Digesta vel Pandectae – Liber L

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Paulus libro primo ad edictum

pr. Ea, quae magis imperii sunt quam iurisdictionis, magistratus municipalis facere non potest.

1. Magistratibus municipalibus non permittitur in integrum restituere aut bona rei servandae causa iubere possideri aut dotis servandae causa vel legatorum servandorum causa.

50.1.27

Ulpianus libro secundo ad edictum

pr. Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. Et si patronum habeat duarum civitatium municipem, per manumissionem earundem civitatium erit municeps.

1. Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deversatur.

2. Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequaliter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum. Ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. Et verum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam. Puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto naviget vel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.

3. Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit.

50.1.28

Paulus libro primo ad edictum

Inter convenientes et de re maiori apud magistratus municipales agetur.

50.1.29

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos civis est: nec tantum municipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, verum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet.

50.1.30

Ulpianus libro 61 ad edictum

Qui ex vico ortus est, eam patriam intellegitur habere, cui rei publicae vicus ille respondet.

50.1.31

Marcellus libro primo digestorum

Nihil est impedimento, quo minus quis ubi velit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit.

50.1.32

Modestinus libro quarto differentiarum

Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium.

50.1.33

Modestinus libro singulari de manumissionibus

Roma communis nostra patria est.

50.1.34

Modestinus libro tertio regularum

Incola iam muneribus publicis destinatus nisi perfecto munere incolatui renuntiare non potest.

50.1.35

Modestinus libro primo excusationum

Eidenai xry hoti ho en agrw katamenwn inkolas ou nomizetai: ho gar ekeinys tys polews ecairetois my xrwmenos ohutws ou nomizetai einai inkolas. [id est: Scire oportet eum qui in agro degat incolam non existimari: nam qui eius urbis commodis non utitur, propterea incola esse non existimatur.]

50.1.36

Modestinus libro primo responsorum

pr. Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem civitatis, quod erat cum ipsa epistula missum. Is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. Quaero, qui viaticum petere ab ea potuisset? Et quid commisisse videtur is, qui non restituit litteras ei, cui restituere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius modestinus respondit Titium quidem viaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset.

1. Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. Succedentes gradus in locum Titii nomen et pignus probaverunt usque ad Maevium: ex venditione pignoris propter repromissionem a magistratu vendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. Quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum successores eius periculum nominis agnoverint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui vendidisse proponuntur, cum videlicet pluris vendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris vendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. Eum igitur, qui novissimus nomen probavit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmisisse non doceatur.

50.1.37

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. De iure omnium incolarum, quos quaeque civitates sibi vindicant, praesidum provinciarum cognitio est. Cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem provinciae agere debet, sub cuius cura est ea civitas, a qua vocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque divus Hadrianus rescripsit.

1. Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet.

2. Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque divi fratres rescripserunt.

50.1.38

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iuraverat se ordini non interfuturum et postea duumvir creatus esset.

1. Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.

2. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessaverint, ipsos vel heredes conveneri aut, si solvendo non sint, fideiussores eorum qui pro his caverunt.

3. Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem civitatis videri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.

4. Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipaverat, ne pro magistratu eius caveret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.

5. Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse.

6. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistratu funguntur, cavere debere, quam qui sponte officium adgnoverunt.

 

50.2.0. De decurionibus et filiis eorum.

 

50.2.1

Ulpianus libro secundo opinionum

Decuriones, quos sedibus civitatis, ad quam pertinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses provinciae in patrium solum revocare et muneribus congruentibus fungi curet.

50.2.2

Ulpianus libro primo disputationum

pr. Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. Reversus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohibetur decurio fieri. Denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius vacet. Alia causa est eius, qui ad tempus ordine removetur: hic enim impleto tempore decurio est. Sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum invenerit, exspectet, donec locus vacet.

1. Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum habuit, an vero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicendarum agatur. Arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. Non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic velut novus in ordinem venit.

2. In filiis decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse videatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an vero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret. Et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. In avo quoque Papinianus idem respondit, ne patris nota filius macularetur.

3. Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moveatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum.

4. Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habebitur: si postea, nocebit illi relegatio.

5. Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus medioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem venerit? Quod benigne erit admittendum.

6. Praeterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante editionem amiserit: non infavorabiliter quis medium tempus illi prodesse veluti iam nato respondebit.

7. Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decurionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur.

8. Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inviti vocari constitutionibus prohibentur. Sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem civilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.

50.2.3

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr. Generaliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat.

1. Sed si quis ob falsam causam vel aliam de gravioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. Imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine vel advocationibus vel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore vel officio possit. Et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat.

2. Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, divi fratres Lolliano Avito Bithyniae praesidi rescripserunt. Cessantibus vero his etiam spurii ad decurionatum et re et vita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.

3. Eis, qui iudaicam superstitionem sequuntur, divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.

50.2.4

Marcianus libro primo de iudiciis publicis

Decurio, qui prohibetur conducere quaedam, si iure successerit in conductione, remanet in ea. Quod et in omnibus similibus servandum est.

50.2.5

Papinianus libro secundo quaestionum

Ad tempus ordine motos ex crimine, quod ignominiam importat, in perpetuum moveri placuit. Ad tempus autem exulare iussos ex crimine leviore velut transacto negotio non esse inter infames habendos.

50.2.6

Papinianus libro primo responsorum

pr. Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.

1. Minores viginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.

2. Decurio etiam suae civitatis vectigalia exercere prohibetur.

3. Qui iudicii publici quaestionem citra veniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia veluti calumniae causa iudicio publico damnati.

4. Pater, qui filio decurione creato provocavit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus civilibus pro filio non tenebitur.

5. Privilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt. Sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.

50.2.7

Paulus libro primo sententiarum

pr. Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt.

1. Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus civilibus, non etiam a muneribus excusantur.

2. Is, qui non sit decurio, duumviratu vel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur.

3. Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta praesidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit.

50.2.8

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium exhauserint.

50.2.9

Paulus libro primo decretorum

pr. Severus Augustus dixit: “Etsi probaretur Titius in servitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur decurio fieri in sua civitate”.

1. Non esse dubitandum, quin navicularii non debent decuriones creari.

50.2.10

Modestinus libro primo responsorum

Herennius Modestinus respondit sola albi proscriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit.

50.2.11

Callistratus libro primo de cognitionibus

Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. Illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi vero in perpetuum amoventur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. Neque enim minores viginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt. Nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re observata respicienda erit. Quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt.

50.2.12

Callistratus libro sexto de cognitionibus

Eos, qui utensilia negotiantur et vendunt, licet ab aedilibus caeduntur, non oportet quasi viles personas neglegi. Denique non sunt prohibiti huiusmodi homines decurionatum vel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim infames sunt. Sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt, quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. Inhonestum tamen puto esse huiusmodi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis civitatibus, quae copiam virorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates habeant, invitat.

50.2.13

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt in tempus relegatos et reversos in ordinem allegi sine permissu principis non posse.

1. Item rescripserunt relegatos non posse tempore finito in ordinem decurionum allegi, nisi eius aetatis fuerint, ut nondum decuriones creari possent, et dignitas certa spem eius honoris id faceret, ut princeps indulgere possit.

2. Item rescripserunt eum, qui in relegatione natus est, non prohiberi honore decurionatus fungi.

3. Item rescripserunt non admitti contradicere volentem, quod non recte quis sit creatus decurio, cum initio contradicere debuerit.

50.2.14

Paulus libro primo quaestionum

De decurione damnato non debere quaestionem haberi divus Pius rescripsit. Unde etiam si desierit decurio esse, deinde damnetur, non esse torquendum in memoriam prioris dignitatis placet.

 

50.3.0. De albo scribendo.

 

50.3.1

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr. Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumviratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumvirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumviratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem venit.

1. In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.

50.3.2

Ulpianus libro secundo opinionum

In albo decurionum in municipio nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis iudicio consecuti sunt, postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt.

 

50.4.0. De muneribus et honoribus.

 

50.4.1

Hermogenianus libro primo epitomarum

pr. Munerum civilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum.

1. Patrimonii sunt munera rei vehicularis, item navicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebrantur.

2. Personalia civilia sunt munera defensio civitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census accipiendum vel patrimonium: scribatus: kamylasia: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae viae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae divisio et quaecumque aliae curae istis sunt similes. Ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque civitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt.

3. Illud tenendum est generaliter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac vigilantia sollemniter extitit, patrimonii vero, in quo sumptus maxime postulatur.

4. Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosive, item prodigi, muti, etiam ventris, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. Sed et in bonis, cuius officio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, providetur: item ex carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere. His similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reverti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quisquam civili vel honorario iure successit, curatores constituti.

50.4.2

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

Quod ad honores pertinet, creditur in potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est.

50.4.3

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.

1. His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. Ceteri autem privati, quamvis militum cognati sunt, legibus patriae suae et provinciae oboedire debent.

2. Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera vel honores vocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus civis esse videatur.

3. Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.

4. Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.

5. Quod pater non consensit honoribus sive muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non civem patriae utilitatibus quatenus potest aufert.

6. Quamvis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus civilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.

7. Vitricus onera munerum civilium nomine privigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.

8. Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.

9. Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.

10. Decaprotos etiam minores annis viginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus videtur esse.

11. Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.

12. Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum vel numerus quinque incolumium liberorum excusat.

13. Eos milites, quibus supervenientibus hospitia praeberi in civitate oportet, per vices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.

14. Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est.

15. Praeses provinciae provideat munera et honores in civitatibus aequaliter per vices secundum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul viris et viribus res publicae destituantur.

16. Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.

17. Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cavit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamvis pro altero vivus pater eiusmodi onera expedierit.

50.4.4

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Cura exstruendi vel reficiendi operis in civitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per vim extortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet.

1. Deficientium facultatibus ad munera vel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex voto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur.

2. Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia solvunt.

3. Qui obnoxius muneribus suae civitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit.

50.4.5

Scaevola libro primo regularum

Navicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici vacationem habent.

50.4.6

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

pr. Rescripto divorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: “Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens servari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit. Ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et vix de suo victum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui convenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari. Sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem”.

1. Debitores rerum publicarum ad honores invitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint. Sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur. Plane vice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caveat: et ita divi fratres Aufidio Herenniano rescripserunt. Sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.

2. Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit. Ita enim imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

3. Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.

4. Munera, quae patrimoniis iniunguntur, vel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogativa, quae solet a personalibus muneribus exuere.

5. Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, sive municipes sunt sive non sunt, quaedam [quadam] non nisi municipibus vel incolis. Intributiones, quae agris fiunt vel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera vero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus vel incolis.

50.4.7

Marcianus libro secundo publicorum

pr. Reus delatus etiam ante sententiam honores petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. Sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum stetit, quo minus causa intra annum expediretur.

1. Eum, contra quem propter honores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpaverit, coercendum divus Severus rescripsit. Ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appellaverit, abstinere interim petitione honoris debebit.

50.4.8

Ulpianus libro 11 ad edictum

Ad rem publicam administrandam ante vicensimum quintum annum, vel ad munera quae non patrimonii sunt vel honores, admitti minores non oportet. Denique nec decuriones creantur vel creati suffragium in curia ferunt. Annus autem vicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus favoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. Ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.

50.4.9

Ulpianus libro tertio de officio consulis

Si quis magistratus in municipio creatus munere iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum.

50.4.10

Modestinus libro quinto differentiarum

Honorem sustinenti munus imponi non potest: munus sustinenti honor deferri potest.

50.4.11

Modestinus libro 11 pandectarum

pr. Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad maiores perveniatur, epistula divi Pii ad Titianum exprimitur.

1. Etsi lege municipali caveatur, ut praeferantur in honoribus certae condicionis homines: attamen sciendum est hoc esse observandum, si idonei sint: et ita rescripto divi Marci continetur.

2. Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, sicuti divi fratres rescripserunt.

3. Reprobari posse medicum a re publica, quamvis semel probatus sit, divus magnus Antoninus cum patre rescripsit.

4. Eos, qui primis litteris pueros inducunt, non habere vacationem divus magnus Antoninus rescripsit.

50.4.12

Iavolenus libro sexto ex Cassio

Cui muneris publici vacatio datur, non remittitur ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. Cetera omnia, quae ad tempus extra ordinem exiguntur, veluti munitio viarum, ab huiusmodi persona exigenda non sunt.

50.4.13

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Vacatio itemque immunitas, quae liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt.

50.4.14

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. Honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, sive cum sumptu sive sine erogatione contingens.

1. Munus aut publicum aut privatum est. Publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.

2. Viarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt.

3. De honoribus sive muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor sive muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.

4. Plebeii filii familias periculo eius qui nominaverit tenebuntur, idque imperator noster Severus Augustus in haec verba rescripsit: “Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam invitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae obsequatur periculo eius qui nominavit, iure patriae potestatis non potes”.

5. Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. Nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest.

6. Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, complurimis constitutionibus cavetur. Divus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in haec verba: “Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur”.

50.4.15

Papinianus libro quinto responsorum

Etsi filium pater decurionem esse voluit, tamen defuncto honores, qui filio decurioni congruentes post mortem patris obtigerunt, ad onus coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater reliquerit.

50.4.16

Paulus libro primo sententiarum

pr. Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt.

1. Qui pro honore pecuniam promisit, si solvere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est.

2. Invitus filius pro patre rem publicam salvam fore cavere non cogitur.

3. Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet.

50.4.17

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Sponte provinciae sacerdotium iterare nemo prohibetur.

1. Immunis ab honoribus et muneribus civilibus si decurioni creato filio, quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare filio compellitur.

50.4.18

Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de muneribus civilis

pr. Munerum civilium triplex divisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta.

1. Personalia sunt, quae animi provisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, veluti tutela vel cura, kalendarii quoque curatio.

2. Et quaestura in aliqua civitate inter honores non habetur, sed personale munus est.

3. Tironum sive equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda vel res pervehendae sive persequendae sunt vel pecunia fiscalis sive annona vel vestis, personae munus est.

4. Cursus vehicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est.

5. Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos sitwnas et elaiwnasappellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam civitatibus numerantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius civitatis curatori pecunia subministratur.

6. Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.

7. Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas vias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris venalibus rebus, quae civitatium populis ad cotidianum victum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.

8. Qui annonam suscipit vel exigit vel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.

9. Sed et curatores, qui ad colligendos civitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.

10. Hi quoque, qui custodes aedium vel archeotae vel logographi vel tabularii vel xenoparochi (ut in quibusdam civitatibus) vel limenarchae vel curatores ad extruenda vel reficienda aedificia publica sive palatia sive navalia vel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis vel reficiendis navibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.

11. Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. Hos ex albi ordine liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.

12. Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia viaticum, quod legativum dicitur, interdum solent accipere, sed et nycostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.

13. Defensores quoque, quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam vel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.

14. Iudicandi quoque necessitas inter munera personalia habetur.

15. Si aliquis fuerit electus, ut compellat eos, qui prope viam publicam possident, sternere viam, personale munus est.

16. Pari modo qui acceptandis sive suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt.

17. Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri serviunt.

18. Patrimoniorum sunt munera, quae sumptibus patrimonii et damnis administrantis expediuntur.

19. Elemporia et pratura apud Alexandrinos patrimonii munus existimatur.

20. Susceptores quoque vini per provinciam Africam patrimonii munus gerunt.

21. Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. Nam quaedam ex his muneribus possessionibus sive patrimoniis indicuntur, veluti agminales equi vel mulae et angariae atque veredi.

22. Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur.

23. Sed et eos, qui faenus exercent, etsi veterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est.

24. Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque veteranus aut miles aliusve, qui privilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur.

25. Praeterea habent quaedam civitates praerogativam, ut hi, qui in territorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos praebeant: quod genus collationis munus possessionis est.

26. Mixta munera decaprotiae et icosaprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione decrevit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat.

27. Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege civitatis suae vel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant vel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.

28. Haec omnia munera, quae trifariam divisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera civilia seu publica appellantur.

29. Sive autem personalium dumtaxat sive etiam civilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a veredo neque ab hospite recipiendo neque a nave neque capitatione, exceptis militibus et veteranis, excusari possunt.

30. Magistris, qui civilium munerum vacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et divus Vespasianus et divus Hadrianus rescripserunt.

 

50.5.0. De vacatione et excusatione munerum.

 

50.5.1

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Omnis excusatio sua aequitate nititur. Sed si praetendentibus aliquod sine iudice credatur, aut passim sine temporis praefinitione, prout cuique libuerit, permissum fuerit se excusare, non erunt, qui munera necessaria in rebus publicis obeant. Quare et qui liberorum incolumium iure a muneribus civilibus sibi vindicant excusationem, appellationem interponere debent: et qui tempora praefinita in ordine eiusmodi appellationum peragendo non servaverint, merito praescriptione repelluntur.

1. Qui excusatione aliqua utuntur, quotienscumque creati fuerint, etsi iam ante absoluti sunt, necesse habent appellare. Sed si per calumniam et saepius idem adversarius vexandi gratia eius, quem scit perpetua vacatione subnixum, id facere probatus erit, sumptus litis exemplo decretorum principalium praestare iubeatur ei, quem sine causa saepius inquietavit.

2. Qui in fraudem ordinis in honoribus gerendis, cum inter eos ad primos honores creari possint qui in civitate munerabantur, evitandorum maiorum onerum gratia ad colonos praediorum se transtulerunt, ut minoribus subiciantur, hanc excusationem sibi non paraverunt.

3. Quamvis sexaginta quinque annorum aliquis sit et tres liberos incolumes habeat, a muneribus tamen civilibus propter has causas non liberatur.

50.5.2

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Sextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae vocari non oportet: sed si nihil proprie in patria servatur de minoribus quoque annis viginti quinque ad munera sive honores creandi, iusta aetas servanda est.

1. Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a muneribus tantum civilibus.

2. Adoptivi filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent.

3. Qui ad munera vocantur, vivorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.

4. Quae patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur.

5. Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus civilibus praestant.

6. Minus audiens immunitatem civilium munerum non habet.

7. Quem ita senio et corporis inbecillitate vexari praeses animadverterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, dimittat et alium constituat.

7a. Corporis debilitas eorum munerum excusationem praestat, quae tantum corpore implenda sunt. Ceterum quae consilio prudentis viri vel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur.

8. Qui pueros primas litteras docent, immunitatem a civilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra vires sit indicatur, ad praesidis religionem pertinet, sive in civitatibus sive in vicis primas litteras magistri doceant.

50.5.3

Scaevola libro tertio regularum

His, qui naves marinas fabricaverunt et ad annonam populi Romani praefuerint non minores quinquaginta milium modiorum aut plures singulas non minores decem milium modiorum, donec hae naves navigant aut aliae in earum locum, muneris publici vacatio praestatur ob navem. Senatores autem hanc vacationem habere non possunt, quod nec habere illis navem ex lege Iulia repetundarum licet.

50.5.4

Neratius libro primo membranarum

Tempus vacationis, quod datur eis qui rei publicae causa afuerunt, non ex eo die numerandum est, quo quis abesse desiit, sed cum quodam laxamento itineris: neque enim minus abesse rei publicae causa intellegendus est, qui ad id negotium vel ab eo revertitur. Si quis tamen plus iusto temporis aut itinere aut in alio loco commoratus consumpserit, ita ea interpretanda erit, ut ex eo tempore vacationis dies incipiat ei cedere, quo iter ex commodo peragere potuisset.

50.5.5

Macer libro secundo de officio praesidiis

A decurionatu, quamvis hic quoque honor est, ad alium honorem nullam vacationem tribuendam Ulpianus respondit.

50.5.6

Papinianus libro secundo quaestionum

Hi, qui muneris publici vacationem habent, ad ea, quae extra ordinem imperantur, compelli non solent.

50.5.7

Papinianus libro 36 quaestionum

A muneribus, quae non patrimoniis indicuntur, veterani post optimi nostri Severi Augusti litteras perpetuo excusantur.

50.5.8

Papinianus libro primo responsorum

pr. In honoribus delatis neque maior annis septuaginta neque pater numero quinque liberorum excusatur. Sed in Asia sacerdotium provinciae suscipere non coguntur numero liberorum quinque subnixi: quod optimus maximusque princeps noster Severus Augustus decrevit ac postea in ceteris provinciis servandum esse constituit.

1. Non alios fisci vectigalium redemptores a muneribus civilibus ac tutelis excusari placuit, quam eos, qui praesentes negotium exercerent.

2. Vacationum privilegia non spectant liberos veteranorum.

3. Qui muneris publici vacationem habet, per magistratus ex improviso collationes indictas recte recusat: eas vero, quae e lege fiunt, recusare non debet.

4. Philosophis, qui se frequentes atque utiles per eandem studiorum sectam contendentibus praebent, tutelas, item munera sordida corporalia remitti placuit, non ea, quae sumptibus expediuntur: etenim vere philosophantes pecuniam contemnunt, cuius retinendae cupidine fictam adseverationem detegunt.

5. Qui maximos principes appellavit et causam propriam acturus Romam profectus est: quoad cognitio finem accipiat, ab honoribus et civilibus muneribus apud suos excusatur.

50.5.9

Paulus libro primo responsorum

pr. Eos, qui Romae profitentur, proinde in patria sua excusari muneribus oportere, ac si in patria sua profiterentur.

1. Paulus respondit privilegium frumentariis negotiatoribus concessum etiam ad honores excusandos pertinere.

50.5.10

Paulus libro primo sententiarum

pr. Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem.

1. Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis habet vacationem: in provinciis non idem.

2. Angariorum praestatio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt.

3. Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis optentu non excusantur.

4. Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tempore vacant.

50.5.11

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Sunt munera, quae rei proprie cohaerent, de quibus neque liberi neque aetas nec merita militiae nec ullum aliud privilegium iure tribuit excusationem: ut sit praediorum collatio viae sternendae, angariorumve exhibitio, hospitis suscipiendi munus (nam nec huius quisquam excusationem praeter eos, quibus principali beneficio concessum est, habet) et si qua sunt praeterea alia huiusmodi.

50.5.12

Paulus libro primo sententiarum

pr. Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora vacationis praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest.

1. Comites praesidum et proconsulum procuratorumve caesaris a muneribus vel honoribus et tutelis vacant.

50.5.13

Ulpianus libro 23 ad edictum

pr. Praetor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam valetudinem incidit, ut certum sit eum civilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: vel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint. Nam et hi in perpetuum excusantur.

1. Duo genera tribuendae muneris publici vacationis sunt, unum plenius, cum et militiae datur, aliud exiguius, cum nudam muneris vacationem acceperint.

2. Qui autem non habet excusationem, etiam invitus iudicare cogitur.

3. Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem privilegio, quod habuit antequam susciperet iudicium, velit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi. Quod si postea iusta causa incidit, ut iudex vel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alterutrius. Tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognoverat tantisper exspectare, quam iudici novo rem rursum iudicandam committere.

50.5.14

Modestinus libro septimo regularum

pr. Ad excusationem munerum defunctus filius non prosit, praeterquam in bello amissus.

1. Eodem tempore idem duas curas operis non administrabit.

 

50.6.0. De iure immunitatis.

 

50.6.1

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Qui ob hos tantum in navibus sint, ut in eis agendi causa operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus civilibus habent.

1. Personis datae immunitates heredibus non relinquuntur.

2. Sed et generi posterisque datae custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent.

50.6.2

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Si qui certa condicione muneribus vel honoribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inviti suscipere istum honorem: fides eis servanda est condicioque, qua ad munera sive honores applicare se passi sunt.

50.6.3

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Impuberes, quamvis necessitas penuriae hominum cogat, ad honores non esse admittendos rescripto ad venidium rufum legatum ciliciae declaratur.

50.6.4

Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

Maiores septuaginta annis a tutelis et muneribus personalibus vacant. Sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egressus, hac vacatione non utetur, quia non videtur maior esse septuaginta annis qui annum agit septuagensimum.

50.6.5

Modestinus libro sexto regularum

Immunitates generaliter tributae eo iure, ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant.

50.6.6

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. Semper in civitate nostra senectus venerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. Circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est. Sed eum, qui in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere functus est, dici potest non eximi ab hoc onere privilegio aetatis, maxime si non tam corporis habeat vexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit civitate, in qua non facile sufficientes viri publicis muneribus inveniantur.

1. Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecteretur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. Idque etiam colligi potest ex litteris divi Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem provinciae Africae.

2. Demonstratur varie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis divi Helvii Pertinacis. Namque Silvio Candido in haec verba rescripsit: “Ei kai my paswn leitourgiwn afiysin tous pateras ho twn teknwn arivmos, all’ oun epeidy hekkaideka paidas exein dia tou bibliou edylwsas, ouk estin alogon, hwste sugxwrysai sxolazein ty paidotrofia kai anesvai se twn leitourgiwn”. [id est: Quamquam non ab omnibus muneribus liberorum numerus patres liberat, tamen quoniam sedecim filios te habere libello significasti, non sine ratione est permiti tibi liberis educandis vacare et munera tibi remitti.]

3. Negotiatores, qui annonam urbis adiuvant, item navicularii, qui annonae urbis serviunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. Nam remuneranda pericula eorum, quin etiam exhortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fungantur, a domesticis vexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis serviunt, abesse.

4. Immunitati, quae naviculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus constitutionibus declaratur.

5. Divus Hadrianus rescripsit immunitatem navium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis serviunt.

6. Licet in corpore naviculariorum quis sit, navem tamen vel naves non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit privilegio naviculariis indulto uti. Idque et divi fratres rescripserunt in haec verba: “ysan kai alloi tines epi profasei twn nauklyrwn kai ton siton kai elaion emporeuomenwn eis tyn agoran tou dymou tou hrwmaikou ontwn atelwn aciountes tas leitourgias diadidraskein, myte epipleontes myte to pleon meros tys ousias en tais nauklyriais kai tais emporiais exontes. afairevytw twn toioutwn hy ateleia” [id est: erant etiam alii quidam sub ea specie, quod navicularii quique frumentum oleumque ad annonam populi Romani advehunt immunes sunt, munera effugere volebant, cum neque naviculariam facerent neque maiorem partem rei familiaris in re navicularia et negotiatione collocassent: horum immunitas tollatur.].

7. Hoc circa vacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia vocatus sit, quam negotiari inciperet, vel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, vel antequam septuagenarius fieret. Vel antequam publice profiteretur, vel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.

8. Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est. Alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseveraverit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis navibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita observandum epistula divi Hadriani scripta est.

9. Divus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo naviculario quaeratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem navicularii induat.

10. Conductores etiam vectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita observandum divi fratres rescripserunt. Ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. Unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside vel procuratore Caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.

11. Coloni quoque Caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis fiscalibus habeantur.

12. Quibusdam collegiis vel corporibus, quibus ius coeundi lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis vel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem rationem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent. Nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat. Nec ab omni aetate allegi possunt, ut divo Pio placuit, qui reprobavit prolixae vel inbecillae admodum aetatis homines. Sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera civitatium sustinere possunt, privilegiis, quae tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est.

13. Eos, qui in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent naviculariorum, si honorem decurionatus adgnoverint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum videtur rescripto divi Pertinacis.

50.6.7

Tarruntenus Peternus libro primo militarium

Quibusdam aliquam vacationem munerum graviorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio valetudinarii, medici, capsarii, et artifices et qui fossam faciunt, veterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladiatores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem cocunt, et qui silvam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. In eodem numero haberi solent lani, venatores, victimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii caducorum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et praeco, et bucinator. Hi igitur omnes inter immunes habentur.

 

50.7.0. De legationibus.

 

50.7.1

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

Legatus municipalis si deseruerit legationem, poena adficietur extraordinaria, motus ordine, ut plerumque solet.

50.7.2

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Legatus contra rem publicam, cuius legatus est, per alium a principe quid postulare potest.

1. Utrum quis deseruerit legationem an ex necessaria causa moram passus sit, ordini patriae suae probare debet.

2. Cessatio unius legati ei, qui munus ut oportet obiit, non nocet.

50.7.3

Ulpianus libro secundo opinionum

His, qui non gratuitam legationem susceperunt, legativum ex forma restituatur.

50.7.4

Africanus libro tertio quaestionum

Cum quaeritur, an in eum, qui in legatione sit, actio dari debeat, non tam interest, ubi quis aut crediderit aut dari stipulatus sit, quam illud, an id actum sit, ut legationis tempore solveretur.

50.7.5

Marcianus libro 12 institutionum

pr. Sciendum est debitorem rei publicae legatione fungi non posse: et ita divus Pius Claudio Saturnino et Faustino rescripsit.

1. Sed et eos, quibus ius postulandi non est, legatione fungi non posse et ideo harena missum non iure legatum esse missum divi Severus et Antoninus rescripserunt.

2. Debitores autem fisci non prohibentur legatione fungi.

3. Si accusatio alicuius publice instituta sit, non est compellendus accusator ad eum legationem suscipere, qui se amicum vel domesticum dicit eius, qui accusatur: et ita divi fratres Aemilio Rufo rescripserunt.

4. Legati vicarios dare non alios possunt nisi filios suos.

5. Ordine unusquisque munere legationis fungi cogitur: et non alias compellendus est munere legationis fungi, quam si priores, qui in curiam lecti sunt, functi sint. Sed si legatio de primoribus viris desideret personas et qui ordine vocantur inferiores sint, non esse observandum ordinem divus Hadrianus ad Clazomenios rescripsit.

6. Praecipitur autem edicto divi Vespasiani omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mittant.

50.7.6

Scaevola libro primo regularum

pr. Legato tempus prodest, ex quo legatus creatus est, non ex quo Romam venit.

1. Sed si non constat, legatus sit an non, Romae praetor de hoc cognoscit.

50.7.7

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Filio propter patrem legationis vacatio ne concedatur, imperator noster cum patre Claudio Callisto rescripsit in haec verba: “Quod desideras, ut propter legationem patris tui a legatione tu vaces, in intervallis honorum, qui sumptum habent, recte observatur: in impendiis legationum, quae solo ministerio obeuntur, diversa causa est”.

50.7.8