.131
Paulus libro 22 ad edictum
Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione dolus est.
50.17.132
Gaius libro septimo ad edictum provinciale
Imperitia culpae adnumeratur.
50.17.133
Gaius libro octavo ad edictum provinciale
Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest.
50.17.134
Ulpianus libro 21 ad edictum
pr. Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur.
1. Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest.
50.17.135
Ulpianus libro 23 ad edictum
Ea, quae dari impossibilia sunt vel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur.
50.17.136
Paulus libro 18 ad edictum
Bona fides tantundem possidenti praestat, quantum veritas, quotiens lex impedimento non est.
50.17.137
Ulpianus libro 25 ad edictum
Qui auctore iudice comparavit, bonae fidei possessor est.
50.17.138
Paulus libro 27 ad edictum
pr. Omnis hereditas, quamvis postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur.
1. Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio.
50.17.139
Gaius libro ad edictum praetoris urbani
pr. Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio salvae permanent.
1. Non videtur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest.
50.17.140
Ulpianus libro 56 ad edictum
Absentia eius, qui rei publicae causa abest, neque ei neque alii damnosa esse debet.
50.17.141
Paulus libro 54 ad edictum
pr. Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia.
1. Uni duo pro solido heredes esse non possunt.
50.17.142
Paulus libro 56 ad edictum
Qui tacet, non utique fatetur: sed tamen verum est eum non negare.
50.17.143
Ulpianus libro 62 ad edictum
Quod ipsis qui contraxerunt obstat, et successoribus eorum obstabit.
50.17.144
Paulus libro 62 ad edictum
pr. Non omne quod licet honestum est.
1. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.
50.17.145
Ulpianus libro 66 ad edictum
Nemo videtur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.
50.17.146