Digesta vel Pandectae – Liber L

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Paulus libro 21 ad edictum

pr. “Alienationis” verbum etiam usucapionem continet: vix est enim, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi. Eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit servitutes. Qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: veluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.

1. Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis vel disiuncta vel coniuncta accipitur.

50.16.29

Paulus libro 66 ad edictum

Coniunctionem enim nonnumquam pro disiunctione accipi Labeo ait: ut in illa stipulatione “mihi heredique meo te heredemque tuum”.

50.16.30

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

pr. “Silva caedua” est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Servius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur.

1. “Stipula illecta” est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum vacaverint colligunt.

2. “Novalis” est terra praecisa, quae anno cessavit, quam Graeci neasin vocant.

3. “Integra” autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit.

4. “Glans caduca” est, quae ex arbore cecidit.

5. “Pascua silva” est, quae pastui pecudum destinata est.

50.16.31

Ulpianus libro 18 ad edictum

“Pratum” est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum capiendum.

50.16.32

Paulus libro 24 ad edictum

“Minus solutum” intellegitur etiam si nihil esset solutum.

50.16.33

Ulpianus libro 21 ad edictum

“Palam” est coram pluribus.

50.16.34

Paulus libro 24 ad edictum

“Actionis” verbo etiam persecutio continetur.

50.16.35

Paulus libro 17 ad edictum

“Restituere” autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum.

50.16.36

Ulpianus libro 23 ad edictum

“Litis” nomen omnem actionem significat, sive in rem sive in personam sit.

50.16.37

Paulus libro 26 ad edictum

Verbum “oportere” non ad facultatem iudicis pertinet, qui potest vel pluris vel minoris condemnare, sed ad veritatem refertur.

50.16.38

Ulpianus libro 25 ad edictum

“Ostentum” Labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. Duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum videtur, quae Graeci fantasmata vocant.

50.16.39

Paulus libro 53 ad edictum

pr. “Subsignatum” dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam veteres subsignationis verbo pro adscriptione uti solebant.

1. “Bona” intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt.

2. “Detestari” est absenti denuntiare.

3. “Incertus possessor” est, quem ignoramus.

50.16.40

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. “Detestatio” est denuntiatio facta cum testatione.

1. “Servi” appellatio etiam ad ancillam refertur.

2. “Familiae” appellatione liberi quoque continentur.

3. Unicus servus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt.

50.16.41

Gaius libro 21 ad edictum provinciale

“Armorum” appellatio non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides.

50.16.42

Ulpianus libro 57 ad edictum

“Probrum” et obprobrium idem est. Probra quaedam natura turpia sunt, quaedam civiliter et quasi more civitatis. Ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimvero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more civitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.

50.16.43

Ulpianus libro 58 ad edictum

Verbo “victus” continentur, quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad vivendum homini necessaria sunt. Vestem quoque victus habere vicem Labeo ait:

50.16.44

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Et cetera, quibus tuendi curandive corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur.

50.16.45

Ulpianus libro 58 ad edictum

In “stratu” omne vestimentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula vestis sit omne pallium, peristrwma. In victu ergo vestem accipiemus non stragulam, in stratu omnem stragulam vestem.

50.16.46

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. “Pronuntiatum” et “statutum” idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius habent cognoscendi.

1. “Matrem familias” accipere debemus eam, quae non inhoneste vixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. Proinde nihil intererit, nupta sit an vidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores.

50.16.47

Paulus libro 56 ad edictum

“Liberationis” verbum eandem vim habet quam solutionis.

50.16.48

Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo qui neque sequantur neque ducantur

“Solutum” non intellegimus eum, qui, licet vinculis levatus sit, manibus tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine vinculis servatur.

50.16.49

Ulpianus libro 59 ad edictum

“Bonorum” appellatio aut naturalis aut civilis est. Naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse. In bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur vel superficiaria sint. Aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse videntur.

50.16.50

Ulpianus libro 61 ad edictum

“Nurus” appellatio etiam ad pronurum et ultra porrigenda est.

50.16.51

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Appellatione “parentis” non tantum pater, sed etiam avus et proavus et deinceps omnes superiores continentur: sed et mater et avia et proavia.

50.16.52

Ulpianus libro 61 ad edictum

“Patroni” appellatione et patrona continetur.

50.16.53

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis. Nam cum dicitur apud veteres “adgnatorum gentiliumque”, pro separatione accipitur. At cum dicitur “super pecuniae tutelaeve suae”, tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus “quod dedi aut donavi”, utraque continemus. cum vero dicimus “quod eum dare facere oportet”, quodvis eorum sufficit probare. Cum vero dicit praetor, “si donum munus operas redemerit”, si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:

1. Si quaedam imposita sunt, cetera non desiderabuntur.

2. Item dubitatum, illa verba “ope consilio” quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniugentium aut separantium. Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.

50.16.54

Ulpianus libro 62 ad edictum

“Condicionales creditores” dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, vel qui spem habent, ut competat.

50.16.55

Paulus libro 16 brevis edicti

Creditor autem is est, qui exceptione perpetua summoveri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est condicionale creditori.

50.16.56

Ulpianus libro 62 ad edictum

pr. “Cognoscere instrumenta” est relegere et recognoscere: “dispungere” est conferre accepta et data.

1. “Liberorum” appellatione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, sive virilis sive feminini sexus sunt exve feminini sexus descendentes.

50.16.57

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi “magistri” appellantur. Quin etiam ipsi magistratus per derivationem a magistris cognominantur. Unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appellari a monendo vel monstrando.

1. “Persequi” videtur et qui satis accepit.

50.16.58

Gaius libro 24 ad edictum provinciale

pr. Licet inter “gesta” et “facta” videtur quaedam esse suptilis differentia, attamen kataxrystikws nihil inter factum et gestum interest.

1. Paternos libertos recte videmur dicere nostros libertos: liberorum libertos non recte nostros libertos dicimus.

50.16.59

Ulpianus libro 68 ad edictum

“Portus” appellatus est conclusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est conclusa atque munita. Inde “angiportum” dictum est.

50.16.60

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. “Locus” est non fundus, sed portio aliqua fundi: “fundus” autem integrum aliquid est. Et plerumque sine villa “locum” accipimus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. Non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc constituerimus. Nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur.

1. Loci appellationem non solum ad rustica, verum ad urbana quoque praedia pertinere Labeo scribit.

2. Sed fundus quidem suos habet fines, locus vero latere potest, quatenus determinetur et definiatur.

50.16.61

Paulus libro 65 ad edictum

“Satisdationis” appellatione interdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur.

50.16.62

Gaius libro 26 ad edictum provinciale

“Tigni” appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur.

50.16.63

Ulpianus libro 71 ad edictum

“Penes te” amplius est quam “apud te”: nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur.

50.16.64

Paulus libro 67 ad edictum

“Intestatus” est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est.

50.16.65

Ulpianus libro 72 ad edictum

“Heredis” appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur; nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.

50.16.66

Ulpianus libro 74 ad edictum

“Mercis” appellatio ad res mobiles tantum pertinet.

50.16.67

Ulpianus libro 76 ad edictum

pr. “Alienatum” non proprie dicitur, quod adhuc in dominio venditoris manet: “venditum” tamen recte dicetur.

1. “Donationis” verbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse videtur, sive mortis causa sive non mortis causa fuerit.

50.16.68

Ulpianus libro 77 ad edictum

Illa verba “arbitratu Lucii Titii fieri” ius significant et in servum non cadunt.

50.16.69

Ulpianus libro 78 ad edictum

Haec verba “cui rei dolus malus aberit afuerit” generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita.

50.16.70

Paulus libro 73 ad edictum

Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. Nam paucis speciebus “heredis” appellatio proximum continet, veluti in substitutione impuberis “quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto”, ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. Item in lege Aelia Sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. Idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. Verba haec “is ad quem ea res pertinet” sic intelleguntur, ut qui in universum dominium vel iure civili vel iure praetorio succedit, contineatur.

50.16.71

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Aliud est “capere”, aliud “accipere”. Capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. Ideoque non videtur quis capere, quod erit restituturus: sicut pervenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum.

1. Haec verba “his rebus recte praestari” hoc significant, ne quid periculum vel damnum ex ea re stipulator sentiret.

50.16.72

Paulus libro 76 ad edictum

Appellatione “rei” pars etiam continetur.

50.16.73

Ulpianus libro 80 ad edictum

Haec verba in stipulatione posita “eam rem recte restitui” fructus continent: “recte” enim verbum pro viri boni arbitrio est.

50.16.74

Paulus libro secundo ad edictum aedilis curulis

Signatorius anulus “ornamenti” appellatione non continetur.

50.16.75

Paulus libro 50 ad edictum

“Restituere” is videtur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controversia ei facta non esset.

50.16.76

Paulus libro 51 ad edictum

“Dedisse” intellegendus est etiam is, qui permutavit vel compensavit.

50.16.77

Paulus libro 49 ad edictum

“Frugem” pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, verum et ex vino, silvis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, Iulianus scribit. “Fruges” omnes esse, quibus homo vescatur, falsum esse: non enim carnem aut aves ferasve aut poma fruges dici. “Frumentum” autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. Quae servius apud alfenum in frumento contineri putat.

50.16.78

Paulus libro tertio ad Plautium

Interdum proprietatem quoque verbum “possessionis” significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est.

50.16.79

Paulus libro sexto ad Plautium

pr. “Impensae necessariae” sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.

1. “Utiles impensas” esse fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. Quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. In his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.

2. “Voluptariae” sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sint viridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae.

50.16.80

Paulus libro nono ad Plautium

In generali repetitione legatorum etiam datae libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum.

50.16.81

Paulus libro decimo ad Plautium

Cum praetor dicat “ut opus factum restituatur”, etiam damnum datum actor consequi debet: nam verbo “restitutionis” omnis utilitas actoris continetur.

50.16.82

Paulus libro 14 ad Plautium

Verbum “amplius” ad eum quoque pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario “minus” solutum videtur etiam, si nihil esset exactum.

50.16.83

Iavolenus libro quinto ex Plautio

Proprie “bona” dici non possunt, quae plus incommodi quam commodi habent.

50.16.84

Paulus libro secundo ad Vitellium

“Filii” appellatione omnes liberos intellegimus.

50.16.85

Marcellus libro primo digestorum

Neratius Priscus tres facere existimat “collegium”, et hoc magis sequendum est.

50.16.86

Celsus libro quinto digestorum

Quid aliud sunt “iura praediorum” quam praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo?

50.16.87

Marcellus libro 12 digestorum

Ut Alfenus ait, “urbs” est “Roma”, quae muro cingeretur, “Roma” est etiam, qua continentia aedificia essent: nam Romam non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus Romam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus.

50.16.88

Celsus libro 18 digestorum

Propemodum tantum quisque pecuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. Non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. Neque quisquam eum, qui pecuniam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parari potest.

50.16.89

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. “Boves” magis “armentorum” quam “iumentorum” generis appellantur.

1. Hoc sermone “dum nupta erit” primae nuptiae significantur.

2. Inter “edere” et “reddi rationes” multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum reddere debet: nam et argentarius edere rationem videtur, etiamsi quod reliquum sit apud eum, non solvat.

50.16.90

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

Qui “uti optimae maximaeque sunt” aedes tradit, non hoc dicit servitutem illis debere, sed illud solum ipsas aedes liberas esse, hoc est nulli servire.

50.16.91

Paulus libro secundo fideicommissorum

“Meorum” et “tuorum” appellatione actiones quoque contineri dicendum est.

50.16.92

Paulus libro septimo quaestionum

“Proximus” est, quem nemo antecedit: “supremus” est, quem nemo sequitur.

50.16.93

Celsus libro 19 digestorum

“Moventium”, item “mobilium” appellatione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa moverent, moventia vocasse. Quod verum est.

50.16.94

Celsus libro 20 digestorum

Verbum “reddendi” quamquam significatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.

50.16.95

Marcellus libro 14 digestorum

Potest “reliquorum” appellatio et universos significare.

50.16.96

Celsus libro 25 digestorum

pr. Litus est, quousque maximus fluctus a mari pervenit: idque Marcum Tullium aiunt, cum arbiter esset, primum constituisse.

1. Praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed vel alio aliud habente.

50.16.97

Celsus libro 32 digestorum

Cum stipulamur “quanta pecunia ex hereditate Titii ad te pervenerit”, res ipsas quae pervenerunt, non pretia earum spectare videmur.

50.16.98

Celsus libro 39 digestorum

pr. Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. Sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.

1. Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis observat extremoque diei mensis februarii adtribuit Quintus Mucius.

2. Mensis autem intercalaris constat ex diebus viginti octo.

50.16.99

Ulpianus libro primo de officio consulis

pr. “Notionem” accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.

1. “Continentes provincias” accipere debemus eas, quae Italiae iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et provinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto Italia dividitur.

2. “Instrumentorum” appellatione quae compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus.

3. Si in praesentiam personae, quae instruere possit, dilatio petatur (puta qui actum gessit, licet in servitute, vel qui actor fuit constitutus), putem videri instrumentorum causa peti dilationem.

50.16.100

Ulpianus libro secundo de officio consulis

“Speciosas personas” accipere debemus clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur.

50.16.101

Modestinus libro nono differentiarum

pr. Inter “stuprum” et “adulterium” hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in viduam committitur. Sed lex Iulia de adulteriis hoc verbo indifferenter utitur.

1. “Divortium” inter virum et uxorem fieri dicitur, ” repudium” vero sponsae remitti videtur. Quod et in uxoris personam non absurde cadit.

2. Verum est “morbum” esse temporalem corporis inbecillitatem, “vitium” vero perpetuum corporis impedimentum, veluti si talum excussit: nam et luscus utique vitiosus est.

3. Servis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat.

50.16.102

Modestinus libro septimo regularum

“Derogatur” legi aut “abrogatur”. Derogatur legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur.

50.16.103

Modestinus libro octavo regularum

Licet “capitalis” Latine loquentibus omnis causa existimationis videatur, tamen appellatio capitalis mortis vel amissionis civitatis intellegenda est.

50.16.104

Modestinus libro secundo excusationum

Hy twn teknwn prosygoria kai epi tous eggonous ekteinetai. [id est: Liberorum nomen ad nepotes quoque pervenit.]

50.16.105

Modestinus libro 11 responsorum

Modestinus respondit his verbis “libertis libertabusque meis” libertum libertae testatoris non contineri.

50.16.106

Modestinus libro singulari de praescriptionibus

“Dimissoriae litterae” dicuntur, quae volgo apostoli dicuntur. Dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus est dimittitur.

50.16.107

Modestinus libro tertio pandectarum

“Adsignare libertum” hoc est testificari, cuius ex liberis libertum eum esse voluit.

50.16.108

Modestinus libro quarto pandectarum

“Debitor” intellegitur is, a quo invito exigi pecunia potest.

50.16.109

Modestinus libro quinto pandectarum

“Bonae fidei emptor” esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse, aut putavit eum qui vendidit ius vendendi habere, puta procuratorem aut tutorem esse.

50.16.110

Modestinus libro sexto pandectarum

“Sequester” dicitur, apud quem plures eandem rem, de qua controversia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi sequenti eos qui contendunt committitur.

50.16.111

Iavolenus libro sexto ex Cassio

“Censere” est constituere et praecipere. Unde etiam dicere solemus “censeo hoc facias” et “semet aliquid censuisse”. Inde censoris nomen videtur esse tractum.

50.16.112

Iavolenus libro 11 ex Cassio

Litus publicum est eatenus, qua maxime fluctus exaestuat. Idemque iuris est in lacu, nisi is totus privatus est.

50.16.113

Iavolenus libro 14 ex Cassio

“Morbus sonticus ” est, qui cuique rei nocet.

50.16.114

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Solvendo esse nemo intellegitur, nisi qui solidum potest solvere.

50.16.115

Iavolenus libro quarto epistularum

Quaestio est, fundus a possessione vel agro vel praedio quid distet. “Fundus” est omne, quidquid solo tenetur. “Ager” est, si species fundi ad usum hominis comparatur. “Possessio” ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. “Praedium” utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.

50.16.116

Iavolenus libro septimo epistularum

“Quisquis mihi alius filii filiusve heres sit”: Labeo non videri filiam contineri, Proculus contra. Mihi Labeo videtur verborum figuram sequi, Proculus mentem testantis. Respondit: non dubito, quin Labeonis sententia vera non sit.

50.16.117

Iavolenus libro nono epistularum

Non potest videri “minus solvisse” is, in quem amplioris summae actio non competit.

50.16.118

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

“Hostes” hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus: ceteri “latrones” aut “praedones” sunt.

50.16.119

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

“Hereditatis” appellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio.

50.16.120

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

Verbis legis duodecim tabularum his “uti legassit suae rei, ita ius esto” latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. Sed id interpretatione coangustatum est vel legum vel auctoritate iura constituentium.

50.16.121

Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium

Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est nova obligatione.

50.16.122

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

Servius ait, si ita scriptum sit: “Filio filiisque meis hosce tutores do”, masculis dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc “filio” ad pluralem videtur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. Sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando voluerit. Quod magis rationabile esse videtur.

50.16.123

Pomponius libro 26 ad Quintum Mucium

Verbum “erit” interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. Quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: “quod in codicillis scriptum erit”, utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. Quod quidem ex voluntate scribentis interpretandum est. Quemadmodum autem hoc verbum “est” non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc verbum “erit” non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat. Nam cum dicimus “Lucius Titius solutus est ab obligatione”, et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc “Lucius Titius alligatus est”. Et idem fit, cum ita loquimur “Troia capta est”: non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.

50.16.124

Proculus libro secundo epistularum

Haec verba “ille aut ille” non solum disiunctiva, sed etiam subdisiunctivae orationis sunt. Disiunctivum est, veluti cum dicimus “aut dies aut nox est”, quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. Ita simili figuratione verbum potest esse subdisiunctivum. Subdisiunctivi autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, veluti cum dicimus “aut sedet aut ambulat”: nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, veluti is qui accumbit. Alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, veluti cum dicimus “omne animal aut facit aut patitur”: nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.

50.16.125

Proculus libro quinto epistularum

Nepos Proculo suo salutem. Ab eo, qui ita dotem promisit: “cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum”, putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? Quid si ita promisisset: “cum potuero, doti erunt?” quod si aliquam vim habeat posterior obligatio, “possit” verbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: “cum potuero, doti tibi erunt centum”, existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. Propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem “deducto aere alieno potero”. Potest etiam illa accipi significatio “cum salva dignitate mea potero”: quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est “cum commodum erit”, hoc est “cum sine incommodo meo potero”.

50.16.126

Proculus libro sexto epistularum

Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi “uti optimus maximusque esset” et adieci “ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur”, amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est “ut optimus maximusque sit” liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. Tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliud praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse.

50.16.127

Callistratus libro quarto de cognitionibus

“Vestis” appellatione tam virilis quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur.

50.16.128

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Spadonum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur.

50.16.129

Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Qui mortui nascuntur, neque nati neque procreati videntur, quia numquam liberi appellari potuerunt.

50.16.130

Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

Lege obvenire hereditatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim tabularum testamentariae hereditates confirmantur.

50.16.131

Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. Aliud “fraus” est, aliud “poena”: fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. Poena est noxae vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.

1. Inter “multam” autem et “poenam” multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animadversio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, verum capitis et existimationis irrogari solet. Et multa quidem ex arbitrio eius venit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. Item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides provinciarum posse multam dicere mandatis permissum est. Poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis sive delicti exsecutio competit.

50.16.132

Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. “Anniculus” amittitur, qui extremo anni die moritur. Et consuetudo loquendi id ita esse declarat: “ante diem decimum kalendarum”, “post diem decimum kalendarum”: neutro enim sermone undecim dies significantur.

1. Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est.

50.16.133

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Si quis sic dixerit “ut intra diem mortis eius aliquid fiat”, ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur.

50.16.134

Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

“Anniculus” non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum civiliter non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus.

50.16.135

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Quaeret aliquis si portentosum vel monstrosum vel debilem mulier ediderit vel qualem visu vel vagitu novum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? Et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.

50.16.136

Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

“Generi” appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri manifestum est.

50.16.137

Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

“Ter enixa” videtur etiam quae trigeminos pepererit.

50.16.138

Paulus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

“Hereditatis” appellatione bonorum quoque possessio continetur.

50.16.139

Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Aedificia “Romae” fieri etiam ea videntur, quae in continentibus romae aedificiis fiant.

1. “Perfecisse” aedificium is videtur, qui ita consummavit, ut iam in usu esse possit.

50.16.140

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

“Cepisse” quis intellegitur, quamvis alii adquisiit.

50.16.141

Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. Nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, ut puta eum qui ab hostibus remeabit.

50.16.142

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantum. Nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, veluti “Titius et Maevius ex parte dimidia heredes sunto”, vel ita “Titius Maeviusque heredes sunto”, vel “Titius cum Maevio ex parte dimidia heredes sunto”. Videamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas “et” “que” “cum”, interdum tamen coniunctos accipi oporteat, veluti “Lucius Titius, Publius Maevius ex parte dimidia heredes sunto”, vel ita “Publius Maevius, Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto”, ut Titius et Maevius veniant in partem dimidiam et re et verbis coniuncti videantur. “Lucius Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto”. Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. Sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, verisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.

50.16.143

Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Id “apud se” quis “habere” videtur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest.

50.16.144

Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Libro memorialium Massurius scribit “pellicem” apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat: quam nunc vero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam pallakyn Graeci vocant.

50.16.145

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

“Virilis” appellatione interdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est.

50.16.146

Clementius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

“Soceri” ” socrus” appellatione avum quoque et aviam uxoris vel mariti contineri respondetur.

50.16.147

Clementius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Qui in continentibus urbis nati sunt, “Romae” nati intelleguntur.

50.16.148

Gaius libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Non est sine liberis, cui vel unus filius unave filia est: haec enim enuntiatio “habet liberos” “non habet liberos” semper plurativo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli:

50.16.149

Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Nam quem sine liberis esse dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere.

50.16.150

Gaius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Si ita a te stipulatus fuero: “quanto minus a Titio consecutus fuero, tantum dare spondes ?”, non solet dubitari, quin, si nihil a Titio fuero consecutus, totum debeas quod Titius debuerit.

50.16.151

Clementius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

“Delata ” hereditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi.

50.16.152

Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

“Hominis” appellatione tam feminam quam masculum contineri non dubitatur.

50.16.153